De Victorino episcopo et martyre dissertatio. Ad Christophorum Fauuaeum ... Auctore Ioanne de Launoy Constantiensi, ..

발행: 1653년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

H DE VICTORINO ER ET M. detur ignorare discrimen, quod Sophronius agnouit, uti secundum argumentum euidenter ostendet. Deinde supponitHieronymi Catalogum Latine scriptum periisse, eumque qui extat, haberi ex Graeca Sophronij versione, quam quis Latindsit interpretatus. Id quod in hoc rerum genere sic est falsum, ut falsius esse nihil possit. Supersunt hodieque plura Latinae editionis manuscripta exemplaria,quibuo cum Graeca Sophronij versio non coniungitur, ae in quibus victorinus Pirabionen is legitur,non Pictaviensis. Er haus primus,opinor,est, qui iam edito Romae,Venetiis,&Moguntiae Latino Hieron. Catalogo GraecamSophronij versionem adi umxit,dum Basileae an. MDxvi.omnium Hieronymi operum editionem curauit. Tum etiamsi fingeremus Sophronium id feci se, quod eum fecisse vult Victorius, non inde consequeretur , corruptam esse vocem , quae ex Hieronymi commentario in EZechielem refertur. Quippe oportui fer vela Sophronio commentarium illum Graece redditum fuisse, ut pari modo vitiaretur , vel prius a librariis, qui descripseruiit commentarium, descriphum fulse

12쪽

DIssERTATIO. v se Catalogum, ut ex eo haustum ac libatum errorem, in eundem commentarium postea transfunderent. Enimuero primurn nemo somniabit mortalium , secundum nonnisii ariolus quispiam & vanus coniector assirmabit.

Argumentum ex Sophronio, qui librum Hieroni m de miris illustribuis

. Graece vertit, F ut et aequalis Hieronymi , ut credi tur,' Graecus auctor nomine Sophronius qui librum illius de viris illustribiis, seu de scriptoribus Ecclesiasticis in suam litiguam traduxit. Hic de Victorino sic in Papia loquitur: - Te minimos t. TasgiCAα

Pictaviensem , Sophtonius ipse sibi testis est in Hilario Pictauorum Aquitaniae Episcopo: Ihaesus, inquit,

13쪽

N ag '.oms. Nam mk-eso, non diceretur etriri bos,VtSophronius loquitur, sed Grixerat, iros. In posteriori loco res est adhuc clarior. Sophronius enim vi Chorinum vocat metet. 1ωyos Episcopum, de Hilarium e reticeret so e i mystc. Socrates libro III. hist. Ecclesiast. cap. vi II. MSoχomenus lib. v. eiusdem hist. cap.XII.

Hilarium non , sed

vel Creticetoe i , hic ivs OmAetas arasmιγίαι, ille eras etrahetas-ακαυταγιαζ Episco pum appellant. Ex quo manifeste constat, Sophronium et et ita os nomine memb- Cous seu Crix recori non intellexisse. Sophronius quidem scribit primam patronymici syllabam per V, dc primam nominis syllabam per Isis et sed quaerero istius rei causam aliena est ab hoc proposito difficultas. Nam siue sit error librarijsiue non sit, inde non sequitur, idem auctori nostro metretataros, atque mmmmcis, Episcopum sonare.

14쪽

iar Victorini in Apocal P.

MAROARi Nus Bignarus Parisienissis Theologus Bibliothecae P trum intulit Commentarium, quem Hieronymus a Victorino Petauionensi editum in A pocalypsim modo testatus est. Sic autem inscribitur et Commentaris; Victorini Pirabionens s in Apocalysiam: quem hoc modo laudat Sixtus Senensis libro vi. Biblio

rinus Pirabionens s haec habet in Commentariis Apocalgosos. Sic inuenerant in antiquis manuscriptis codicibus, qui emendatricem in peius librariorum manum experti non erant, ae incorrupti ad illud usquaxempus peruenerant.

15쪽

CAPvT IV. gumentum ex tribus antiquis ma

numiptis codicibus de Scripturis authenticis es apocryphis.

Ex et Aet Lutetiae Claromontano in

Collegio vetus codex manu ante saecula non pauca exaratus, qui Scripturarum Ac Canonicorum librorum noti tiam repraesentat, ubi haec leguntur e opuscula Victorini Petauionens s apocvpha. Humius codicis, quem celebris ille eruditionum parens Iacobus Sirmondus, dum viveret, commUnicauit mecum , annositatem praeferunt & alia multa , 32 adiectus quoque Romanorum Pontificum catalogus, qui desinit in Felicem huius nominis quartum , scilicet in annum Christi Dxxx. Nisi huius sit aetatis exemplar,est certe exemplum,quod quis poste descripserit fideliter. Extat etiam in Monasterio Beatae Mariae de Valle similis Scripturarum notitia,quae opuscuti Victorini Purabionensis apocrapha denotat. Extae quoquc

16쪽

DISSERTATIO quoque in Bibliotheca sancti Victoris

manuscripta quingentos ante annos dori collectio, quae v uia Uictorini Pitalionensis apocrapha designat. Haec autem cum ita sint , facile perspici potest , in editum Burcardi decretum, Ac in luonis tam editum, quam manuscriptum, quod habent Bibliothecae plures, errorem irrepsisse,quatenus in eo Canonicorum librorum indice vascuti Victorini Pictauum, apis Ma demonstrantur, in Burcardi lib.

III. Decret. cap. CCXXI. In Iuonis pari. ImDecr. cap. Lxv. De recentioribus seu editis seu manuscriptis commentariis error,

de antiquioribus aestimanda est veritas. At Burcardi 5c Iuonis Decreta veteres illi duo codices , Se Isidori collectio longa temporis intercapedine antecedunt. C A v v T v.

Argumentum ex maret rologiis CFuardi Vs v A A o v s Monachus sancti Get-mani Parisiensis, qui Carolo Magno Imperatore , Ado viennensis Epii -

17쪽

is DE VICTORINO EP. ET M. pus, qui Ludovico II. floruit, antiquam de Victorino Petabionensi traditionem

retinent in suis martyrologiis. Sic autem Vsualdus scribit ad quartum nonas Nouembris: Natalis Beati Victorini Pita men

impi , qui poli multa documenta , ut

sanctus Hieronymus testatur , in persecutione Diocletiani martyrio coronatus eE. Cui rei fidem faciunt non edita modo, sed etiam manuscripta quinque Usuardi exemplaria , quae in Monasterio sancti Germani inspeximus re contulimus. Sic quoque tradit Ado ad eundem diem et Natalis sancti ictorini Pirabionensis Episcopi , qui in pera

secutione Diocletiani martyrio coronatus es.

His accedit martyrologium illud, quod ad exemplaria tria Parisiense, Lugdunen se, &Ticinense recognitum Rothomagi prodiit anno Christi MDvii. ad usum Romanae & ceterarum Ecclesiarum. In hoc Martyrologio eadem Vsuardi verba repetuntur. Quo factum est, ut V suardus confirmet germanam Hieronymi lectionem, quae controuersiae finem imponit, & quae postmodum vitiata ab imperitis, viros peritissimos decepit. Ex his autem corrigenuda est Veneta Romani Man xolosis oci/

18쪽

tio anni MDxLIx. & Romana per Galesinium & Baronium recensa , ubi omnia Vsuardi verba referuntur , praeterqu1m quod Pictaviensis dicatur loco Pita onensis. Deceptus ab editore Veneto Galesinius errorem imbibit, & postea Baronio propinaui5, atque aliis, qui ex Baro

nij commentariis sapere consueuerunt. Atenim Baronius forsan probat in ma tyrologio retinendum esse Pictaviensem Inon restituendum Pita onensem, MinimAvero. Sed de iis , quae perperam adducit, postea commodius. Hic opponendus non est Gregorius XIII . qui ad Martyrologium pondus adiecit auctoriatatis suae. Pontifex enim non magis pol tu it essicere, ut qui Victorinus Picta- , utensis Episcopus non extitit, Pictaviensis nihilominus extiterit, quam, ut Syno

virgo & Martyr fuerit,

effecit. Synoris appellatiuum nomen est quod Galesinius ae Baronius proprium reddiderant. A multis admonitus culpae Barcynius expunxit ista , quae in prima Martyrologii editione leguntur ad no num Calendas Februarias : Ibidem ( Ana Onoridii manyriae.

19쪽

D DE v ICTORINO EP. ET M.

. CApvT VI. fementum ex tribus aliis Martyrologiis , uno recens edito, duobus

manufiretis. Ex his primum est Martyrologium

Monasterij sancti Laurentij Bituricensis, vetus quidem , sed nuper editum in lucem. Natalis , in it, sancti Victoriis Fictabimens 1 Episivi, qui post multa documenta, ut sanctus Hieronymus testatur,pers .cutione Diocletiani mari rio coronatus est. Quae

sunt ipsissima Vsuardi verba. sed ea uiuo

Vsuardus a conditore huius Martyrologij, siue hic ab usuardo mutuatur, Vte que eadem traditione succinctum se prodit. Alterum sancti Stephani Autissiodorensis vetustissimum , quod asseruatur in Bibliotheca Thuana: Iv. nonas Novembris codem die natalis sancti Victorini martyris Pi-MAionensi Episvi. Vetustissimum censeri debet non icmpore scriptionis, quia natam Iem Beati Thomae Cantuariensis continet, sed comp*sitione verborum. Nam

20쪽

DISSERTATIO. Et exaratum est ad formam veterum eiusmo di librorum, qui pauca de singulis Martyribus aut Consetaribus habent. In sumisma quo breuiores M simpliciores hi libri, eo antiquiores, nisi forsan redacti in compendium, existimari solent. Tertium sancti victoris Parisiensis, in quo dicitur: Natalis Beati Victorini Pirabionensis Episcopi, qui

sub Diocletiano Imperatore martyrio coronatus m. Haec eadem apud Adonem referun

tur.

Capuae VII. Argumentum ex prima Conciliorunt editione. I A c o 3 v s Merlinus Parisiensis Theologus primam Conciliorum omnium quae reperire potuit, editionem Lutetiae curauit anno MD xx. Haec editio post decennium Colonienses typos occupauit. In utraque editione opuscula Victorini Pi- rabionensis apoc pha reponuntur. Haec aurem editio, quae antiquis & probae notae

codicibus sulcitur, vim deinceps passa est. Nam Petrus Crabbus alter Conciliorum

SEARCH

MENU NAVIGATION