Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Ardinando Imperatori Romanorum.

D Edditae sunt mihi Maiestatis

literae,clementissime Imperator, Duisburgi in Clivia ad tempuS commoranti, vigesima die Iunij per consiliarium Reuerendi si1-

mi & illustrissimi Archiepiscopi Coloniensis huc ea de causa misitim, ex quibus literis Sacrae tuae Caesareae Maiestatis Clementissimae Voluntatem , ac sanctissimum iuuandae E clesiae iam miserabiliter amictae studium libenter intellexi . Atque Utinam huic Maiestatis tuae d e me iudicio aliqua ex parte respondere ac voluntati ac mandato parere &obsequi possim: nam quamuis me iuuandae & pacificandae Ecclesiae desiderio & studio flagrare profitear, tamen iis animi dotibus, quas tanti nego iij moles requirit, destitutum sentio. Nam si qua est vis ingenij, quae sane es: perexigua,eam omnem

continuus

242쪽

Isa. EPIs T. SELEET.. continuus languor dc Creberrimi morbi eum summo corporis Cru Ciatu coniuncti, auferunt & debilitant,aC omnem studiorum laborem MContentionem prohibent & impediunt. Equidem si quod mihi tempusiam inde ab aliquot annis a morbis & cruciatibus vacuum fuit, id Omne cognoscendii huius aetatis controuersiis & fontibus horum dissidiorum inuestigandis, rationibus, quibus haec tempestas Ecclesiae Vtcunque sedari, & grauissima haec qissidia, quibus Ecclesia indies quotidie magis distrahitur & dilaceratur componi, Vel certe, ne maior

distractio 3c dilaceratio fiat,occurri possit, conquirendis impendi. Atq,' id tandem deprehendisse videor,

assi duis istis & ociosis rixis rem codeductam, ut utraque parS ad eXtre ma deflexerit. Quare neminem de his controuersiis es ratione Constituendae Ecclesiae recte iudicare posse,qui non animum ab omiu adfectu& studio partium abducat, &xquo

243쪽

C E N T v R. I. 193 sinceroque animo Vnicam Dei veritatem a Christo proditam, S Apostolorum ministerio per uniuersum orbem diffusam, partim literis consignatam, partim antiqua, Vniuersali, M perpetua eorum qui Ecclesias post Apostolos gubernandas acceperunt,traditione conseruatam p roponat. Quare non alia ratione Ecclesiae hoc tempore consuli δί succurri posse video, quam si antiqua illius Ecclesiae sententia dc iudicium requiratur,ut ad eius descriptionem formam, quoad fieri potest, praesens haec Ecclesia, quae ab ea propagata est , instauretur : idque potissimum eius Ecclesiae , quae aetate Constantini floruit, ut in qua praecipue omnes Controuersiae de summis religionis nostrae capitibus in conciliis illis grauissimis diligentissime

pertractatae & explicatae ruerunt, MLcclesiae gubernatio , restituta jam plane libertate, optimis & saluberrimis legibus & decretis constituta. Ex qua non modo quid in singulis. N arci-

244쪽

articulis credendum, Verum etiam quid in externis ceremoniis obse

uandum sit, clarissime perspici potest. Ea demum illius Ecclesiae est auctoritas, ut nullus et Ecclesiae titulum detrahere ausit. Eoqiae res iam deuenit, ut utraque pars adsiduis rixis fatigata, etiam ea quae ad solas scripturas prouocare solet, ad eius iudicium & arbitrium appellarit, & in eius sententiam quasi compromiserit. Sed hic prolixior esse nolo, cum tua Caesarea Maiest. doctissimorum , grauissimorum, prudentissimorum,& religiosissimorum virorum copia abundet, qui haec Ο-mnia longe melius explorata,& per- ccta habent, ut nesciam quis meus VsUS inter tantos viros esse possit. Si quid tame ad tantam rem, quam tua Maiestas sancte pieque molitur, ex mea tenuitate conferre possim, id quidem libentissime in gratiam Catholicς Ecclesiae,cui,ut debeo,Vehementer adficiorinum facturus. Sed ea

est corpusculi huius imbecillitas, Ut

245쪽

tam longam profectionem absque Certo vitae periculo suscipere' non possim, cum facillima de causa, Mob leuissimam offensionem in acerbissimos arthritidis dolores incidam , qui ter Vel quater in anno re- Currentes, magnam anni partem in lecto me detinent,& ad omnem animi corporis functionem inutilem reddunt. Id quod Reuerendissimo& Illustrissimo Archiepiscopo ini Ionicnsi satis cognitum est. Quare rogo Clement. tuam, Inuictissime Imperator , ut hanc iustissimam

meam excusationem in optimam

partem accipiat. Interim tamen siquid absens ad eam rem vel scribe do , Vel cum aliquo crudito & pio Viro, qui ea ad Maiestat. T. referat, conferendo praestare possum , nullum laborem, quod in me erit, sum.

detrectaturus. Deum Vnicum pari Cis auctorem ex intimis animi anzetibus rogo , ut Maiest. T. incolit .mem conseruet, & tam pium insti tutum Spiritus sui fauore prosequa-N ' Σ tur,

246쪽

196 EPIST. SELECT. :tur,eruditissimisque & optimis viris, qui T. Maiest. a consiliis sunt, Vera rectaque iuuandae &.constituendae Ecclesiae conssilia inspiret. XLIX Iuth, Anno MFq.

Theologu

XLI.

Ferdinandus diuina fauente Clementia Electus Romanorum Imperator, semper Aet sus.

Honorabilis fidelis nobis dilecte. Accepimus literas tuas Enam haec

mittin Duisburgi die xxv Iri, Iunij data , quibus te excusas, quod propter aduersam valetudinem, qua te maiΟ- rem anni partem in lecto detineri ostendis, non possis, sicuti nos summopere cupiebamus, hoc tempore ad nos Venire. Id quod nobis valde moleste accidit, cum propter magnitudi-

247쪽

C E N T V R. I. I97gnitudinem negotij, in quo tua decreuimusvii Opera,tum etiam,quod pro ea benignitate, qua te complectimur , dolemus, te, Virum, Cuius

pietas, doctrina & ardentissimum iuuandae Reip. studium nobis summopere commendatum est, morbo

impediri, quo minus desiderio tuo iuuandae M pacificandae valeas in hac parte satisfacere. Itaque haud grauatim acquiescimus humili Mnimis necessariae excusationi tuae,

qua utique Vellemus tibi non fuisse opus. Cum vero nobis in hac re ab- sens quoque possis & velis inseruire, vel scribendo, vel cum aliquo erudito & pio viro, qui ea ad nos referat conserendo, nos id ipsum benigno abs te animo suscepimus. Siquidem illud etiam futurum nobis est gratum, si quod hic fieri volebamus, domi tuae conficias , licet fortassisSSpraesentia tua ad rem bene geren - dam plurimum momenti allaturast isset. Est autem illud, quod a t i. requirimus eiusmodi: Recordamur

248쪽

i yy EPISTI SE LECT. nimirum super Articulis Augustant Confessionis, quae a nonnullis facris Romani Imperii Electoribus, Principibus, & Statibus, Divo fratri nostro praeclari ssimae memoriae Imperatori Carolo V. anno millesimo quingentesimo trigesimo exhibita fuit I una cum Apologia eiusdem Confessionis, concordiae M unitatis sarciendae gratia, ante hac in S. Romano Imperio diuersis locis & tem poribus saepius Conuentus, Collo quia, & Tractatus institutos fuis ,

&Vtcunq; tales Conuentus & Tractatus non omnino sint sortiti plenum & optatum effectum, interdum tamen inter colloquentes seu disputantes de nonnullis Aruculis non postremis quadantenus conuenisse, reliquorum vero qui adhuc sunt in

Controuersia non Vsque adeo magnum esse numerum, nobis'; a multis pijs, doctis, Catholicis, Sc modestis viris, non exiguam spem factam

fuisse, recuperandae unitatis & Concordiae in Ecclesia, nec non conci-

249쪽

CENT V Rr L I9'liandorum animorum,qui nunc perniciosissima dissidentia de simultate ob Religionis differentiam distracti sunt, si manifesti illi abusus qui hisce nouissimis & calamitosissimis temporibus in Ecclesiam Catholicam

irrepserunt,expurgarentur,& C medio tollerentur,& quaedam quae ma

gis sunt positivi Iuris, quam diuini,

concederentur, ac praeterea quaedam disputationes nimis subtiles Mabstrusa quarum cognitio, cum ex cedat captum rudis populi, non Videtur usque adeo illa ad salutem esse necessaria, ad alia feliciora tempora rehcerentur, modo in caeteris, quae ad fidem dc mores ac intelle ctum &vsum Sacramentorum 6c Ceremoniarum pertinent, probe institueretur. Cum igitur Vt Imperatori Catholico,pro ratione diuinitus no bis commissi muneris incumbat, sedulo curare, ut fideles subditi nostri ex errorturi & hqrpsium laqueis,quibus miserrimum in modum sunt i retiti, diuina benignitate eripian

250쪽

Eoo Ε P I ST. SELECT.tur, nosque censeamus omnem nobis mouendum esse lapidem, Ut tandem huiusce pij voti nostri compotes reddamur. Cupimus proinde abs te compilari primo quoq; tempore Summarium quoddam doctri me Cathalicae, in quo praeter antiqua SC indubitata dogmata fidei Catholicae in confessione Augustana Comprehensa, quae semper fuerunt extra controuersiam posita, imprimis explicentur illi omnes Articuli dime Augustanar Confessionis, qui vel iam hinc inde inter eruditos Vtriusque partis ad concordiam sunt ldeducti,vel pro constituenda mita- . te dc quiete adhuc possimi salua veritate Catholica concedi & indulgeri: adductis praeterea rationibus , breuibus & substantialibus, cur in reliquis,qui forte supererunt,Ecclesia Catholica cedere non possit. Deinde colligantur illi quoque Arti- lculi, qui nunc quidem ab iis qui

Augustanam Confessionem profitentur, contra religionem Catholicam m

SEARCH

MENU NAVIGATION