L. Caecilii Firmiani Lactantii Symposium, siue Centum epigrammata tristicha aenigmatica quae vero suo auctori post longissimi temporis decursum reddidit, ... repurgauit, suisque et Ios. Castalionis, Casp. Barthii, Frid. Besselii, aliorumque notis ill

발행: 1722년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAEFATIO Messictus fuerit poeta plane ψευδ υμος Sympo s. Certe vel Praefatio Clamat, auctorem huius libri scriptum voluisse θmpos um, agitatasque in conuiuio Saturnalitio quaestiunculas hoc libello complecti ag- pressum esse. Accidit igitur libello huic

idem, quod Μinucii Felicis Octauio, quem Arnobii libris sub titulo libri octavi annexum vero suo auctori nemine refragato asseruit Balduinus ΙCtus. Nec mirandum est, indocto illo aeuo libri titulum mutatum fuisse in nomen auctoris, & nomen carminis

ipsi impositum fuisse poetae. Accidit

idem eo temporis tractu poetriae Probae Falconiae, cui quidam D fecerunt Cogno men Centonae eX eo, quod Centonem Virgilia

anum scripserat. Non afferam plura huius furfuris exempla, collecta a Cl. g) luro,& Reu. h) Reimmanno, & copiosissime a Cl. Lilienthalio in Selectis bisorieis stiterariis toto capite decimo, quod propterea festiue inscripsit visoloecismo literario. Nec repetam, quae alibi si commemoraui de ficto quo clam Λisseeo,itemque de ficto Hesperio Cynico. Praetereo etiam sicco pede ridioulum er-Α s ' rorem

ι - - . . ,

12쪽

rorem interpretis Athenaei, qui lib. XIIL p. 3Vo. M ρι σκην pucllam) & Xαμ τυ την Scorrumin vertit Coriscam & Chamael en, quasi essent nomina mulierum propria. Tribus quoque duntaxat verbis mentionem iniiciam perridicule emctorum Diuorum, S. Amphibali & S. X noridis. Scilicet cum alicubi par martinrum Graeco siue συνωρίδος vocabulo signaretur, more Grae

cae linguae st) haud sane infrequenti; &

alio loco m hibali fieret mentio, quod nomen significat certum vestis genus; imperiti quidam hinc Diuam onoridem ac Ditium Amphibalum exsculpserunt, ut pluribus Ostendit admirandae vir eruditionis, Lau-nes Daliaeus, lib. I. L usu Patrum Ecclesiae cl)eap. IV. Unum addere libet exemplum memoratu vel ideo dignisiimum, quod nondum a quoquam hic error notatus fuit, sublatusque. Scilicet commemoratur inter scriptores magicos a Ioanne m) Niero, Martino n) Deirio, Guidvie Ο) Patius, Petro

XIII. p.sD commemoriare meretricem quampiam, cui nomen Synoris.

13쪽

losophus quidam vel potiUS magUS, cui nomen PICATRIX, traditurque is librum, qui MS. superest, de artibus necroma anticis conscripsisse. Scilicet nullus unquam hoc nomine vixit homo philoso

phus, &ioculare illud siue philosophi siue

magi nomen effictum fuit ex titulo libri, qui ab auctore suo inscriptus fuerat sita equidem credo, nec vereor, ne fallar, Piatrix. Est autem Piatrix idem, quod saga &hariola apud Plautum in Milite r) gloriose, ad quem inspici meretur Tuubmanni liber s Commentarius. Imposuit igitur auctor ille magicus libro suo nomen Piatricis, Vnde stes um, ut ipse auctor illo ipso nomine crederetur usus esse. Aut nihil satis est, aut sufficiunt haec exempla ad eximendum lectoribus meis scrupulum admirantibus, qui factum sit, ut nomen rei, S mpsum,mUtaretur in nomen viri, ac tandem prodiret Poeta ουτις SPNossus. Eo autem magis omnis evanescet dubitatio,si perpenderis neminem unquam virum nomen Symposii gessisse, quemadmodum nec Vllus unquam exsti.

14쪽

exstitit Conuiuius. Illud igitur hinc com cludi oportet, Lactantium, dum suae posteraeque aetati ingeniosa proposuit aenigmata, ipsummet tandem factum fuisse a nigma , latentem quippe sub ridiculo nomine ΘNosti poetae. v IV. occurrit aliud, quod lectoribus meis hic reuocandum videtur in memoriam, Ut, si quid superest de titulo libri dubitationis, radicitus euellatur. Scilicet non primus θmpossum edidit Lactantius, sed titulum illum mutuatus est a vetustioribus, quorum θmposia partim habemus adhuc, partim periisse relatum legimus. Habemus Symposiam Platonis, Θ sum Xenophon-ris, Sympossum Luciani, Symposium Plutarcbi, Θmpossum Athenaei,atque e Latinis Sympossum

Macrobii. Scripserat & Aristoteles t Sympossum, item su) Epicurus, Cynicus denique ille x ninus. Sed horum quidem

triumuirorum Symposia ad aetatem nostram non peruenerunt.

Isti librorum titulo occasionem subministrauerat mos veterum post epulas, Uti testis t) T sis es Lastreius lib. V. sedy. ra. θ Athenaeus lib.

15쪽

testis est sy Gellius, habendifermones literatos. Ipsi philosophi colebant hancce consuetu-Ginem, statisque temporibus conuiuia celebrabant, in quibus non corpus solum cibo potuque, sed etiam animus doctis reficiebatur sermonibus; de quibus cum alibi commodiorem videar reperturus differendi locum, nunc satis habeo delegare lectores meos ad D sum, qui in opere suo descriptoribus bisoriae philosophicae Σ) de illo philosophantium more testimonia veterum complura produxit. Nec vero solis philosophis placuit haec inter pocula erudite disputandi ratio. Caeterarum quoque disciplinarum studiosi amabant quaestiunculas νmposiacas, quas vocat a Ge Iius , &- ita enim a Graecis appellitabantur, cuius rei testem cito Dioge- senem b) Laertium, εθυησεις, non tamen afferentes seueriora tristior que, sed se inui-Cem exercentes quaestimium argutiis, quas. bellaria vocitabat Taurus philosophus. Testis huius rei ἀυτοπτης & αυτηκοος est c Gellius,cuius & haec verba indidem repeto:

16쪽

ἐνθυμιηματα quaedam lepida o minuta es fortis. tem vino animum lacessentia. Grauissimus

eiusdem rei testis est Ciceronianus d) ille

Cato: Me vero, inquiens, Pr issrmo deIectat , qui more maiorum a flummo adhibetur in poculis. Morem istum maiorum, quem Cato vocat, aemulandum duxit, qui Ennianum illud: MORIBUS ANTἱQUIS. pro symbolo usurpabat, Iustus Lipsius. Is namque in Antiquis suis lectionibus se) leges

sanciens literati conuiuii, duodecimo decimoque tertio locis sic odicit: Carnaeualiudue quid Museaeum hospites) proferun-to, deque eo modice s modesti anquirunto. Caeterum inter literaria illa sera ματα etiam senigmata fuisse proposita, cum dubitare vix liceat, ac ne vix quidem, longiori eius rei demonstratione supe edeo.

Sed quid multis Θ Annon auctor ipse Sympositi Lactantiani in prologo suo id

que uis edocet longe clarim mep an- non Gellius 0 satis locuples testis est, propositas in couiuiis fuisse Aubtilitares ludicras pVI. Posteaquam modo luce meridiana clarius factum est, auctorem libelli, de quo dispi

17쪽

PRAEFΛTIO. XV disputamus, non fuisse Symposiam aliquem, 1ed Sympositum esse ipsum libri titulum :reliqua subnectam argumenta, quibus CL fici posse puto, non alium, quam Lactantium, esse istius Symposi conditorem. In- ιter ea primo nunc loco memoro, quod in codice quodam M S. quo g Pithoeus usus est, auctor libri nostri nominatur Coelius Firmianus Sympostas. Quae priora duo nomina cum Latiantium audiorem

prodant apertissime, nihil iam superest, quam ut ostendam, & stylum libelli & aetatem. idem confirmare abunde. Stylus quidem certe nec aeuo nec persona Lactantii indignus est, imo tantam is habet elegantiam, ut eam medio illo aevo, quo adhuc crediderunt docti libellum illum natum fuisse, assecutus sit nemo quisquam. Ea de re iudex sibi quisque potest esse, qui Latinae elegantiae satis peritus

est. aeteris suadeo, ut annotationes perlustrent meas,& inde Condiscant, pou tam nostrum Latinarum elegantiarum fuisse adeo studiosum, ut vix quisquam supra. Lactantium vero & poeseos strenuum fuisse inde a puero cultorem, non solum inueteratae famae testimonio Constat inter omnes, verum etiam e superstitibus ι M. Fabricii Bibi Lat. lib. I , cap. I. F. Ll,

18쪽

XVI PRAEFATI

tibiis ipsius monumentis satis superque intelligitur. VII. Venio ad aetatem huius Θmposit, quod

multo prius ,. quam barbaries Europam inundaret, exstitisse, tam liquido a me demonstratum iri spero, ut nemo iure possit contradicere. Ut enim stylum omittam. non obscurum melioris aeui indicem,duos habeo auctores, qui ΘNosti nostri tanquam a se visi lectique antiquitus iniecerunt mentionem. Alter est Adelmus Epi

scopus, qui in Anglia saeculo septimo h

floruit, & librum aenigmatum, adhuc simi perstitem, versibus hexametris Composuit, eaque re nostrum S posti scriptorem imitatus est. Fatetur id ipse, in praefatione suorum aenigmatum haec verba effundens: Symposeus poeta metricae artis peritia praeditus occultas aenigmatum propositiones exili materia fiumias, ludibundis apiaribus legitur cecinisse, s Angular quaσque pro positionum formulas tribus verssculis terminare.

Vides, Lector, ab Adelmo, saeculi septimi scriptore, Symposium nostrum adduci ut librum aeuo suo vetustiorem, & quidem

19쪽

. . . .

V P R AE F A T I Rindem non paulo vetustiorem, quia iam tum titulus fibri euaserat nomen poetae. . , Videsne lain, necesse esse, Vt quinto quartoue saeculo Aymposium istud scriptinns fuisse agnoscamus p Liceat hic mendum aliquod tollere ex Monymo militans, non .. ita pridem euulgato a doctissimo Azio. Ibi enim cap LXXII. Adelmus, ille appellatur Corrupte Achelinus: quod mendum - neque Perio suboluit, nec U. C. Fabricio, alteri Anonymi illius in Bibliotheca eccismasica editori.

Alter Ssmpnsii nostri prisco iam aeuo laudator fuit auctor ille Graeculus fabulae Eroticae sub titulo Historiae ibitinii Druexstantis, quem mille abhinc annis vixisse, persuasum habet si) Cl. Fabricius. Is enim tria Symposi nostri aenigmata. Graecum translata in 1ermonem exhibet. Ex quo manifestum est, Symposium nostrum uno alteroque saeculo ante confectum in vulgusque elatum fuisse. B Falli

p. 8ar. Possideo, inquit Max. Rem Hasaetra in fit ris ad me datis , libri illius rarissimum exemplae Graeco is barbara lingua exaratum , ad modum rhythmorum nostrorum, editum Venetiis A. Is63 in Φη

20쪽

.. Case. l) Barthium, ratOS, Sympostum poetam historiam istam eroticam in Latinum traduxisse sermonem. Supposuerunt enim duumviri illi, iunioris aeui metum iis esse aenigmata nostra: qua in re quam procul a vero absint, Adelmi auctoritate superius ostendi. . 6 IX. Videor iam satis manifestum fecisse, Symposum nostrum a Lactantio profectum esse, Sed quoniam quaedam mihi supersunt argumenta, leuioris illa qui-- dem per se armaturae, at, cum superioribus adiunguntur, non nihil habitura ponderis, nec ea Praetereunda silentio videntur. Constat igitur, Siccae, quae Africaci urbs erat non ignobilis, Arnobii discipulum fuisse Laeliantium. Iam vero Siccae illius disertam fieri mentionum in secundo Symposii nostri versu, ex eodemque liquido apparere, compositum id in Schola Siccensi suisse, in annotatione ad illum versum ita probaui, ut haud sane

meae me coniecturae poeniteat. NeC

illud

D Eius verba produxit Mastrichilus in Theatro Ha

SEARCH

MENU NAVIGATION