Disputatio juridica de definitione et necessitate icti, ex principiis juris naturae & gentium, ad praefationem Hippolithi à Lapide, libri cui titulum fecit; de ratione status quam permissu nobilissimi ... jctorum ordinis impetrandis sacratiss. impera

발행: 1649년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Maiestatem non seiuna armis decoratam, sed etiam legi,

bus oportet esste armatam. quo magis sicolis relinquenda disputatio qua quaeritur quae magis Rei p. necessariae pacavan belli artes 3 Imperator an sapiens 3 sane si sanis nobilior . iis quae ad finem sunt,facile judicium. Sed Resp. beata ne r tro carere potest, alterum alterius auxilio eget, nec concipi 'posse, sine his, selicitatem quam quaerimus, verum est, 'sepienter olim Bion Poeta in disputatione pastorum de partibus anni di sic videatur:

is. Explicato fine Jurisprudentiae objectum eius considerandum venit. Nam & hoc, dixi supra, cum legi latore Iurisperitum habere unum idemque. Qua propter ut ille ad finem eum quem diximus, pulcherrimum omne civium suoru actiones dirigit ut faciat bonas& legibus con Drmes. Pari ratione iurisperiti materia erunt omnes actitnes civium, quatenus justae sunt. Dum civium dico, facile intelligitur brutorum actus hinc excludi. Nam brutis nec Druntur leges nec explicantur, soli homines justi & injulusensum habent. Dum vero actionestium anas huc spectare affero, quatenus justae sunt: hac speciali ratione tanquam formali jurisconsulti objectum definitur, ut designetur, id quod nulla alia disciplina facit, & quod sola. juris prudentia. Nam licet legislator quoq; circa omnes illas actiones L. sttur, quaecunque Rei p. societatem corrumpunt aut custodiunt,&moralis Philosbphus, &JCtus: Differentia tamen. in eo est posita, quod Philosophus moralis intrinsecas ho minum actiones ab ovo, quod aiunt, & primis earunde iii pincipiis repetit, docetque is, quod Aristoteles olim dixit se Philosophiae acceptum ferre, sponte esse bonum. aut ut Picoloni. prima pars Philpsophiae moralis tanquam theori- ea est,tradens nobis principia, sundamenta, semina uilivet

se Philosophiae civilis. At Legislator proponit quidem leges

12쪽

, res suas eodem collimantes; unde,ut idem col. descendit

. ad ordines ad praecepta propria,divisimque ea explicat quae competunt unicuique gradui dc conditioni hominum; interim tamen quoniam, vel ob rerum agendarum volubili. tatem varietatemque, vel ob assectuum impetu maectae r tionis imperium non semper obtinere potest,ut intus& d rei quisque suae bonus esse velit, contentus est id saltem impetra sme a civibus, ut ne manifeste justitiam laedant, & salutem Rei p. societatisque civilis eant perditum. Iurisconsubtus vero legislatoris haec praecepta prudenti interpretatione moderatur,quaeque ab eodem propter temporum & c suum perpetuam varietatem omissa videntur, ex mente Hus supplet, ac perspicue aperit.

19. Haec quae de genere subjecto & sine iurisipruden ita: hactenus protuli, propterea nude, & stylo phil sophico,

posita a me sunt ut innuerem, haec tanquam principia I rispr. vel supponenda hic, vel ex aliis scientiis quae eam antecedunt, desumenda esse. Nam ut principia sint quod di-- r, mima esse debent & notiora conclusionibus, Ergo haerion probanda ICto, sed sumenda ; ne fiat principii principium; aut progressus in infinitum contra rationem

admittatur.

D. Atque ex hoc ipso porro apparet Iurisprudem etiam philosophicarum disciplinam praecedentem notitiam praesupponere; dico Politices, Oeconomices, Ethices, &adeo eorum, quae ad totius Rei p. cognitionem in qua quis de jure respondere debet, sive ex illis disciplinis, sive Historiarum monumentis, seu peregrinatione petita haustaquescit, omnisim. tum quia haec sunt partes & principiaduris prudentiae, tum quia suppeditant rationes & causas actio. cum, & honestatis sontes aperiunt. ai. Namq; si ICtus est sapiens, quemadmodum veteriam aliqui etiam publice appellati sunt, sapiente autem Arist. i. Metaph. a. dicat

13쪽

Mnων opωπιυν π ποῦ υ δειρο μ, ν, sequi rur iuris civilis stu- dium ultimum inter artes illas sibi vendicare locum, tum- que rccie ex utilitate Rei p. doceri ac tradi, si priores illae iScientiae tanquam prima ejus principia clementa praecedant. Et docere hic sapiens, & docendo causas reddere pos

sit. Unde recte dc sapienter Cicero in primo de I L. non a Praetoris Edicto, neque a XII. tab. sed penitus ex intima Philosophia hauriendam iuris disciplina putat. ar. Atque sic intelligere licebit definitionem Ul- ιpiani quae est omnium absolutissima: Julisp. eme rerum divinarum & humanarum notitiam, justi atque in iusti scientiam. quod enim Cic. divinis illis de LL. libris ostendit, discimus inde latissimum Iuris prudenti e campii omnes actio nes humanas cs2; quae homines homini b. quae Deo homines praestare debeamus, quaq ratione Deo sociemur de similes esticiamur, cum virtus sit hominis cum Deo similitudo.

a 3. Deinde illas ipsas actiones considetari a Juris pr. quat. sunt iustae. sic finis r pectu, tanquam sorma restringi generis latitudinem dc fieri huius disciplinae proprium, quod ultima definitionis verba praestant. vr . Ex his iam nunc luce clarius patet, quod dixi mus supra finem Legislatori Jurisconsultoq; & magistratui propositum cse eandem iustitiam, diversis singulorum circa eam ossicio. Legislatoris quippe est adeptio justitiae ex legum utilium latione; Jurisconsulti,ex legitima carundem

interpretatione, Magistratus vcro, ex earum aequabili &ju- .sta executione. 23. Transeo nunc ad alterum caput de necessitate

JCtorum in Rep. ubi plura adhuc de ossicio JEti addenda

erunt.

26. Probatur autem necessitas JCtorum in Rep. I. ex principiis iuris naturae de moralibus. Nam ad hoc ut actus aliquis sit bonus seu iustus, oportet, si alias non citcertum, ut fiat secundum definitionem sapientis. Haec enim

14쪽

mim est una conditio actus boni s verba sunt Franc. a Victoria in relect. i. de Indis. p. i67.ὶ igitur necessario adsint oportet in Rep. tales viri, qui alios minus ingenio, minusq; a prudentia instructos informent h. e. ut idem , divini &humani juris periti. Idem iuris naturae praeceptum legitur etiam in jure Justinianeo, Tit. de juris &facti ignorantia l. 9. . 3. Sed juris ignorantiam non prodesse labeo existimat, si JCti copiam haberet, Vci sua prudentia instructus sit, ut cui facile sit scire, ei detrimento sit juris ignorantia, quod raro accipiendum est. Ex quo istud, quod dicimus, manifeste conficitur, hoc amplius verbis illis ultimis: quod raro accipiendum est; innuitur, non facile videri quem defectum viri prudentis praetendere posse, quod hoc vel maxime ad curam ejus qui Rei p. praeest, pertineat, ne tales in . Rep desint, qui suum ossicium neglecturus non videatur. Caeterum consulendos omnino prudentiores csse. Ut

actiones humanae bostae justaeque sim, visum cst antiquissimis Philolphis Pythagoreis quoque eo enim spectat ipsorum sententia quam refert Arist. r. Et h. c. .ex edit. Pacii. in L. Peccare, inquiens, multis modis possumus; malum cnim

infiniti, ut Phytagorici coniectabant, bonum autem finiti. atque iccirco illud facile. & hoc dissicile est. facile a scopo aberrare, ipsum attingere dissicile. unde idem Aristoteles 1 .Eth. c. 3. insin. cum qui per se non sapiat satis, Hesiodum, audire jubet, versiculi notissimi sunt.

28. Et haec est illa Aristotelis doctrina de servis natura, qui alterius esse possunt, quique eo usque rationis participes, ut eam quidem sentiant, sed non haneant, h. e. qui habeant obtusum admodum rationis usum& nubilum m. qui opus habeat luce alterius seu, ut Homerus,qui men-d 3 tis

15쪽

vis dimidium habeant,4 natura Ipsa ad obsequham &mini

sterium destinati, instrumenta veluti sapientis, seipsa nam ventia ut Vulcani tripodes Poeta dixit tam ast ibre factos

stilla

- ---ut ferrent peste ad certamina di uum Sponte sua, nusioque domum ducente redirent His utique sapiens imperat ut animus corpori ad eorum bonum, naturali imperio, etsi civile saepe penes ipsos haereat servos, ut divisum Imperium cum Iove Caesar habet. Hos in Rep. semper fuisse, futurosque adeo sempeI natura ostendit ipsa, frustra negante Bachovio ad 'Ves. Tit. de Iust.

29. Praecipue vero in quaestionibus illis desectus hi, manae prudentis se prodit,quibus quid iustum quid aequum

sit quaeritur, nec ullibi vere magis in errore versamur. Medici de dissicultate artis suae ex Hipp ratis, ni fallor, sententia merito queruntur ob monstra tria quae medico operanti occurrant, occasionem praecipitem, experimentum peri

culosum, & judicium dissicile. Sunt in jurisprudentiae Objecto non pauciora,quae id quod justum est, in puteum Democriti abscondunt. o. Licet enim homines id quod Turpe est, malum & fugiendum,ex canone seu regula illa qua bonum hon .stumque designatur edocti sint, juxta illud Euripid. in Hecuba dicentis vir bonus

Attam e cum regula illa seu canon generalissimus sit, haud facile est in singularibus, quales actiones omnes sunt, semper tecte versari, in applicando saepe fallimur,saepE species rerum blanda imponit nobis. Unde rectissime Arrianus ad Epictetum lib. a. c. 26. decipi plerumque homines tradit dum notiones communes seu generales singularibus ad aptare nitantur verba sunt: τ. ' π ύπεν

16쪽

- ους. Unde Plato in Phoedro Socratem ita loquentem introducit: Cum quis argentum, aut ferri nomen protum Ierit, nonne universu idem intelligimus Phoedr. id verum quidem est. Socr. quid vero cum justi aut boni nomen usurpaveris ) nonne alius alio fertur, & tum inter se ipsi cum a nobismetipsis dissentimus ' Inde ergo tanta veteribus orta diversitas didiscrepantia in juria indagine,ut multae gentes omnino jus omne exuerint, caeperintque ut He si us ait:

enumerat quosdam tales Aristot. 8. Polit. . aitque eos hominum caedes fecisse, atque eorum carnibus victitasse,qu, las in Ponticis gentibus Achaei & Heniochi, deq; mediterr neis partim his similes partim imaniores. Ita Sen. in Troad. aut qua Cassium tangens mare Cens juru expers ausa σc. ut recte Lactantius de anima cia. de illis perditis gentium moribus dixerit: nihil divinae licentiae servant, leges naturae opinione suas faciunt. Aliae paulo mitiores leges quidem admisi runt, sed permixtas magnis erroribus, dum easdem non ex praescripto rectae rationis Sanctimimi numinis ductum sequentis, sed ex utilitate metiebantur, ut Lach. lib.F. c. i ,. Jura sibi pro utilitate homines sanciebant, scit. varia pro moribus, & apud eosdem pro temporibus saepe mutata. Ius autem natura esse nullum, omnes etiam homines

de animantes ad utilitates suas natura ducente ferri, proinde aut nullam esse justitiam, aut si sit aliqua , summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret, ali cnis commodis consulens. Horatius ipse jam olim utilitatem justi prope & aequi

matrem pronunciat.

3 i. Hos Solescismos gentes faciebant; nec hodie undiquHoe salvi sumus, ut ut pateat, saepe

17쪽

dera curis

II: lani, O lamma mari, sic utile rei D.differre. Ergo Sapientissimi mortalium pertaes errorum

agnovere tandem esse utique aeternum jus quoddam & legem immutabilem, a qua reliquae omnes ; quocunque de- signentur nomine,pendeant Cicero loquitur exado deI L.) non hominum ingeniis excogitatam sed principem legem Omnium ratione aut cogentis aut vetantis Dei. Huic nec obrogari fas esse, nec de rosari .ex hac aliquid licere, nec totam abrogari posse. nec vero aut per senatum aut per populum solvi ea nos posse. nec Romae aliam, anam Athenis esse aut nunc aut posthac. Sed omnes gentes de omni tempore hac una & sempiterna. c immutabili contineri,unumque esse quasi magistrum & Imperatorem omnium Deum illum hujus legis inventorem, disceptatorem, lato rcm: cui qui non parebit,ipsum se sugiturum, & naturam hominis adspernaturui Scit geminis plane verbis Justinianus noster Ius . naturale esse, quod natura omnia animalia docuit. l. i. 3 3. de . just.&jur. ubi recte glossa natura naturantem seu Dcum jamdiu intelligi voluit. Idem Justin. in . singulorum Inst. derer. divis. Palam est. ait, vetustius esse jps naturale, quod cum ipso genere humano reru natura produxit. ubi Theophilus vertit quod simul cum genere humano εις il

tiquius jus genium cum ipso genere humano proditum, esse statuit. apertissime vero Sanctissimum Numen hujusjuris autorem esse Iustinianus iterum in i sed naturalia Inst. de iure naturali, gent.&c. confirmat, cum ait: Naturalia. quidem jura, quae apud omnes gentes peraeque observantur, divina quadam providentia constituta semper firma at- que immutabilia permanent. &c. idem ICti recentiores Fernandus Vasquius lib. i. Contr. illustr. c. 20.3 i . Omne jus naturale est jus divinum, licet ex diverso non omne jus divinum

18쪽

dilaum sit naturale, disseruntq; jus naturale & divinum ut genus& species.&c. Myn sing. ad Tit. Instit. de jur. n iurali dic. s. sed naturalia: jus hominum naturale neque aliud ius est quam hominum misera enim est sententia HON ne ii 2 Hippolitho digna quodam de Postis Theorem .io.

qui in brutis putat vix tantum umbram vel similitudinem rationis , sed unum vel alterum etiam verae rationis gradum deprehendi, bc rationem brutorum a ratione hominis saltem modo & quantitate differre ut navis a scapha.) sic recte definiri, jus naturale est quod natura adeoque Deus f pse omnes homines in creatione, veluti prima quaedam Fraecepta& formulas honestatis docuit. 33. Consentiunt sapientes omnium seculorum hac in re, paucos adjiciam Hesiod. εργ.

Iupiter pro naturae rectore accipiendus scilicet. Undectiam apud veteres Deum sequi, secundum Deum vivere non raro idem est quod secundum naturam vivere, aut in exigere secundum rationem ap. Cic. Sen. Plui. alios. Nam iit Hierocles in Comm. ad Carmina Pyhthagorae

ιι αν ita & Demosthenes Orat. adversus Aristogit. noster factus in l. i. ff. de I L. Ius naturale hoc in teuigit, dum legem dicit Accedit Aristote- cs F. Et hic. c. io.sed supersedeo referre ut breolor sim . quamandem ob causam etiam Patrum sententias non colligo, e quia nemo hodie facile de illis dubitat. 3 . Et ligitur iuxta sentcntiam Philosophorumheologorum JCtorum sic constituto hoc, quod jus nati te scia generis humani commune, ex Imperio & dictatis a mimis Sanctissimi pendeat, consectaria habemus mani-la tiam de obligatione humana ad illud ius, tum de ossis 3 iariS consulti Rei p. oppido quam necessario.

19쪽

31. Nimirum ius, ut ait Seldenus lib. I. de iure natu rati c. 8 proprie dictum omni modum, aut divinum aut humanum est. Divinum, seu ab ipso numine immediate in dicatum, praestitutum, Imperatumq;, aut naturale est, quod in memoravimus, ipsisq; hominum initiis coaevum , aut positivum &recetius ac postea in utroq; foedere adjectu nati Et utrumque, aut est obligativum, i. e. sive amrmative sive negative expresse praescriptu, aut arbitrio humano permissum, adsoq; permissivum dici solitum. Humanum appellum iis,quicquid ab hominibus,quat. divinum permittit, v xiatim superstrui addiq; solet. utrumq; ratione objecti aut sacrum dicitur, aut publicum, aut privatum . Ausonius. Ius triplex tabuia quo ter sanxere quaternae,

Sacrum privatnm spopuli commune quod inquam est 36. Jam vero de obligatione divini juris utriusq; generis pergit Seldenus o rite sic. intellecti & ad Legislatoris

mentem , adeoque de naturalis obli ratione nemo dubit,bit, nisi qui simul rectoris universi potestatem & imperium nequaquin agnoverit. Humani autem juris obligatio seu ejus quicquid ex permissione diversimode inter homines civiliter ac rite juxta varias regiminum formulas ab ipsis stactum sic per modum determinationis, ut in scolis loquuntur, constitutum est, ut nec naturali nec positivo juri adversetur ex ejusdem iuris divini capitibus csecundum mutitiplicia constitutionum temperamenta vim sortitur,luxta. illud non est potestas nisi a Deo. fuit enim exinde hoc ju ris naturalis obligati vi caput: Parii se ac regiminum formulis, civiliter initu, Zanaeum esse. Itaque cum nunqualla lex humana violetur, quin simul illa implicita lex Apostolica Naturalis dc divina infringatur, statuendii neces arto,etiana leges humanas in conscientia obligare. Videantur Scol sici hac de re. 3 . Atq; hinc iam λle clatius patefit, quale,quamq;

αtile es necesurium Reip. sit JCti ossicium. Deducere enim

- debet

20쪽

bet ne iciabili & iussa interpretatione huius iuris ad eamam Deo quam Rei p. homines debent Oberientiam, h. e. hos facere & beatos civiliter. Nam sine hoc sit, nec o P. haberent, nec homines essent; sed vel Dii, vel bruta in . lib. i. polit. c. r. lib. . c. . De justo eni0a & aequo adociam dissicile est reperire veritatem, quippe semper quillaecilliores sunt aequum & justum quaerunt, ἰν ut idem Philosophus c. Polit.3. infin. 3'. Sed quam non modo necessarium sit JCti ossium verum etiam nobile dignumq; e Cicerone potius au-iamus, nequis testimonia de propria domo esse clamitet.

aque ille sic existimat: Juri civili nillium aliud proposiam esse, quam legitimae atque usiatae in rebus causisq; ci-ium aequalitatis conservationem, neque enim legitimaequalitatis conservatio aliud quiddam est, quam Justitia, ad quam omnis legum disciplina dirigitur. Justitia enim inaequalitate quadam cernitur, tum Arithmetica tum Geonactrica, & aequalitas est legitima, legitimum autem omne justum . docemur aurem, ait porro, non infinitis, concertationumq; plenis disputationibus, sed autoritate nutuque legum, domitas habere libidines, coercere omnes cupiditates, nostra meri, ab alienis mentis,oculos, manus abstin

M. Fremant omnes licet, dicam quod sentio, Bibliothecas, mehercule , omnium Philosophorum unus mihi videtur XII. quo legum fontes scapita viderit, quae verba diligenter notari velim. Nam pleraeque calumniae quas jus patitur Romanum hinc trahunt originem sontemq; quod vel oppugnatores ejus juris,vel aliqui etiam 1 quibus praesidium sperare jus debebat, haec capita Jc fontes legum non videant, vide Iacob. Gothola. in Epist. dedicatoria tract. sing. de Nuptiis consobrin.) &autoritatis pondere, & utilitatis ubertate superare. Item paulo infra: QMd enim est praeclarius, quam honoribus &Rei p. muneribus

persuastam senem, posse suo jure dicere idem, quod apud C a Ennium

SEARCH

MENU NAVIGATION