Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

C E N T V R. I. 29 Istudiosissimo: tamen; malui diligentia ,quam ulla negligentiae suspicione,peccare: posteaquam,ex tuis litteris, quas a te rediens hic repperi, didici, te cupere ; ut frequentibus ego scriptis te lacessam. Arnoldus Bircomanus, epistolam a Sambuco

die Maij x I v datam, accepit, qua scribit, te breui a Maximiliano ac Ferdinando Caesaribus adcersitum in Pananiam superiorem iri: ut, det

constituenda religionis reformatio ne , sententiam tuam ijs exponas.

Egitis quidem officium amici optimi , te. plane inscio; vel potius, qui

. tam tbnge ab omni ambitionis culpa. semper absuisti, ac nunc abeS, inuito. Ita euenit,Yt ijdem Caetares,& praecipue Maximilianus, Archiepiscopo Coloniensi mandatum dederint , te eo imittendi. Id quod, Archiepiscopus Theodoro Bircomano Medico rettulit,&Brouillerio, RHem vicecomitem adpellatis. Ita- quc tota urbe sparsus est hic rumor; non sine magna, ni fallor, in te Ie-Τ Σ ' suitarum.

342쪽

asa EP I s T. SELECT.suitarum inuidia: nam se Theatinos nominari nolunt. Scribebat S m-

bucus ;Vt te ad iter, Vna Cum Comitibus comparares ; tam putauit Certam tuam profectionem. At,Vti Val-. tero, animi dimidio tui carere minime potes;ita neque Ximenio debes. Disputationes enim facile, Aristo telio suo more, alioqui sedatas, acuti S argumentationibus excitabit. Hoc vero Caesarum de tua probitate eruditioneque iudicium, eo plus vis facio; quod te, re cognita, ex iudicio Senatus, quique de Rep. cum ijs consultant, delegerunt.Perlectus est enim tuus de sacra communion

libelluso mirificeque is senatui pla

cuit: quod iam tibi dixeram. Litteras autem Sambuci , ad te mitto,

quas remittes. Mitto Ver , ne non

rem, Uti ad me perscripta fuit, intelligas. Ego, te non hortabor modo, sed etiam per omnia sacra obsecrabo; ne, praeclarae pijssimaeque Principum voluntati, hoc tam necessa- rita tempore, temet, per excusatio-t nem,

343쪽

CENT V R. I.

293 nem,opponas. Consules enim Rei p. Christianae , tum honori ipse tuo amicisque satisfacies. Nam, etsi te morbus quidam Vrget,non is est perpetuus . . Quare, per interualla respirabis. AC sane puto, diuina prouidentia contigisse, ut ad hoc munus inuiterti; nenon tu quoque corpus reficias salubrioris aeris muta-

tione, ac vicissitudine. Spem igitur Concipe , tam pios conatus Deum esse promoturum. Neque te moueat, quod vicelius pater, Martio proximo superiore quoque Vocatus,

Conon Venerit. Praeter enim quam, quod cum valetudine non raro Con-

flictatur: is admodum seram est, tu, adhuc iuuenis. Itaq;,si animum sumpseris, non dubito, quin itineris labores, selua etiam valetudine,ferre possis. Quae vero C sarum sint mandata , iam intelligis. Dicitur enim Archiepiscopus, ea ad te perscripsisse, eorum nomine. Vntun est fortassis, quod te commouebit, Vtivicelium; Iesui tas nimirum, pedem

344쪽

tecum esse collaturos. Sed hoc, nihil est. Vicetius enim a Ferdinando - tantum euocabatur, tu potimum a Maximiliano. Et Vt tibi,cum

iis congrediendum iarct, siwarsim te

tibi deest vera antiquitatiS Cog' tio, Patrumque diligens lectioibus selis , vel eorum praecipui sesoniti iactant. Sed vereor, ne, dum teleto impello; Ximenius retineari C- scio quo, inanique illo, metu. Ego, malim arando, uti Cardinali Polo Vintoniensis in Britannia Cancellarius respondit, eum, hortanti ad o- tium,quod phthisii laboraret; mori. Vestrum est enim Theologorum O ficium;etiam valetudinis iispendio, immo vitae, Christi gloriam, Ubi vobis est integrum, promouere, aug re, confirmare. Sed neutram horum periculum, tibi, mea quusententia, videtur imminere, qui iam melius habeas,& quem familiaris ille morbus non impetit,nisi poli. Octobrem. Haec hastentiS. mra,

345쪽

- C E N T V R. L a's forte Rhedanum Theologum ad

Apostolos, conueni. IS cum a me peteret, numquid rerum nouarum haberem , ac respondissem,me urbe

abfuisse, teque inuisisse: subiecit de Dusseldorpiensi conventu: teque ibi

non postremas partes sustinitisse. Dixi, te strenuum gerere Vbicumq; sis, atque Iesultas culpa non vacare, quod te calumnijs, qua ne C eis licet , perstringant. Putabam enim eis addictum esse. Ille vero, Cuinam, inquit, Viro probo non struunt

insidias ρ Mihi, inquit, ipsi, cum ab

Archiepiscopo VocatuS , propter Caesarianam, de duobus illis arti Culis, Communionis. calicis, & sacri Conidagij, ins ructionrm ; quid ego tentirem , explicasIem, negotium fassssere conati simi, aeque in fil-spicionem vocare haud sunt veriti: homines fastuosi tantaque ambitio-nC calentes, ut Vix totus eis Orbis,

suffecturus esse videatur. Tum ego, te ab iis iniuria adfici, cuius de communione librum, ipsi seditionis ar-

346쪽

2's E P I S T. SELECT. guant. Ille, sanam esse opinionem in ea re tuam, adseruit: nempe,Vcteris Ecclesiae eiusque Catholicae, sed te, de sacro coniugio quaedam meditari , quae non viderit: in quo tibi se t stis,non per omnia adsentitur. Te, in lectione Patrum esse non mediocriter Versatum: attamen , te quaedam amplecti, quorum Vsus, in Ecclesia sit vel infrequens, vel prorsus abolitus, ideoq; , nonnullis suspectus. Quod quiem te seditionis arguunt Iesilit ,eos improbe facere. Te enim ab hinc annis XX nosse, neque quid- qua tale ab eo fuisse animaduersum

toto Co tantoque tempore: quin immo, ingenium tibi lene semper mireq;, ac placidum fuisse, M ad sarcie-dam Ecclesilae concordiam propen

sissimum. Q od si quid excitare zo

luisses, hoc sane potuisse te praestare, etiam Coloniae, qui litteris valeres,& amicos potentissimos habuisses. Haec ille. Litteras ad Lindanum, amici, vel omnino supprimendas esse sentiunt,vel mutandas:neq; tibi par-

- - erint,

347쪽

CENTUR. L 2. 'I cunt, quod tanta diligentia utaris, ad te, homini plane furibundo, excusandum , nam nihil tibi cum eo negotij. A te Vero, de industria istos litteras elicere , ut inde, si possint, ansam calumniandi tui arripiant.. Silentio igitur transigendos. Si quid velint, prodeant in publicum, edant sua, vel tua publico scripto carpant: tum ipse, illis respondeas; neque adeo, ut soles demisse, sed uti res feret, acriter. In quorum sententia ego sum. Numquam enim huius modi viros satis explebis responsionibus, si semel cum i) s, scripto agere Consueueris. Te perpetuis epistolis lacessent per se, Vel alioS,nec modum, quem scrvare numquam didicerunt ulla in re, aut furori potius, adhibebunt suo.Deinde,mentio illis tuis in litteris fit,nonnullorum Virorum, qui fortassis, grauiter, propter res de quibus in ijs agitur, se nolni-

. nariserant. Postremo, totas niti argumentis ab auctoritate, cum tu rationes abunde, quibus solis iam har- T s rendum

348쪽

138 Epis T SE LE C T. rendum est in his rebus, edito libet lo discusseris. Verumtamem,siquid Lindano scripturus siis , id sit perquam breue. Si quem scilicet libellum tuum, de quo tantopere furit, legerit, cum te non agnoscere pro tuo, si alia est sententia, quam quae . nuper a te sit edita, quam eo mittaS. Eum vero librum, tantopore Caeseribus, Principibusque viris placuisse; ut a suis Consiliariis legendum, expendendum iusserint. Quibus

uniuersis ita satisfecerit: ut Caelares, te, eo nomine ad se, quo de reliquis religionis controuersiis eo modo disseras, componendis . conciliandisque dissi dijs, accersiverint: rumpantur inuidia, licet, Iesultae. Ita, qui tibi bene cupiunt, sentiunt. Reliquum est, ut te moneam, de libello eoniugi j sacri: nimirum, Vt eum. Clamprimum absoluas. Hoc multi a te petunt, ego inprimis: & Vt, in votorum libertate, etiam repugnantet Ximento, ceterisque, audacter elabores, quo nobis restituatis, bonos' probosque

349쪽

C E N T V R. I. 2 9 probosque Fores , ac priscam aureae Ecclesiae faciem. Sambucus ad

te scripssit: An de me aliquid, significa, & cum reser ipseris ei, ipse, mei, rogo , memineris. Vale, pridie Io. Baptistae, M D LXIV. Vbiorum Colonia . Omnes qui te norunt, te salutant, tibique gratulantur, de mandatis Caesarianis: imprimis, Suder- manus Iurisconsultus. Bircomanus Medicus , tibi omnia optat feliciter euenire. Epithalamium mitto: Vxorem duxit enim, adolescentem, ac statae formae. Nuptijs interfui, Arnoldus vero, se , 3λογιαν tuam Latin m editurum ait, sed tuum inscribi nomen ei vult. Debes enim iam audacior fieri, qui Caesares pa- tronos habeas: tum, suspicionis nescio quid pariunt ἀδεαπῆοι libelli,

ac timorem arguunt, & pusillanimitatem. Io. Otthonem, optimum eruditissimumque virum , saluere iubeo , ac Rhodanum Iurisconsultum , qui, cum apud Comitem

Neuenarium , amicitiam contrari. Vale,

350쪽

tumque. Io. METELLUS.

LVIII. Claribsimo An ollae Baroni Guilhelmo

S. P.

ristita. Rnatissime Meccenas. Si singuia hespectentur si uniuersae quas in omnes mundi plagas cogor mittere, plusquam A- . siaticus sem. Hic tolerabili in statu sumus , excepta incredibili rerum caritate. ' Tantum liceat effugere bellum: quod ut liceat, Vereor, pro- ut hactenus habent huius fabulae exordia. Sed in manu Domini sunt omnia nostra. Vtinamoptimis votis κque per omnia respondeat fortuna; atque illius benignitas meis aliunde respondit. Apud Regem Ferdinandum habebam patronum in-eonapa-

SEARCH

MENU NAVIGATION