Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

niam adflicta valetudine tentaba- tith, totum biduum consumpsit, ea tamen sedalitate, Vt; cumiad eum postridie reuertissem, & eius iudicium exquirerem: ipse; res & sententias quas Balduinus explicat, sibi 'obari responderit ; atrocem illam Vero, cruentamque, contra Be-

Tam recriminationem, sibi quidem minime omnium placere. mam ob rem ; optare, quae sui nominis inscriptionem habent ; ea, diris huius modi scriptis , tamquam asio, si Cu iusquam, inpenio alienissimis, coniuncta non misse. Neque fine, aequiore animo ferre: quod mutila, non illa integra,proponantur: si iam. Certe, quibus numquam ipse situm

nomen indidit, id Balduinus rege

prodere videatur. Longe porro a

cerbissimum accidisse: quod idem ille liber, toties, actam insolenter, Caldinum & Bezam, ad respondendum Defensioni libri de officio viri pii se prouocarit. Existimare enim aliquem posse , hoc, se auctore fieri,

quod

322쪽

quod se tame inuito, tum prorsus inscio, contigit. Deinde: ab omnibus,

maxime, talibus certaminibuS ; tam suapte natura, quam nunc aduersa

prope Valetudine; ita semper abhorruiss2, Vt, nec eos ip s viros , licet acriter offensus, ulla iritarit acerbritate et insectatione: sed ijs tantum, quam potuit modestissimam,& eam tuendae profecto famae tuae necessa riam defensionem opposuerit. Haec ille, totidem fere verbis, quem tu

virum ex animo loqui, Vt reor, non

dubitas. Accerit stiam Optatum. Mileuitanum Afrum, contra Donatianos ; Balduini nimirum id bre. castigatum, tum Vero prolixa praefatione locupletatum. Eum tu, cuma a nos veneris, excuties. Atque,

Antonij Augustini mei testimonio, sed ex antiqui codicis Appuli fide; disces: Cypriani, qui de simpli citare clericorum .ulgo dicitur , eNm, de unitate Ecclςsiae, librum, adpel- Iari. Sess, heus tu. Ratumne putas, Ferdinandum Caesarem; ex ancto

ritate

323쪽

CENT V R. I. 273ritate Pij Quarti Pontificis Maximi; Germanis sacerdotibuS,Vxores esse, constituendae religionis Caussa, Concessurumi An&ijs, quos VΟ- Camus , Calicem t Ista Coram ego tibi, ac brevi; clarius atque copiosius: tecumque, de his, Ceterisque multis; meo quidem, hoc est libere, non Aristotelio' tuo more , conse-xam . Vale, X V III. Kal. Iamuarias. MD LXIV. Colonia Agrippina; ex Andreae.

LIV. Georgius Cassander, Cornelio

S. P.

Iteras tuas, ornatiss. & suauiss. Theologici Corneli, Gandaui scriptas XVH Iantiarij, ipse D. Cancellarius, qui eas Clitas acceperat hic mihi

324쪽

α74 EPIST. SE T. Xanctis in manus tradidit, ostensis prius tuis ad se literis. Et paulo pose. XXVI eiusdem mensis, hoc ea, postridie Pauli. In quibus transinittendis probanda quidem est tua diligentia , sed tabellarius improbior

paulo fuisse videtur, nam commemorabat D. Cancellarius, se X II illistus eros numerasse. Equidem facile tibi credo, te malle hic nobiscum literario otio frui, quam molestissimis illis negotiorum tricis implicari , sed hic pietatis in Deum & charitatis in propinquos ratio habenda est, quibus haec ossicia iure quodamnaturae debentur, quibuS tamen negotiis non ita arcte te astrictum puto, Vt non primo quoq; tempore ad noS excurrere liceat, quod δί te facturii promittis, Sc ut quamprimum facias, te etiam atque etiam rogo.

Velim sane, si quo modo fieri possit,

Vt ante quadragesimam hic nobis adsis, vel ea de causa, ut in futuram quadragesimam de annona nobis projiciamus. Nam non fatis Video,

325쪽

C E N Τ V R. I. 27 quomodo per hanc quadragesimam victum mihi commodum parem:& si non anteuertas, sub illud tempus paroxysinum exspecto, qnem tua praesentia leuari & minui cupiam. Adhaec res nostrae Colonienses praesentiam tuam exigunt, Vel certe ut aliquis puerorum eo mi itatur,qui eas inspiciat: Verendum enim ne tam diuturna nostra absentia aliquid ijs damni acciderit. Merito mihi absolutionem tam dissicilis Scpericulosi operis gratularis,non potuit enim eius confectio mihi, & Ualetudine debilitato, & omni stibsidio destituto, n5 esse molesta. Nunc Vero Vehementer animi pendeo, quam in partem accipietur. Sunt enim, Ut nosti, varia & pugnantia praesertim in his religionis causis iudicia. Hoc tamen me imprimis solatur, quod me solius Dei, S conscientiae rationem habuisse, nihilque gratiae, aut odio alicuius partis decisse, conscius mihi sim, quamuis

eam moderationem, quam ad con

S a ciliandas

326쪽

76 EPIs T. SELECT.ciliandas partes conducere putaram adhibere conatus sim. Atque utinam haec nostra opella, tam Vtilis

ad Ecclesiet instaurationem esse pos sit, quam fuit avide a Caes. Maistate expectatal Nam sub primum diem

Ianuarij venit ad nos tabellarius, ea causa missus, adferens literas ipsius Caes. Maiestatis ad nos, quibus se dilationem huius operis mirari significabat, etsi nondum cofectum erat, Vel eam partem quς ad manum esset ad se transmitti iubebat:sed iam Kalend. Ianuarii s, scriptum ipsum opera Archiepiscopi Coloniensis, ad ipsius Maiestatem transinissum fuerat, nec dubium,quin iam ad manus eius peruenerit ' Quin & Archiepiscopus literis suis iam ante quo loco res esset significauerat, nam id eius Celsit. me ex Caes. Maiestatis mandato interpellanti,exposueram.

Rescripsi tamen ipsius Ces Maiestari, atque inter caetera adieci,me Vehementer cupere Maiestatis ipsius sententiam S iudicium de eo opere cognosce-

327쪽

C E N T V R. I. 277 cognoscere. Neque enim me nescire, non pauca in eo esse, quae erudi torum limam requirant, quin & meipsum, si longius spatium concessum tuisset, nonnulla fortassis recogniturum fuisse. Hoc enim negotium eius esse generis, ut SI plurium do- istorum. Virorum collatione, Λ longioris temporis tractatione indigeat: Non tamen desperare me, si alij docti viri L amplioribus ingenij dotibus praediti, eam, quam mihi proposui agendi rationem sequantur,

Canaque animi aequitatem, ac pacis ecclesiasticae conciliandae vinintatem praestent, quin hoc nostrum qualecunque exemplum aliquam Vtilitatem sit allaturum. In ipso vero Opexe hoc modo inter caetera Con- Clusi, non dubitare me,nonnulla fo-TQ, quae acrioribus 8c vehementioribus virilesque partis hominibus displicitura sint, cum utriusque par

tiS VI Cera attrectentur. Illud tamenn C nimis verum augurium sit e Ve-TCri , aut ecclesiae vehementer labe-

328쪽

. EP I s T. SELAEC T. . sactatae statum ad huiusmodi alia quam formam instaurari debere. aut si id minus obtineat, nobis ex nobis ipsis certissimum exitium imminere. Haec tibi, Charisis. D. Corneli,pro tempore communicare VΟ-lui, donec etiam latius confabulari licear. Sed iam finem faciam, nam& articuli defatigati missionem Mquietem flagitant. Opto te in Christo quam rectissime valere, & quam citissime incolumem ad nos redire. Optimae viduae cum liberis propinquis tiris omnias Elicia precor. Salutan te peramanter D. Cancellarius . dc eius filius D. Adolphus, qui huc heri me alia venerunt, crastino die abituri. Mirum tibi, hic si1, ade Rhenus spectaeulum px beret. Nam non solum homines frequentissimi per illi im ultro & citro

Commeant, Verum etiam ingentia

Mo plaustra grauissimis sarcinis onu a WVirum multorum equorum labore trahun- tur Quin & magnae & crebrae mo- les instar montium vel aediumin eo

329쪽

CENTUR: L 27sconspiciuntur. Magnaq, calamitas, post gelu huius solutionem metui. tur, magna enim Vbiq; vis est aquae iam conglaciatae, ita ut rustici multi aut e suis casis discedere,aut in superiore parte aedium Commorari Cogantur. Deus afflictos omnes consoletur. Xanctis, ipso die purificationis Virginis M D L X V.

Tuus G. CASSANDER.

LV.Claris. viro,D. Georgio Cassandro TMylogo , apud Couenses moranti, Dom.

fratris sio charisi in Christo

Seruatore nostro. o S. P.

CLarissime Georgi: Vel recordatione libri tui ad Imperatorem Maximilianum, quem nondum Vidi, nurum in modumHelector , quid T. I S 4 obse-

Theologie radiciu de Iouitis. .

330쪽

18o EPIs T. SELECT. obsecro futurum, si legere contingat opus praeclarissimum. Ante totus erat Princeps in tui meique Syn- grammatis amicissimo Complexu, quam Satanas bellum Transsyluanicum ab imprudentibus parum bene suasum nobis inferret. Bellium, inquam, quo tam Ecclesiae, quam Imperio nocentius aliud non vidit Germania, quodve Caesaris nostri Monarchiam ineuntem statim caede tanta fimestauit, ac consilia Saluberrima quaeque , & molimina omnia Christianismo restaurando pernecessaria interturbauit. Qua calamitate publica ita discrucior, Qeorgi, ut prope taedeat Vivere.

Nihilo secius nos amigunt, tam qui Papae, quam qui Lutheri partes sequuntur: inter quos virosque Iesu- istae, hypocriticum ne mare ambigo, an malitiosum hominum genus, Varulentius nos exosos infestant,

quod Ecclesiae faciem hanc deformem,non aliam, quaaravi est hodie, defensam velmi, emendationem f . . huius

SEARCH

MENU NAVIGATION