Natalis Marii Cimaliae Antiquitates Venusinae tribus libris explicatae. Asculanensium antiquitates. Et Dauniae Apuliaeque veteris geographia

발행: 1757년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

nendae excidantur, vel novis domibus construen, dis fundamenta extruantur . . De Appiae viae structura Bergerius , & Ηenninius clarissimi viri plura commentati sunt, nobis tamen de ea aliis quid dicere nec vacat, nec 1ubet'. ' Duo Venusiae supersunt ' monumenta , quae

ad vias pertinent , primum jam recitavimus libro priori , quum de Venusinis Magistratibus nobis sermo fuit: illud tamen hic repetere juvat IO .

Romanum sane aedilem Flaminium haudquaquam fuisse, duo mihi persuadent argumenta: primum το ob honorem quod male omnino de Romano AEdili dictum esset, potissimum quum . demon stret aedilitatem ipsi delatam, quoniam vias m nire, crepidinesque reparari pollicitus fuerat: qua de re elegans extat Pauli jurisconsulti locus libro primo sententiarum. Alterum argumentum, ut Flaminium Venusinum AEdilem credamus, est, quod si ipse Romanus aedilis esset, Curulem . vel Plebejum fuisse, lapis demotistraret, ut saepe in Gruteri Thesauro factum videtur. Ac demum neque Plebeii, neque Curules aediles unquam Italiae vias curarunt, verum Urbis Romae solum vias, ac redificia, ut ex Dionysio aliisque comis

pertum est . - . . . i

162쪽

... 14 et

Igitur Flaminium Venusae aedilem fuisse nulli dubium est, at quam viam ipse straverit,& quas crepidines extruxerit λ Puto equidem , vel Urbis viam , vel viam quae ab Urbe in suburabanum aliquod duceret, vel in aliquam Praesecturam . Quid porro sibi volunt crepidines in nostro lapide λ Crepidines hic nihil aliud erunt ,

quam ii margines , qui in extremis oris viain Tum extruebantur, ut itinere fessis levamine in.' fervirent: apertu etiam frequentes in iis mamginibus fiebant , ut imber ex viis in agros deinscenderet, atque ex eo crepidines dictas sunt, qui putant, quod aqua ex iis exiliens concrepitet. Nos vero cum Uossio ex Mς κρηπίδω crepidinem dictam putamus, quoniam crepidines intra definitum spatium vias continerent, & veluti bases viae eia seni: Vero non ex , & πῆς, sed ex

κρημm , quod scilicet crepido viae praecipitium muniat s II ). Crepidines porro Flaminium in suburbanis viis extruxisse nobis videtur , quum Urbis, viae haudquaquam crepidinibus indigebant: ni Hrte cum Venusia in edito colle posita sum rit, Flaminium Urbis crepidines, sive praecipitia muniisse credendum ducas, ob honorem aedilitatis acceptum . Alterum Uenusae extat monumentum , quod

ad Appiam Viam omnino pertinere videtur , illudque a Pratillo prosertur hoc modo sIa).

163쪽

I42 At ego eum Venusiae adessem, lapidemque ex omni parte finitum conspexissem , his verbis i scriptum reperi, ut apprime in Muratoris Inscripationum veterum Thesauro adservatur I3).

STRAVIT

Verum quid sibi vult Pratillus ex Tribunis Ple. bis , quos quidqm nescio qua fretus auctoritate Appiae viae structores compellat: qua de re ejus verba. inserne apposita Ia) vide. Et sanx hanc ipsi sententiam Venusinus lapis omnino invexit , cum Q. Ovium Tribunum plebis viam stravisso ex illo manifestum sit. Verum si rem Natillus perpendisset, & ovium eo tempore , cum hic viam stravit, non dum etiam Tribunum plebi afuisse cognovisset, non equidem viarum sternendarum curam , uti Censoribus, aliisque magistra tibus, sic Tribunis etiam Plebis tribuisset. Proia cui enim dubio est, Tribunos Plebis annuos magistratus sui sse, & eo anno, quo magistratum

gerebant, nec unum certe diem a Roma abesse potuisse. Dionysius testatur Isin Περογεγραπτα --

Cum vero viarum Curatores, ut opus sibi deis mandatum maxima cura , & diligentia perficeretur , ipsi operi praeessent, hinc est viarum cuin ram sternendarum nullo . pacto Tribunis plebis demandari potuisse. α Nec

164쪽

Nec movet me eruditissimus Bergierius , qui C. Gracchum, & Curionem Tribunos Pleribis viarum auctores ostendit ; Gracchus enim

tum demum vias muniendas curavit, cum prorogato sibi Tribunatu , legibus seditiosis universam Romanam Rempublicam perturbaverat. Et Curio nunquam ipse vias stravit, verum legem tulit, ut viae publica pecunia munirentur, sibi per quinquennium eam Praefecturam postulans , postquam a Tribunatu jam cessaverat . Appianus testatur fro) . G δἐ Κου - , μὴ ἀννω

Eam legem M. Coelius Ciceroni scribens ait fuisse non dissimilem agrariae Rulli ' Curionis enim

lege agrorum possessores maximo damno affcie. -bantur; nam praeterquam via per medios agros ducebatur, ipsis agrorum conterminorum domi- nis, vectigalium , ceterarumque rerum, quae ad vias muniendas necessariae comperiebantur, servi intus imponebatur. Manutius vero sI7ὶ Curionis legem ideo Agrariae Rulli adsimilatam putat , quoniam Curio ad Rulli exemplum sibi praefecturam in quinquennium optabat : verum Curiodum leges tulit, certus jam ipse erat nil ex iis,.quae proferebantur, se obtenturum , ut jam ex Appiano novimus, quod etiam Coelio haudqua quam latere debuit : ideo igitur potius similis Agrariae Rulli Curionis lex putanda est , quoniam. agrorum possessoribus magnopere molesta . At Curio solus legem viariam protulit , . dum plebis Tribunus esset , non vero C. Grac- hus etiam , uti visum est clarissimo Everhardo T et Ot-

165쪽

chus enim, ut Plutarchus ait Ip) scilicet decreυit ipse de viis sternendis, non Vero ad Po pulum tulit, & Appianus scribit fro) Ο' δἐ Γρακχω

scilicet, non igitur unquam ad Populum ipse tuis lit, ut de Curione apud Appianum sar) manifeste

Quae cum ita sint, certum sane erit Tribunos Ρlebis, dum adhuc Tribunatu iungebantur, ne que sua , neque publica pecunia viis per Italiam sernendis animum intendere potuisse : neque C. Gracchus nobis exemplum erit, illis enim seditiosis temporibus, adeo Romanorum res turbatae erant, ut nulla pene lex tum vigeret. 4uid igitur Ovius Tribunus pistis ex viis quaerit λ m sane TR. PL. honoris caussa procul dubio in lapide appositum est, ut quotidie factum est ab iis, qui aliquam dignitatem obtinuerant, ii enim cum sui aliquod monumentum ponebant , omnes dignitates jam olim adeptas in titulo inscribere consuevere . Cum vero Ovius viam per Venusiam stravit, de Appia quidem omisnino intelligendum est: quae si ita sint, clarum sane erit, neque Appios , neque Gracchum viam Capua Brundusium usque produxi sse, cum Gracchum non omnem Viam, verum ejus partem aliquam stravisse, certum sit, quam Venusia Brunisdusium usque iisdem populi Romani sumptibus continuatam Euisse dices , vel Caesaris tempore , qui ipse Appiae curator factus est, vel paulo ante . Quod etiam titulus Ov io positus ostendit, qui cum non admodum elegantioribus litteris inscriptus sit,

166쪽

argumento est Augusti aetatem praecessisse. Sciendum autem est Romanos, cum celeriter Brundusium properare vellent, haudquaquam Appia per Venusiam usos fuisse, verum Benevento Equotuticum tendebant, ex quo per Undecimum, Canusium accedebant, inde per Egnatiam celeriter demum Brundusium properabant , quod non tantum ex Tullio, Caesare aliisque proditum , verum etiam ex mensura ipsa manifestum est. Hanc viam, Egnatiam ad Trajani usque aetatem dictam accepimus , qui cum postea impensa sua eam resecisset, suum etiam nomem tribuit. Cum vero Romanos Egnati a via semper usos esse cognoverim Au dubium sui , an Appiam crederem viatis iae per Venusiam ducta est: Verum Strabo in 'aliquorum sententiam me jurare cogit , non ita tamen , ut nullum mihi dubium

omnino remaneat e potissimum cum ex Ρeut inrigeri tabula, via, quae a Roma per Capuam ,& Beneventum ducitur, haudquaquam per Venusam transit, immo Venusia ipsa duarum viarum caput demonstratur Et Antonini Tabulae aliud mihi dubitationis suppeditant argumentum , adeo ut sicile in Procopii saet) abirem sententiam , Appiam viam semper eam tantum dictam putantis , quae Capua Romam usque ducta est. CA

O Vellei. Patere. lib. a. eap. I. a Tin iam lib. v. cat. 2o. aliosque Scriptores vide apud Bergerium ,

167쪽

Iie. lib. 8. p. xs . Di κώ circumscriptum est' sorum ime rium moenibus , neque extra urbem se octare ipsis.; est . nisi quando vespere , tempore quo omnhs Urbis magistratus comunem Iovi sacrificant sacAficrum pro, Atinorum genere , euius sacrificii causa Albanum Montem conscendunt. Γ i5 J Appianus Alex. heu. Cis. a. pag. 7II. Curio vero quo minus appareret eum repente dei civisse ad' partes id versas , rogationes de muniendis , sternendisi que viis intulit , sibi hane praefecturam petens in quin-luennisvia , certus nihil harum rerum se imperiaturum ., i ad FI R. fam. Cic. habes in edit. Gramuli, ει Gro-n ii. fi8J Ouo de tui. viari cap. 4. pag. s q. f 9J Pluriis C. Gracch. pap. 837. ao Appianus. C . M. I. pag. Das J Id. Appiam Civ. m. a. pag. 731. saa J Pro p. deheu. Got. lib. I. cap. I 4. pag. 34 . E i δε η. Aππια οδος ημερῶν πεντε Myes, . εκ Pai ινς γαρ - ἐς Καοὐ

CAPUT

Origo Mesalis belli, num Gracchus novim- . Pi Coloniam Veniolam deduxerit.

INGENTEM potentiam , quam Romani ex tot felicissimis peractis bellis nacti fuerant, maxima divitiarum copia sequuta est, qua primum usi sunt per Italiam ingentibus agris comparandis, vin. dicandoque sibi deinde pecudis genere omni, ingentes demum, ex iis partas divitias in extruendo mari, &montibus coaequandis profundendo . Igitur cum omnes issere Italiae .ggri a divitibus possiderentur,.qui ut eos colerent , ingenti servorum numero .utebantur, I hinc est . ut reliquis Italis nil aliud

168쪽

relictum esset, quam pericula , repulsae, iudicia,

egestates, atque unica vitae ratio . si vitam honeste agere cuperent , nomen scilicet militiae dandi. Appianus ait hac de causa Italos magnoin pere imminutos suisse , cum omnes continuis expeditionibus consumebantur τρυχομένους πενίν - δἰ ἐσφο- ρας , uis πασμους i . Si autem ipsis belli vacatio esset, tum otio consumebantur, cum neque propriam agri partem haberent, neque suam Opeis

ram in alienis agris colendis praestare possent , in maxima illa servorum copia, quibus divitesi

abundabant. '

Tum Tiberius Gracchus Italorum, & egenae Romanae plebis hono consulens agrariam legem , jam olim non semel intentatam, protulit, qua cavebatur, ne quis plus quingenta agri jugera possideret , neve quis pasceret plus cen tum capita majoris, & quingenta minoris peco

ris a ) c Eam legem regre quidem divites tuis

Iere t egenae Vero Plebi , quum i maximopere grata fuisset, ingesilium querelarum causa fuit , non Romae solummodo , verum etiam in Romanorum Coloniis , in quibus quum Romani Coloni divites radmodum evasissent , ea lex

toto Caelo aspernabatur: cum contra, qui egeis state premebantur, ut ea lex serretur, magnopeis re expetebant. Appianum hac de ire omnino auis dire est fgὶ . τε δαρρῶν ras , ἐξετραχοωύτο , Ga

Lata est demum lex, & Triumviri agris divi.

169쪽

dendis ereati sunt duo Graechi fratres & Appius Claudius Tiberii socer 4 3. Quibus de caussis ,

maxima quae Romae orta erant dissidia, eo adducta sunt , ut cum Gracchus alterum Plebis Tribunatum petiisset, ne lex, quae modo lata, acceptaque suerat, antiquaretur, divitum hominum opera, dum in comitiis Populus esset, fragmine subsellii ictus, vitam immatura morte fi

niret .

Legis tunc agrariae patrocinium ad Fulvium Flaccum, Papirium Carbonem , & C. Gracchum Tiberii fratrem delatum est, cum jam Itali Cornelium Scipionem , qui strenua ipsorum opera in bello saepe usus erat, in patronum consciverant. Tum divitibus , quibus molesta agri divisio erat, Italos Romana Civitate donandos sentenistia fuit, ut novo maximo beneficio, quod summopere sibi largiri Itali optabant, devincti, agri possessionem veteribus possessoribus aequo animo

sinerent. Huic vero sententiae toto conatu Senatus

adversabatur, qui haudquaquam ferre poterat, ut Itali subditi Romanis rerum dominis jure aequarentur. C. vero Gracchus fratris exemplo Tritabunatum plebis ingressus , Civitatem universis Italicis dabat, agros dividens, & longe majora,& acriora, quam frater Tiberius, repetebat. Certum sane est C. Gracchum, ut Plebis Romanae sibi animum devinciret, quamplurimas

deduxisse Colonias , de eo enim Velle jus sue

scribit novis Colonis replebat Provincias, & Appianus s 5 ) Και at αἰαι εἰσηγέτο ποRας: hinc nobis in suspicionem venit, num etiam Gracchus & Uenusiam. nostram novos Colonos deduxisset: nec

170쪽

movebat me Velietum de Pr incla locutum fuis ,sς , nam saepe Italiae regiones , in quas Prois, consules mittebantur 7 ), Provinciae dime sunt. Nostram vero suspicionem C. ipse Gracchus apud Gellium auxit, plebem enim Venusinam mania seste in Asiam translatam indicat, quod tum fie- iri poterat, cum novi Coloni Venusiam dedum fuissent, iisque ager, qui plebis Venusinae fuerat, . assignatus. Verba C. Gracchi sunt 8). Quanis ta libido, quantaque intemperantia sit homi-

, , num adolescentium , unum exemplum vobi&is ostendam. His annis paucis ex Asia misso se est, qui per id tempus magistratum non ceriis perat, homo adolescens pro legato. Is in i ,, ctica serebatur, ei obviam bubulcus de plebe se Venusina advenit: & per jocum, eum Igno

,, raret, qui ferretur : rogavit, num . mortum.

si serrent λ ubi id audivit: lecticam iussit deponi; ,, stuppis , quibus lectica deligata erat, usque adestis verberari jussit, dum animam efflavit. δε Lip.

sus in . iam legendum putat, at Schefferus an. liquam lectionem retinendam censet: facile Lipisso adsentiendum puto, cum in eo eruditissimi viri omnes sere consentiant: neque enim videtur peregrinum hominem tantum facinus ausum suisse, ut in Italum crudeliter animad Uerteretur, Apparet igitur ex. C. Gracchi verbis Pleis bem Venusingm, tum quando legatus ex Italia excessit, in Asiam jam translatam suisse aquis enim intra Italiam tantum facinu* patrare suderet λ Neque Venusinus a Grapcho viator dicitur, verum bubulcus de Pleia 4 quod ideo dictum vidςtur, ut Vegusinus . tuas boves , ξδ'

SEARCH

MENU NAVIGATION