Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

811쪽

76 EPIST. SELECT. haud est obscurum. Et constat Romanis nonnullo tempore infames habitas fuisse saltationes, propterea quod infames essent mimi & hi striones , quorum opera & studio agebantur: alioqui video omnibus

aetatibus, atque omnibus prope nationibus honestos virorum ac matronarum Virginumque choros fuisse celebratos: & sicubi viri saltatarent soli, quod certe solenne haud filisse mihi persuadeo, id gentis Zelotypiae potius tribuendum duxerim. Et cuiusque nationis morem, modo absit turpitudo ac flagitium, in rebus adlaphoris sine crimine usurpari posse arbitror. Sed ais meae, grauitati saltationes haud conuenire: Sane si grauitati osscit honesta saltatio, leuius feram leuitatis mihi nomen obijci, ut qui a fallatione

nunquam abhorruerim, neq, prorsus unquam abstinuerim: imo saepρ in coronat astantis gratiam, & certe ut maxime valetudinis recreandae, reficiendique animi causa, ea: A fuerim

812쪽

l CE Nae v R. II. I fuerim usiis. Existimationis certes quam tu mihi apud pios omnes amissam hoc facto esse autumas

rationem, ego nunquam in rerum

externarum umbris , sed in ipsis . rebus positam esse statui. Vera enim pietas, fides, probitas,& Candor animi, dignitatem existimationi creant, non auersatio chorearum, aut ludicrarum exercitationum, si minus sint intempestitiae: Et sane, testatio hilaritatis, etsi fortasse immodica,temporequidem nuptia- 'rum, modo absit,ut ante dixi scelus omne atque flagitium in vix potest, meo judicio, intempestiua Censeri . Nisi forte mihi, vel natura ad risum atque hilaritatem ficto, vel natione ad iocos ac festiuitatem Brabantinam nato, aliena atq; insolens,aut indecola potest existimari in amicorum hymenaeis ludicris, & vero, etia si voles, ridicula saltatio, quum videam regem Alphonsum , qui

unus vel omnium maxime choreas

Qxhorruit, tamen haec se calumniae

813쪽

post saltationem coram Imperatore actam, tutatum esse elogio, quod stultitiam simulare loco sit summa prudentia. Ego certe in omni vita rationes meas ita compositi, Ut cum daretur vel a studiis, vel a labore otium,nunquam stim Veritus,vel sal tu ,vel cursi,vel ludicris ac ridiculis gesticulationibus , vel si adessent cytharae, etiam saltationibus, corpori 4 Vires eXercere , & animum fatigatum exhilarare: in eo si peccatum est, dabo operam , quoad fieri poterit, Vt corrigatur : etsi dissicile sit, aliam induere personam ab ea quam ad hanc Vsque aetatem sustinuerim, praesertim nondum conuicto vilius in eo crimini's. Sed in

men dabo 3peram quoad poteIO. Tu, quaeso, meam libertatem boni consulas , sed inprimis praecipites istos censores, qui festuca in fratris oculo sibi obiecta sitam non cernunt trabem , ) pro merito coar- guas,& mihi credas, si qua fide di-Enum unquam iudicasti, multo gra-

814쪽

CENTUR. II. 76 uius de maius scandalum illorum

praeposteram grauitatem sanctitatemq; , non longe a Pharisaicis moribus dissidentem, adferre, quam

omnes omnino quae agitentur cho

reas, saltationesve. Etsi fateor poli-.ticis legibus laudate posse interdici saltationum omni genere , prae sertimin ijs prouinciis,quibus multorum flagitiorum ansam praebeant: inter quas certe Burgundia, si quae alia, merito censeri debet. Vt ego

Geneuates merito laudandos censeam, qui turpissima dedecora, quae quotidie sine fronte committebantur, hoc uno interdicto , quasi Tenedia bipenni, resecuerint. Sed istis erat usitatissimum, quod SI hodie est: multo frequentisvinum apud

Burgundos, Sabaudos, atque Omnes Allobroges , & multos etiam Gallos,puellas virgines intempestiua n9cte, sine. vllo custode ad choreas quocunque Sellent abducere,

ω quamdiu vellent in foedissimis amque obscoenissimis gesticulationi-

815쪽

68 EPis T. SELECT.bus quouis anni. tempore sine ulla prope intermissione, praetextu Chorearum, Usque ad nauseam fatigare. Quos ego mores vel inspectare, nedum exemplo comprobare , nefas

esse duxerim: Sed longe profecto ab illa haec nostra abest saltandi ratio,

quae tamen & ipsa, si Vetetur, non reprehendam. Sed religionis praetextu reprehendi ac traduci eos,qui eo quod liberum atque adlaphorum est, non nisi id honestam animi relaXationem viantur , nescio an sit Christianae charitati Cossentaneum. Sed nimis multa de hoc argumento. Non potui tamen quin libere tibi quod sentirem exponerem, propterea quoJexistimo has nugas ducere seria, & exemplum horum hominum miniti officere aedificationi

Ecclesiae,ac propterea velim eorum iudicia temeraria aliquando coe ceri. Tu tamen qua se statuas,tuam πιιρρησία longe omnium gratissimam, tum pe me, quod a tuo candore ac pietate i proficiscatur , tum

etiam

816쪽

C E N T V R. II. . 76'etiam quod occasionem praebuerit apertius tecum disserendi de hoc negotio . Interim non desinam me quoad potero ita gerere , Vt inter 'Vtrumque moderate ambulans ne- 'mini offendiculum praebeam. Vale,& me,vt facis ama. Dordrechti,postrema Mariij, Anno MD LXX VII.

Tibi addictisi tuis amanti imWj.

Praestantissimo vir , Dn. Bon. Vulcanio Bra VHi Haiaro, dismino se amico

sio stlurimum obsiemando, . 3

uia . a

S. P.

QVas xxv Aprilis mormatia ad Politica,

me declisti literas, vir praestan- rari tissime, & mihi plurimum honorande, eas ego heri accepi,ma cum ad-

. iunctis libellis, & pro hoc officio ti- bi gratias ago. Euenim quo diutur'

817쪽

EP I s T. SE L ξ C T. nius fuit tuum silentium de cuius causis nihil tame sitnistrum unquam Cogitaui, timui potius, ne quid tibi praeter animi Voluntatem accidis ' 1et,in eo iucundiores mihi fuerunt lincerae, eX quibus ae Viuere & valero. intellexi, & simul quis rerum Belgincarum status sit cognoui; verissimo enim abs te dictum est, me lyarum studiosissimium esse. Nam 'meto tius, gentis Q ionum prius florentissimaru miseret:ita mihi omni

no persuasi, non de solo Belgio agi, sed sub religionis & executioniSTridentini Conciliis praetextu Germ

maniae totius oppressionem quaeri Norimberga certe Inuper ad me scribebatur , certis testibus Constare, Hispaniariam regem cum Turca pamcem fecisse , qua non ipsius modo terrae omneS,Verum etiam Itali a tota comprehcndantur: Itaque Italos' tantam ex illa fiduciam concepisse, Ut equitum peditumque quinqua

ginta,millia in Belgium educeret decreuerint, virςbus illic pro sua

818쪽

CENTUR. II. 77 Ivoluntate compositis , serman aggrediantur. Quid Vero i Tansitu aduersus Geneuam tentarint, non puto te ignorare: qui conatus si illis ex animi sententia successisset , pro- culdubio jam bello ciuili Heliantia quoque nostr. arderet.Nam eodem tempore non contemnendae Hispanorum & Italorum copiae turma- tim per Cantonum Papisticorum agros transibant, non quidem se nanter , sed hinc inde subsistendo moras trahebant, & in.vicinia no- Λstra apud Tuginos quadringenti toto quatriduo amplius haerebant, . nimirum de Geneua intercepta nuntium expectantes. Non sumus 'ergo nos extra periculum,& crebris nucijs admonemur;Vt Uighemus,Mnobis caueamus ab insidiis. Inter ea turbare videtur Deus nostrorum Philistaeorum consilia,quod ne i psis quidem inter se satis 'comi enit. Qui enim ante biennium cum Sabaudo: foedus fecerunt quod reuera bs i spanicum est inter se non tagum dis-

819쪽

fident, aliis adhuc a Gallo pendentibus. Accedit, quod cum hic sti- . pendiorum dissolutionem diutius extrahat,& coruos hiantes de die in diem ludificetur, multi de foedere Gallico prorsus abrumpendo Consi lia ineant: & nupeo legati delecti erant, qui hoc nomine in Galliam

i mitterentur. Sed hucusque res im

pedita est. Quod si fiat, non absque

communis patriae periculo omnes Hispanizabunt, ex quo aut Helue tiae excidium, aut reformatio totius

status, non sine multo sanguine se Quereir, quam vetustissimis vaticiniis olim praedictam esse,in omnium ore est: & ego puer adhuc senes de iis quae Iisdie fiunt, ex sitorum ante cessorum relatione disserentes au- .diui. Non desunt tamen per totam Helvetiam viri cordati dc patriae amantes, qui quid agatur vident,d Mnoxijs consiliis pro virili occurrunt : obstat autem his, eorum qui militi η mercenariae assueverunt egestas aliorum Laotάγων infam tiabilis l

820쪽

C E N et V R. II. 773tiabilis cupiditas, quorundam item Hispani causam agentium impudentia, qui cum numero pauciores,&plerisque exosi sint,vtpote homines noui, fortassis sibiipsis exitium struent. Mirarer ego nostrae gentis in causa tanti momenti oscitantiam, nisi idem in Germania fieri viderem, & quidem illic, ubi principes regnant,qui puriorem Euangelij doctrinam profitentur. Qui cum Belgas absque communis patriae pe riculo opprimi non posse videant, tamen non modo hos negligunt, sed

inter tanta rerumdiscrimina Theologorum ambitioni locum dant,qui tempore omnium alienissimo sub Concordiae nouae praetextu Pandoram fabricarunt, quam ceu Circumfertint , ut Ecclesias distrahant,& tantum non Principes atque magistratus inter se commitatant. Hi certe egregiam operamρ Pontifici atque Hispano praestant, hostibus animum addunt, Vires, vero nostrorum non parum ait '

SEARCH

MENU NAVIGATION