Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

791쪽

illo totis hebdomatibus septem in uicta animi fortitudine SI constanti in Christum fide sustinuisset , tan

dem nona lauius mensis circa medium noctis animam creatori reddidit: ipse quidem foelix& beatus, at mihi priuatim luctum perpetuum, publice vero sui desiderium maius reliquit, quam ego de ipso vivo vnquam sperare potuerim. MC Vero etsi consoletur Spiritus ille veritatis , quem suis seruis Christus promissit: tamen dissimulare non pOHum, m hominem esse: & ferreus essem, si non cius obitu dolerem, quem tota ciuitas lugere videtur, ut quae de ii

Io i amspem maximam conceperata . In tuum vero sinum hosce meos gemitus depono, ut vel sic recreationem aliquam sentiam ,. Verunta men dum animo mecum reputo nostri temporis statum, & illum, & omnes eos beatos duco,quibus datur in Domino mori, ut a curis&labo- .ribus requiescant. Ardebichoc an no , nisi Deus prohibeat, orbis tΟ-tus

792쪽

CENTUR. II. 74stus bellis horrendis. Quae enim de

Gallia scribis,nos aliunde etiam accepimus. A Nauarreno Papistic postularunt, ut Missam, quam mater eius sustulit, ipsis restituat. Illo autem responsum differente,ex Comitiis Bhestiacis renunciatum est , ut illis more gerat, nisi Ordines Fran- Ciae omnes velit inimicos habere. Quis vero non detestetur perfidiam illam , qua nemo tyrannorum Vnquam tam impudenter peccauit, quam Galli reges iam aliquot annis

factitaruntξ Sod tolerabilis illa videri poterat, si in solis regibus, S qui his proximi stini, haereret. At cum Codem reatu. sese omnes Ordines MProuinciae obstringant, quis dubitet, publicum illud scelus publico

totius regni excidio expiandum foret De Belgico num meliora sperare nobis liceat, nondum video: nisi Deus μηχανῆς miseros respiciat, Vt quam miseri sint omnes serio intelligant. Quoe vero de vestrae Ecclesiae ministris narras, mihi noua

Aa a s mira

793쪽

τ 6 EPIs T. SELECT. mira viderentur , . nisi SulZeri, annosae vulpeculae astus,& Fie glini tribunitios spiritus iam pridem Cognouissem. Senti ent autemaliqU ando, quid sit contra stimulum Calcitrare. Ego potius Senatus prudentissimi stupohem admiror, qui hanc notam suae urbi inuri sinit: ut iam nihil dicam de inuidia S odio, quod illi apud Helvetios Euangelicos

conflatur, dum paucis permittunt, ut a nostra confessione apertam secessionen faciant. Spero tamen D.

Virelum aliquid impetraturum, si virorum bonorum , & qui eius loci

ingenia atque more S norunt, consilio utatur. Velim autem,eum trotestari, se libenter cessaturum a Concionibus in priuatis aedibus, modo templum aliquod ipsis aperiatur, sicuti aliquando apud nos Loccarnensibus factum fuit, priusquam nostrae linguae cognitionem aliquam haberent: sed non deerunt illic,quicosilia salutaria ipsi suggerant. Faxit Deus,Vt aliquando unum in Christo

omnes

794쪽

omnes loquantur & sentiant qui illius nomen profitentur. Sed quod nunc neque pietas , neque alienarum cladium consideratio nobis persuadere potest , id fortassis aliquando necessitas publica , ω ex aequo ad omnes redundans, extorquebit. Haec iam multa nocte scribo propter nuntij festinationem,, quem crastina luce abiturum audio. Pollucis translationem ante annos fere quadraginta adolescens adhuc aggressis sum , cuius me saepe puduit , cum quod multis in locis me hallucinatum esse postea viderim, tum quod cum me procul absente liber excuderetur, multi loci a tymphi operis corrupti sint: vide-nen , ut si quod exemplar Latinum inueniam , ad te mittatur. Gemerum cras conueniam, &num

opus illud, quod te in Bernensi BL. bliotheca vidisse scribis , habeat,

perconctabor. Dia. Iacobo Grynaeo ex me quaeso salutem dicas, cui scribam , Ut primum omnium nactus fuero.

795쪽

ν 8 EPI s T. SELECT. bero. Vale mi doctissime & praestantissime Vulcani. Tiguri, X Febr. Anno Christinati Is 77.

Praestantissimo viro, m. Bon. Vulcanio Bragensii Flandro, domino or fratrisio lurimum obferitando, Basile e.

n Cecepi literas tuas Vir praeri Iahantissime, & mihi plurimum obseruande , cum carminibus doctissimis , quae in filii mei obitum conscripsisti. Quod officium, nisi mihi gratissimum esset, ingratissimus mortalium, Δἴ in filium defunctum impius merito dicerer: quem ego, quoad hoc saeculum quoque, felicem de beatum iudico, cui post obitum tantus praeco contigit. Nam etsi quod pace tua dixerim 2 nimius

796쪽

CENTUR. II.. 74' nimius videri possis in illo S me prγ

dicando: tamen omne hoc tuo can

dori tribuent viri boni & docti ,apud

quos publicum nostrae Coniunctionis testimonium extare, veheme ter gaudeo. Tibi vero, mi doctiss. Vulcant,gratias ago immortaleS,r Iaturus , si quae occasio offeratur: quam talem esse Velim,'pae te dc totam tuam patriam exhilarare possit.

De pace illic facta nihil adhuc audiuimus praeter illud, quod tu scri

psisti. Italis nonnullis mercatoribus,qui hic agunt,nondum hoc credibile videtur : M utinam ne quid Hispanicu subsit . Interea dum Ce liora afferuntur, Deum precabimur, ut is suam pacem quae omnem mundi intellectum superat,omnibus lamgiatur, qui hactenus sub duris tyrannorum imperijs gemuerunt. De rebus Gallicis xx I Februarij s cripsit D.BeZa, cuius literas pridie accepi. Quaecunque praeterierunt, ludus Miocus fuerunt, prae ijs quae iam apparantur, rescisso iam publica de-

797쪽

E FI ST. SELECT. nuntiatione pacificatorio edicto, Msancta quam Vocant consociatione,

qua nihil unquam legisti quod Sa

tanicum spiritum apertius ostenderet, per singulas non tantum Vrbes, sed etiam familias perlata, SI solenni iureiurando confirmata. Nostros vicissim audio generalem hoc ipso tempore cQnuentum habere Mont-

albani, proxime Tholosam, ibique

de rerum summa decernere. Quicquid inde audiero certi, mox tibi significabo. Edidit iam Condeensis grauem & generosam aduersus subornata liqc comitia protestationem, cuius exemplum manuscriptum hic habemus, &Neortium apud Xantones iam fortiter obsidere fertur. Haec Beza. Helvetiorum Papistarum legati nondum ex Galliis redierunt. Missi fuerant, ut omnium debitorum solutionem peterent, quorum summam esse audio sede

Cies centenorum millium Coron

torum quidem non absque minis. Et audio periculum esse, ne Hispa

798쪽

nirent, si Gallus se difficiliorem

praebeat. Ea vero occasione ex illis regno isti exitium nasceretur, quorum auxilijs potissimum aduersus Christum M Ecclesiam reges saeuie runt. Quid apud vos actum sit de concionibus Gallicis scire velim,. Nam aliquam spem mihi postremae tuae literae fecerunt: quamuis non ignorem, nihil acerbius quibusdam illic acci dere posse,quam si docendi

libertas iis concedatur, quos nobiscum sentire norunt. Eo enim iam processit Lutheranorum spiritus, Ut Papistas facilius quam nos ferant rnec mirum, Cum illi duo praecipua Papatus fulcra tueatitur, ων re εἰδωλολακειαν. Sed spero Christum suae Ecclesiae vindicem, breui ostensurum, quid sit ipsius nomine

abuti. Librum 2-μνημον μιτων,8 quem apud Gesneros fiatres excu- sum te in Bernensum bibliotheca vidisse scribebas,reperire non potui. neque tale quid ab ipsis unquam e . cusum esse meminit Iac. Gemerus,

799쪽

sα EPIs T. SELECT. qui adhuc vivit, etsi morti vicinus. Prodijt quidem ex illorum ossicina

anny MDLII liber Graeco-Latinus, , cui titulus Θελογων αμφορων συγ- γρομμι-G -λωά e ομοδοξα. Continentur eo Canones Apostolorum,&x III veterum Conciliorum decreta, Ignatij epistolae, Athenagorae Apologia pro Christianis, & eiusdem de resurrectione liber; AEneae Gazari de animarum immortalitate& Corporum resurrectione dialogus: Cydonij de contemnenda morte oratio: Hermiae philosophi irrisio Getilium philosophorum:Expositio

item capitum admonitoriorum authore Agapeto Diacono&c. Mimvero hic ille liber sit, quem quaeris, nescio. Quod si hunc voles,Curabo Ut prima quaq; occasione ad te perferatur. Iulij Pollucis versionem apud nos non inueni. Ego unicum exemplum habeo cum Graeco colligatum,quod si tibi eo opus sit, libenter Communicabo: quamuis sciam te illo non multum iuuari posse,

800쪽

quando poenitet illam versionem unquam sub meo nomine prodijsse: optarem te illi authori restituen- do manum admouere, ut meus ille istetus immaturus vel hac ratione totus aboleretur. Haec modo raptim dare potui inter Varias occupationes , quibus concio crastino mane habenda accedit. Vale mi frater,plurimum mihi obseruande. Tiguri II Mariij sub noctem. Anno

MD LXXVII,

LI. rarissimo viro D. cu ro Verbeidem ministro verbi Dei.

ΕX literis tuis, charissime Frater, video te de Bertholdi negotio esse solli citum, in quo Vel quid egς quechorriτs b b rima

SEARCH

MENU NAVIGATION