Prima dioecesana synodus amalphitana ab illustriss. et reverendiss. domino D. Antonio Puoti archiepiscopo habita Diebus 27. Mensis Junii, & 29. & 30. Mensis Novembris Anni 1771. Cum appendice, et tabula chronologica episcoporum, et archiepiscoporum q

발행: 1773년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

revocet, quam eorum vita , & exemplum, quum enim a a rebus Saeculi in altiorem sublati locum conspiciantur , in eos , tamquam in speculum , reliqui oculos conjiciunt, di scentes quod imitentur: ac propterea ordinatissimos esse decet. ut D. Bernardus ait, ex quo praecipue in omnem Ecclesiam Cleri forma processit, sicut concordi calamo Sancti Canones ubique clamant, quorum doctrinam salubriter sancitam, Omnino , & adcurate servari statuit Sacrum Concilium Triden tinum b a locorum ordinariis, omni adpellatione remota, non obstantibus Consuetudinibus quibuscumque, ne neglectae subditorum emendationis rei condignas, Deo vindice, P nas persolvant

HI. Clerici igitur quum sint Ministri Christi, ct dispensa

tores mysteriorum ejus, Christi quoque bonus odor esse opor-,tet, ut jugi virtutum omnium exercitio ad Deum Laicos adducant , quorum Pastores, di Duces effecti sunt: ipsi suntice Sal Τerrae , per quos sunt condiendi quodammodo Populi , ac peccatorum putores extinguendi : ipli sunt lux Mundi , per quos illuminandi sunt ii , qui in tenebris , & in umbra mortis sedent ; ipsi quoque sunt Civitas supra Montem po sita , in quam praetereuntium oculi sedulo figunt obtulum. Intelligant proinde quantum sit hujus disciplinae pondus , quae persectio virtutum , quod Sanctitatis exemplum ad illud sustinendum requiratur , quum levia quoque delicta d) ,

quae in eis maxima essent, ita effugere debeant, ut eorum ac iones cunctis adserast venerationem , 2 Leges illas, quae ad Sacrorum Canonum normam de eorum vita, morumque honestate subsequuntur , alacrius , sanctiusque servare stu

deant. t

IV. Et quoniam hujusmodi Ministros Christi pietate erga

Deum

122쪽

Deum potissimum praesulgere debent, ideo Sacerdotes Omnes,& singulos cujuscumque sint gradus , dignitatis, ac conditionis hortamur , & per viscera Misericordiae Dei nostri obstis cramus, eisque etiam mandamus , ut Dominicis caItem , α reliquis sestis diebus, nisi jure impediantur, Missam celebra re non omittant ; Clericos omnes tam in Sacris , quam in minoribus ordinibus constituto , ut quotidie Missae Sacrificio religiose intersint, & cunctis Dominicis diebus, vel sa tem quindenis quibusque diebus, & solemnioribus Festis Poenitentiae Sacramento rite expiati, Sacra Eucharistia reficianis tur , omni, qua decet, reverentia,& devotione,& in festis solemnibus in Missa Conventuali coram Populo super pellimis induti , di in Sacris constituti quoties Altari solemniter. ministrabunt, alias ad altiores ordines non admittentur; a proinde renuentes distincte a Rectoribus Ecclesiarum adnotentur, & ad Nostram notitiam deserantur . Mentali orationi seis in vacent , Verbum Dei frequenter audiant, & Ecclesiae, cujus servitio adscripti sunt , fideliter serviant . Ex Sacrae Scripturae , piorumque Librorum lectione , virtutum documenta , & exempla avide addiscant. Sacra Templa frequenter invisant; Divinae Eucharistiae sint cultores , ipsiusque quotidianae Visitationi incumbant ; eamdemque , cum ad aegrotos desertur, religiose comitentur; & in Sacris obeundis functionibus frequentiam suam ι diligentiamque desiderari non sinant ; recogitentque , se Deo servire, non Mundo ζquodque secundum Apostolum a 'haec sit Voluntas Dei,

Sanctificatio nostra . . . in

V. Hortamur etiam , & in Domino enixe rogamus Presbyteros omnes , & praesertim Consessarios , Par hos ἰDignitates, ac Beneficiatos , ut ad octo , vel decem dies quo tannis in Religiosum aliquem locum sece ni , in quo EXer citiis Spiritualibus vacent , ac piis meditationibuς animum excolant, quae ad persectam vitam Ecclesiasticam componen-

123쪽

dam . ac si abiliendam mirabiliteo conducunt , ad normam Epiuolae encyclicae jussu Clementis XL ad Italiae, α adj, centium Insularum Episcopos datae , qua , praeter plenariam peccatorum indulgentiam iis concessam , qui pec decem dies Exercitiis Spiritualibus vacent , ac vere Poenitentes, & confessi Sacra Communione reficiantur , fit etiam facultas Par chis , ceterisque Choro adscriptis. ut semel in anno extra Adventum tamen , Quadragesimam , ac soleniniores dies si in his Spiritualibus Exercitiis , Nostra accedente licentia , occupentur , pro eo tempore a residentia absoluti intelligantur, di fructus , ac distributiones quascumque , perinde ac si interessent lucrari valeant.

VI. Quum vero juxta sa Concilium Aqui radense d

Eirilia sine vita Clericum contemtibilem reddat , ct vita sine doctrina inutilem faciat; Clericorum vitam non minus scientia , quam conversatione integram esse, aa laudabilem de. eet; α sane ignorantia, quae vix in Inicis toleranda est. in Ecclesiastipis , quorum b labia custodire debent scientiam, nec excusitione digna esses videtur, nec venia . In optimis itaque se studiis , Sacrisque Litteris diligenter exerceant, Sacros Ritus , Rubricas , di Coeremonias calle t, Cantumque Gregorianum addiscant , ut Divina munia iii Ecclesia cum pietate simul, ac Majestate obire possint. Morali praesertim Theologiae , ac. Juri Canonico strenuam dent operam ; Casuum Conmentiae collationibus , & Sacrae Scripturae lecti nibus assidue intersim; mutuos etiam inter se sermones misceant de iis, quae ex optimorum Librorum lectione didice. runt, eamque ob caussam hujusmodi Librorum aliquem sal- em habeanx delectum, ac omnino quisque in Sacris Ordinibus constitutus Sacram habeat Scripturam , Concilium Tr, dentinum , ejusque Catechismum , ac probatum aliquem Thologiae Moralis Auetorem , ct has Synodales Constitutio

. . . ' nes, .

124쪽

ECCLESIAE AMALPHITANAE.

II rnes , postquam illae fuerint legitime promulgatae, at typis

datae ; Parochi vero Praeter ea , alios sibi comparent Libros, qui de Animarum cura , ac de verbo Dei fideliter , redi que administrando pertractent . Caveant tandem ab iis flu- diis , quae vana , & Ecclesiastico Viro prorsus indigna a cordatis hominibus existimantur. VII. Et quia Gens Sancta interiori cordis adfectu Chria sum induta , exteriori quoque Corporis cultu conspicua esse debet , quamvis enim habitus non faciat Monachum , uevulgare fert proverbium , oportet tamen, Clericos vestes proprio congruentes ordini semper gestare , ut per decentiam habitus extrinseci moruin honestatem intrinsecam ostendant; exterioris namque indumenti honestas. veluti tessera Clericalis debet esse militiae , neque audiendi sunt , qui vano asserunt: num de vestibus cura est Deo, & non magis de moribus 8 Quibus optime respondet D.Bernardus Me Forma Baet UesIuis deformitatis mentium, G inora π Indisium es. Et quamvis in Ecclesia Certam Non habemus Clericorum v siendorum formam ῖ attamen ex iis , quae variis temporibus a Sacris Canonibus sancita sunt, hanc generalem pomamus rein gulam efformare I nempe quod Clerici a vestibus elegantibus, ct sumtuosis , habitu inhonesto, & nimio ornatu debeant ab.ctinere ; nam juxta Sanctionem Concilii Carthaginiensis b . Clericus professionem suain & habitu , di incessu probare debet , ct ideo nec vestibus , nec calceamentis decorem qua re re ; unde merito in Lateranensi IV- e interdicitur Clericis quivis indumenti luxus, simulque praecipitur. Ne nimis io ga , vel nimis brevi utantur veste, nec pannis rubris , vel viridibus , cui consonat Concilium Basileense . Hac autem tem-Pestate alium , quam nigrum Colorem usurpare non debent juxta morem multis ab hinc laeeulis in Ecclesia occide

125쪽

tali servatum . Quare praecipimus , & mandam , ut qui- eumque Clericali nomine censentur sive in Minoribus , sive in Sacris Ordinibus constituti& cujuscumque dignitatis , vel conditionis sint , & praesertim Beneficiati, veste nonnisi nigri coloris utantur , superioresque vestes , idest tunicam, mantellumque , quod illam omnino adaequet ad talos usque habeant demissas, prout usque adhuc in tota hac Dioecesilaudabiliter in more positum est , Sacramenta potissimum administraturi , Sacra facturi , aut Divina persoluturi in Eccleliis sive Saecularium , sive Regularium , alias tam ipsi, quam Sacristae , sive Ecclesiarum Rectores , id permittentes, poenam subibunt condignam nostro arbitrio innigendam.

Hujusmodi vero vestes talares nulla ex parte interiorum indumentorum conspectum praebeant; quas etiam oportet esse

simpliciss1 mas sine quopiam ornatu , & humilitati ordinis

consentaneas, mundas tamen , non laceras , non scissas; ut

enim nimia elegantia superbiae, & elati, aut luxuriantis hominis est indicium , ita enormis vilitas, foeditasque, despectum , ct contemium ordinis parit . Caligae quoque nigrae sint . aut alterius fusci coloris . Calcei e nigro corio , ac nulla affectata incisione elaborati , modestis fibulis alli. gati , quae oculos praetereuntium ad se non trahant ; ita pariter nigro pileo modeste adligato , cui tantummodo purus circumductus cinculus sussiciat ad ejus ornamentum , & collaribus pariter simplicibus , & mundis utantur, nec coloratis ZOnis depictis; qui vero Clericalibus privilegiis gaudere cupiunt .servent omnino recluisita Saeri Concilii Tridentini , & Cun- cordatorum Regio-Apostolicorum gestando habitum, & tonsuram , & Parochiali suae , sive alteri Ecclesiae inserviendo, cui fuerunt adscripti, scandala , ct indecentia ministeria devitando ; ct habitum ob Matrimonium, Mercaturam. vel alia hujusmodi , aut etiam per liberam renunciationem demissum , Nohis incoiisliliis , reassumere non liudeant . Si quatenus reassumserint Clericorum pririlegio non sauctant,

126쪽

nec Ecclesiasticis Ministeriis se intrudant sub poena excommunicationis .

VIII. Breviores vestes nigras, vel alterius modesti coloris extra Urbem , & extra oppida iter faetiaris , ruri dege tibus , vel campestria petentibus indulgemus , dummodo hujusmodi vestes sint infra genua demissae , non apertae , non inaniis exornatae , non lacerae, non inquinatae, non sordidae , & ab omni ostentatione quam longissime absint , &Propterea Clericis omnibus cujuscumque sint ordinis inter-aietum volumus , ne varias , ct immodestas in vestibus use latenus retineant Laicales quae hac tempestate increbescunt consuetudines , ne juxta Isaiam : si scur Populus, se Sacem dos o ; qui contra secerit incurrat poenas , , quas Nostrum , pro modo contumaciae , infligat arbitrium ; di sub eisdem Inhibemus poenis , ne comam nutriant , neque fictitiam absque legitima licentia adhibeant ; sed omnes sa) tonsuram,& Coronam conspicuam Ordini suo congruentem serant : non calamistrati , neque longiores sint crines , sed ita tonsi , ut aures pateant: Qui enim ad fortem Domini Oocatus eomam nutrit , inquit S. Augustinus , eapillos radere , vel ton

esse testatur . Annulos quoque non gestent illi, quibus ex dignitate jus non est, neque ab eorum collo, vel ante pectus aliquid pendeat, quod aut vanitatem , aut ambitionem Osten dat, sub poena amissionis annuli bo ; Sacerdotem enim aflu- Iatum aut fatuum efffe , aut Praelatum locose dixit non obscuri nominis Canon ista Joannes Andreas; st me Episcopus annulum praevia benedictione , & per manus Episcopi Consecratoris, per quem Spirituales Nuptiae cum Ecclesia designantur peculiari ritu accipit, eoque idcirco vititur ata Aram.

127쪽

1 I 81X. Quum nequeant virtutes induci , Nisi vitia , quae callide blandiri solent , radicitus evellantur; idcirco quibus Clericalis sors obtigit , dent operam , ut inihil non vitiosum , leve licet eis videatur , & sit, sedulo evitent; comensationes igitur a , S compotationes omnino caveant G ebrietas enim mentis inducit exilium, & libidinis provocat incentivum juxta Apostolum b) : Nolite Inebriari Dino, in quo

es Iaxuria r Quare in Concilio Lateranensi damnatur omnino abusus calicibus certandi, ita ut ii plus laudentur , qui Recundiores exhauriant calices, & Clerici hujusmodi crapulosi, ct ebrietate serventes, eodem Sancto dictante Concilio o aheneficiis ,& ossiciis suspenduntur, vel corporali subjiciendi supplicio, aut quadraginta dierum spatio a Communione segregandi; Quapropter eadem poena a Nobis punientur. X. Chorearum d) ductus , & profana omnia ioculato rum , histrionum , Circulatorum , aliaque hujusmodi spectacula stoenica , quae lascivos ignes humanis cordibus subjiciunt. Per quae turpes, foedasque labes Clericale suscipit nomen, Clerici omnes prorsus effugiant ; epulis nuptialibus abstineant, Meque similibus , quae in lubrico positae sunt celebritatibus,

vic ludis , S cantilenis vacent; Octu ne vagentur cantibus , S lusibus operam dantes , neque Laicos sic discursantes s quantur , ct comitentur , personati nullo umquam tempore incedant - Caupones , R Tabernas , quae intemperantiae. ut plurimum , ct ancontinentiae Seminaria sunt , Nec ingrediantur a excipimus tamen iter longius habentes , aut ad eas ex necessitate divertentes. Arma cujusvis generis neque de nocte deserre, eisdem ullatenus liceat; quum arma Clemricorum essb tantummodo debeant orationes, & lacrumae,

ut ait Ambrosius ad Marcellinam: Aleis, aut taxillis ludere

128쪽

Munon audeant ; neque ludi vulgo dicti a DIIa , ed a boeee. nisi in remotis locis , & inter Ecelesiasticas tantum personas eis permittuntur . Si quis nota paruerit luet poenas , quas Nostrum , pro modo culpae decernet arbitrium is XI. Clerici omnes tam in Sacris , quam in Minoribuxordinibus constituti , vel Primae Tonsurae insigniti, abstineant ab iIlis venationibus , quae a Sacris Canonibus a sunt vetitae , sciantque , Canes , aut Accipitrex ad venandum alere non posse; qui autem in aliqua ex praedictis delinquerct deprehensus suerit, ultra poenas statutas in dictis Sacris Constitutionibus , alias arbitrio Nostro Iuet .. XII. Quumque nemo Deo militans is negotiig SaecuIaribus implicare debeat , ut ei placeat, Cui se probavit , ut

ait Apostolus b , es nemo posit ce) duobas Dominis fervire

Deo , G Mammonae et Ideo nuIlum mercaturae genus, aut illicitas negotiationes exerceant Clerici I & contra venientes poenis a Sacris Canonibus inflictis punietur r aliena prae dia , vectigalia , redditus, et gauellas non conducant; neque ullo pacto citrecte , aut indirecte communicent cum Conductoribus , nec res , quae ad victum, vel vestitum pertinent, emant, ut carius vendant, alias poenam heic supra indictarn Iuent , ac propter eamdem ordinis a profanis rebus abdicationem in aliorum tutelis fri Clerici minime se intromittant, licet Tutores sint instituti , nisi pietatis caussa , nullamquuspondeant Fidejuss1oneni, niti quao fiat pietate, vet misericordia suadente; ad querelas etiam citra poenam sanguinis in quolibet laicali Foro non deveniant , nec in eo testimo nium perhibeant , nisi a Nobis impetrata in scriptis facultategralis concedenda . Notariatus, aut Tabellionatus munus m

129쪽

CONSTITUTIONES SYNODALES

adoro Saeculari non suscipiant ca ; neque in eo Procurat ris , sive Advocati munus , neque in Civilibus, neque in Criminalibus , nisi pro concordia exerceant , vel in cauissis Ε clesiarum, vel miserabilium personarum , aut suis, suaeque domus , nulla tamen recepta , vel paeta mercede . Iurisdietionemque laicam eisdem exercere non permittitur b iueaulsis autem Civilibus , in quibus jurisdictionem habent , vel ubi sunt Arbitri constituti eis judicare licet . A Medicinae et Chirurgiae exercitio , nili legitimis et opportunis privilegiis , et facultatibus sint suffulti arceantur , et Laicis inservire in vilibus domus exercitiis , aut etiam seminarum tametsi Nobilium obsequiis mancipari Clericis omnibus , et Sacerdotibus praecipue indecens , et incongruum Sacra CO gregatio Episcoporum Literis Encyclicis sub datum Romae decimo Martii i697 . , declaravit ; proindeque seminarum

quarumcumque Clerici Omnes nec anteambulones , nec assemctae sint , neque eas legere , canere , aut quodcumque musicum instrumentum tractare doceant, sub poenis arbitrio Nostro decernendis . vi

XIII. Quum omne , et quodcumque incontinentiae periculum , ac suspicionem vitare Clerici teneantur ; nam quamvis aurum rubigo non exedat , inficit tamen ; ita ut satis non esse videtur , tesos sibi innocuae vitae conscios bene esse , si apud homines insuper testimonium , continentiae , et castitatis exhibere' non conentur , ad quod servanduin adprime conducit recessius a mulierum consortio , earumque cohabitatione , quam sub severissinis poenis iisdem Clericis Sacri Canones interdixere: Saeerdotes eum foeminis habitare tonsisto conquerebatur Gregorius Magnus e) quod nefarium es dicere , G audire , ac eontra Sacrorum Canonum fantita;

130쪽

eIta ; ubi enim talis fuerit cohabitatio antiqui Boyiis stimuli non defunt. Nos igitur ad mentem Sacrorum Canonum om nino interdicimus sub poena ducatorum quinquaginta Cleriacis omnibus cohabitare cum mulieribus , nisi cum Consanguineis in primo , et secundo gradu, vel assinibus in primo dumtaxat gradu , vitaeque irreprehensibilis , quae omnem suis spicionem excludat, saltein quoad earum pedissequas ca), et dummodo in eodem cubiculo non cohabitent; quod si alias in conturbemium admiserint ex Sacris Canonibus, et Decrectis Tridentini Concilii M, culpae non impares de ipsis sumentur poenae ; et sub eadem supradicta poena omnibus educimus, ut mulierem nullam sub quovis etiam ancillae, seu famulae nomine domi admittant, nisi quinquagenariam , et probatae famae, et nisi a Nobis, vel Generali Nostro Vica.rio praevio Parochi testimonio de moribus, aetate , et vita non suspecta , justisque de caussis adsciscendae famulae serio examinatis indultum fuerit, neque pariter mulierum suspe clarum domos adeant , vel cum ipsis familiariter versentur neque domos, aut proprias , aut ad earum Ecclesias perti nentes, impudicis seminis aut suspectis , et infamibus personis locare audeant.

XIV. Ceterum quum Clerici omnes sive in minoribus, siue in Sacris ordinibus constituti, vel in ordinum susceptio. ne , vel quum aliquo fuerint beneficio provisi ; aut Cathedralis , . aut alterius Nostrae Diaece lis Ecclesiae servitio sint adscripti, ubi suis sungantur muneribus 9 , nec incertis vagentur sedibus locum , Nobis inconsultis , non deserant: secus enim ad ulteriores Ordines non promovebuntur . Sacer dotes vero quamquam nullum habeant beneficium , quod residentiam postulat, Nostram tamen Dioecesim non relinquant,

nisi petita a Nobis venia , literas Nostras testimoniales , quas

SEARCH

MENU NAVIGATION