장음표시 사용
111쪽
id fecerit, quod intermittere non potUerit: posteriori exponit, quae ipsum OC-casio permoverit ad aenigmata haec in versus redigenda. Versus I. & a. quodam tempore mihi visi sunt supposititii. Nam primum abes.se posse videbantur. Deinde ineptum videbatur, secundo versu Compellari Sex-hum, ultimo lectorem. Confirmabant Coniecturam meam duo codices, qui priores istos duos versus non. habent. Vidi& nuper in Nouis literariis Lipsiensibus anni
Uao. p. σs. non meminem in eandem venisse suspicionem, ut crederet, illud par
versuum ab aliena manu adiectum esse. Sed ipse a mea sententia desciscere Coactus sum, cum deprehendi, CaeteroS CΟ- dices omnes, etiam vetustissimum illum Anglicanum, habere duos istos versus. Multo autem magis me poenituit suspi- Cionis meae, cum obseruaui, versus hosce duos arctissime connexos esse cum duobus sequentibus, adeoque versum secundum commate, quartUm puncto terminan- .
dum esse. In vulgata quidem editione secundo versui punctum, quarto comma est adiectum. Sed velim ipse lector suos adhibeat oculos in consilium. Videbit Certe facile, auctorem dicere, se delirare
am, dum celebrarentur Saturnalia, adeoque Versum
112쪽
versum secundum Cum tertio coniungendum esse. Porro haud dissiculter cognoscet, quartum versum cum quinto Coniunctum violare orationis elegantiam. fluxumque verborum reddere impeditiorem. Nec interpunctioni illi meae repugnant mei codices. quippe in exitu plerorumque praefationis versuum nec Comma praeferenteS nec punctum, Certe duos istos, quos dico, versus repraesen tantes ἀτλτους. 1. V ulgata lectio: Haec quoque Sympo Isus de carmine lusit inepto. Coniecturae meae, qua statui, pro Symposias rescribendum esse Sympossum, tam cupide assensus est doctissimus quisque, ut iam haec habenda sit Certa claraque lectio. Tota enim praefatio clamat, auctorem omposiacas, VLGelliano verbo utar, exhibere quaestiun- Ias, totumque hoc opusculum compositum esse OCCasione συμποσίου sive, ut Latini sapientius loquuntur iudice a) Cicerone, conuiuii Saturno sacri. Iam cum eliminatus sit ille θ usus, apparet, ne τω lusit locum esse. Scribo igitur lusi, idque in suum locum restituo hoc modo :Hoc quoque Θmpossum lusi de carmine inepto, Traiectionis causam hanc librariis fuissci
113쪽
arbitror. Primum ob subsequens de τοIusi mutatum fuerat in lusit. Hinc aurium gratiam captans alius, & elisionem, quam Vocant, sublaturus non dubitauit scribere: de carmine lusit inepto. Antequam hinc discedo, alias, quae mentem meam subierunt, quasque postea damnaui iustis de causis, coniecturaS proferam,
non quo ineptiis applaudam meis, sed ur, si forte & alii in istas incidant opinione S, sciant, se non debere in illis propugnan- dis quicquam studii operaeque ponere. Suspicabar igitur, primum versum exhibere quaestionem, alterum responsionem, adeoque hanc esse veram scripturam: Tu quoque Sympossum de carmine ludis inepto J Sieru, sexte, docet, te deliroque magistro. Vel istam : Hic quoque Ompossum de earmine ludit
inepto ' Hoc me, Sexte, doces, te deliroque nra
gistro, hoc est, Tu. Sexte, qui praeceptor es meus, haec aenigmata mihi dedisti in he-XametrOS cogenda, adeoque, si ineptio, te magistro ineptio. Hoc quoque Eodem modo orditur Horatius quintam libri secundi satyram; Hoc quoque Tiresias. Non male hinc conis cludimus, Lactantium antea, quam Com' poneret hoc Symposiam, edidisse alia carmina. AC res ipsa docet, Θmpossum hoc
non fuisse primum ingenii poetici foe-
114쪽
tum, prodens quippe auctorem in hae palaestra non mediocriter eXercitatum. Nec fortasse errauerit, qui Epigrammata. Coelii Firmiani Θmposii nomine inscripta a Pithoeo b) edita, Laetantio pariter tribuerit auctori. Certe ex iis epigrammatibus, quae inde Barthius lib. XXIII. AH
uersariorum eap 7. exhibet, Colligo, nec
caetera Lactantio indigna esse. Atque haud dubie adolescentiam suam poetico studio strenue exercuit Lactantius. Si igitur nihil inest in illis epigrammatibus, quod meae Coniecturae repugnet de quo iudicium permitto iis, qui Pithoeanum opus in manibus habent,) non vereor pro certo habere, & illa Epigrammata monumentis Lactantii posthac esse adiungenda. I. de carmineJ Pro earmine. De illo
loquendi genere infra dicam ad D. II. Verum poetarum proprium. Virgilius Georg. IV. 18: Carmina qui lusipasorum, id est, scripsi carmina bucolica. Idem Ecloga VI. t: Θracusis dignata es Iudere versu Nostra Thalia. Ouidius Trist. L. Lot: me iuueni lusum mihi carmen. Idem III. r. 7. libros suos amatorios Vocat OPUS, quod υiridi quondam male lusit in aeuo. Idem
115쪽
carmina appellat lusis II. ras. Ac III.
v. & IV. ro. r. a semet ipso vocatur tener rum lusor amorum. Ac sane tota poesis nihil est aliud, quam lusus ingenii, recteque idem poeta Trist. I. aes . philosophiam ac caeteras disciplinas a poesi diuersas appellat artes fueras. 2. En vulgatam huius versus scripturam: Sic tu, Sexte, doces, sic te delira magistro. Ego sic rescribendum duco: Sis me Meea docet, Sicca deliro magistia. Certe in codice Castalionis exstabat: Me tu mVnde facere licet: se me S. Scilicet me transiit ob scripturae viciniam in tue. Caeterum in urbe Sicea elaboratum esse hoc Symposium, dubitare nos vetat Hieronymus, qui Cap. N. & D. libri de script. cccl. memoriae prodidit, Lactantium Siceae, quae Africae urbs erat, Arnobio usum esse magistro. Ac iam supra dixi, incommodum esse, ut auctor Symposii extremo Versu lectorem, ac seCundo Sextum nescio quem alloquatur. Nec ulli, credo, probaturus est opinionem suam CLBeyerus. qui in Nouis literariis L f. s. ι7ao. p. σε sibi persuasit, innui Sextum Empiricum. Neque operae pretium fecerit, qui Catalogos Sextorum a Ionsio c) & Fabricio
116쪽
inopere placet Sicca, quam Lactantius et ganter magistram suam vocat . imitatus Tacitum, qui in Agricolae Vita IV. 4. Masisiliam urbem dixit magistram sudiorum. Atque eo magis mea milii arridet eme datio, quod hoc versu Lactantius excusare se videtur, quod, cum Christianae sit addictus religioni. ethnica tamen sacra concelebret. Dicit igitur, se quidem iuxta cum ethnicis condiscipulis versus Saturnales componere; sed se sibi ea re non videri peccare: esse enim haec deli-Xamenta quaedam & innoxios ingenii lustri quos tanquam scholae Siccensis discipulus iussu magistri communis composuerit. . Etsi igitur sit Christianus, tamen id se facere potuisse, nec proinde Saturno sacra facere deosue Colere alien OS. . 3 annuaJ Id est, singulis annis recurrentia. Virgilius Georg. I. GL annua sacra. Ouidius Metam. X. Mi. annuas a ; Cicero
lib. r. ad Attic. epist. ιδ. Vocat anniuersari aera. Sic Ouidio Tris. V. s. l. memoratur amnuus natatis, & Maroni Georg. I. gιε. aunua
cura, hoc est, quae singulis annis certo. tempore adhibetur.
117쪽
nalibus se inuicem exercere aisolebane curiosis quaestiunculis e cuius rei locupletillimum testem se praebet Aulus Gellius Nossis. Att. lib. XVIII. cap. a. Et quis nescit, in Macrobii libris Satu . eruditum exhiberi conuiuium p . 3. tempora Fellat Sic Tacitus Germ. XL. 6: festa loca; Virgilius AEn. u. 249 : festa fronde; Ouidius Trist. V. ia. Ι: festos choror. Idem Tris. III. i. ηρ. inquit: Ipsaue domus) quou festa est an quod facit omnia festa 'Nec moretur lectorem , quod duo adiectiva uni iuncta sitiat substanti uo: annua tempora festa. Nec enim insolens Latinis hoc esse, exemplis demonstrauit doctus ille, sed utinam modestiors Misar. h-
. perpet J Ne hoc quidem praetereundum duxi, quod haec vox hic non
sit adverbium, sed nomen cum ludo connectendum. Sic perpetua oratio Cornelio Nepoti XV. s. r. & Ciceronipro mo in Ver
rem P, m. at'. est, . quae non interrumpitur.
Curtius etiam D. 4. s. dixit ρer tua monti rem iuga, & v. 4. a perpetuam id est, non interruptam) Hem. - s. delirasJ Delirare proprie dicuntur senes, dum repuerascunt secundum Ue-
L . illud: Bis pueri sene, . Vnde delirus si
118쪽
nex & anus delira apud Ciceronem. Seniti, stultitia, clare ait idem lib. de fineβI. cap. XI. DELIRATIO appellari solet. Profecto, inquit ille apud Plautum Epid. III 3. II. deliramus interdum senes. Etiam Terentius Adelph. IV. 7. mir. meminit se is delirantis, accura tissime exprimens Graecorum onui. Clum, suem κονοληρον appellantium, teste Plutarcho paedag. XVII. s. Illustris etiam locus est in Gellii Noctibus Atticis lib. I. cap. s. ubi delirare exponitur per aetate desipere. Deinde & aegroti, Cum mente C piuntur, delirare dicuntur. Lactantius noster cap. ro. de ira Dei g. 3: Coecus G excors fui , qui ea loqueretur , quae nec aeger quis quam delirare, nec dormiens post somniare. Pari modo Plautus Amphitr. II 2. De Haec quidem deliramenta loquitur. Paulisper mane , dum edormiscat unum somnum. Idem Capt. III. η. D: Iam deliramenta loquitur, laruae simulant virum. Rursus Menachmis V. s. al: Audi=ι tu, ut deliramenta loquitur ' suid
cessas dare potionis medicae) aliquid y Esse autem has voces mere Graecas a λῆ ος, non solum ex superiore Plutarchi loco patet, sed multo magis ex Plautino illo
Pocn. I. .s: Gerrae germanae atque aedepol li-roe, liroe, hoc est, λῆροι. Recte itaque ad h. l. Taubmannus p. 882. inde deducit de
lirandi verbum: id quod & Becmannus facie
119쪽
'facit lib. de orig. Lat. ling. p. OK. item in L xico philologico Martinius. Vt adeo errent, qui CUm Pinetero Parerg. philol. lib. I. cap. a1 & Volsio in Et mologico Contendunt, delirare proprie dici de agricolis. 7. cum freperetJ De tumultuosis sermonibus id verbi usurpari assolet. Cur' tiUS IC'. go: obstrepebat mutuus clamor. Cicero orat. pro Marcello cap.I: Huiusmodi res, dum audiuntur, obfrepi clamore militum videntur. Curtius VIII p. as: cantu feriis rebus obstrepere. Virgilius ecI. IX. 36 . de misero Poeta: intersrepit anser olores. CVrtius IV. a. 2: omnia belli apparatu strepunt. Virgilius
AEn. VIII. ad rauco strepuerunt cornua cantu.
. tate J Id est, longe lateque sonus ' i'Colloquentium disseminabatur. Ouidius Tris. III. io. s6: vicinam lata depopulatur humum. Apud Virgilium A . VIII. r4. late Encrebrescere nomen dicitur. Vid. ibidem III. 466. . madidae J Id est, ebriae. Plautina appellatio. A Plauto enim A . V. a. 7. s. homo madidus, id est, ebriosus, opponitur homini ficto, id est, sobrio. Apud euni dem Aulul. III. σ36: Ego te reddam hodie probe madidum, id est, uti v. 38. exponitur, te vino deponam,ho est, tantum vini te bibere co-- gam, Vt humi te prostratura sit ebrietas. Rursus ille Comicus ms. I. 4. I: Mariti. i. G 3 homo,
120쪽
M - 'L AC T A N TI imm idin, ebrius est, ut diserte explicatur . v. 28. Iam intelligi iocus Plauti potest, Amphitr. III. 4.tδ: Faciam, inquientis, ut Ar
T. madidae facundia linguaeJ Scilicet ut Phocylides in Corpore Graecarum gno-marum, quod Crispinus edidit.yιs. ait: χρη δ ἐν ΣΥMΠΟΣΩΣΙ κυλίκών περινιτ
'HJate κωτίλλονται καΘηριενον on τοταζειν, hoc est, a
Conuenit autem in Omposio si his eircumeuntibus Dauiter garrientem G sedentem vinum bibere. Reeundi calices, ait Horatius lib. I. Us. s. v. s. quem non fecere insertum δ8. verbose cohorsJ Id est, garrula. Ouidius Trist. III. ra. ιδ: verbosi garrula verba furi. 9. magno nescio J Vulgata editio sic: Nescio quas possim magno de nomine nugas.
Vbi glosia codicis Anglicani primi: --
gno de nomine, id es, Saturni. Inepte, si quid iudico. Fuisse, qui Constant inum Magnum his verbis innui crederet, didici ex Nouis liter. Lips A i ao. p. σε. Sed nec haec erudita est coniectura. Scilicet non explicandus hic versus est, sed emendandus. Ex de nomine facio de carmine, quod aeque, ut supra v. 3. & infra v. V positum est pro carmine, Africana loquem
