Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

831쪽

8 Ep I s T. SELECT. nihil se agere posse, priuatam iam se persona esse, videlicet Carolum Ar-ragonium, non Vero RegiS mandatarium. His acceptis responsis,dum neminem in hac ur e inueniremus, cum quo amplius agere possemus,

quid agendum nobis esset deliberaturi , conuenimus: ubi consedimus; Secretarius Comitis SugariZbu gensis a Caesareli teras adfert,.quibus ut hic subsistamus imperat. simulq; significat,sibi displicere Principum discessum, illis etiam scripsisse ut reuertatur. Quo factum filii ut omnibus discedencsum esse non putauerimus, sed ut tali numero hic subsisteremus, quali ex vi mandati: Ad crastinum si forte rediret Principes,essent idonei, ut iterum de totare ordines certiores fierent: Dominus de Metherchen, Caldebroeckius , & ego deputati sumus ut Ant-

rex am proficiscamur. Haec interea compone dis sarcinis occupatus,

quin quam festinatissime ad te scriberem,omittere non potui. Doleo, quod

832쪽

C E N T Y R. II. 7 squod Domino Zindelino ob tem

poris angustiam nunc non liceat. Si tamen tibi ita videbitur,haec etiam ad illum scripta erit, Vt amicocorum omnia sunt communia , Δ cum tuis literis, simul istud ei etiam transmittes,meq, simul summopere ipsi &Bracherio Commendabis. Vale nobiliss. Hultene, V 1 Decemb.

Clarissimo viro D. Hadriano 'lio, Senatus Hollandiae Consiliario ordinum Belgicorum legato ac Commissario, amico ac Dm suo obseruando. . Colonia Agrip. O

VAlde gratae M iocundae mihi

tuae literae acciderunt V. C. &amice obseruande,nam cum in hac mea longinqua ac diuturna pere-

833쪽

86 EpIs T. SELECT. laceratione, nihil fere magis me recreat, quam Veterum amicorum litaterae aut sermones. Quare a te peto, vi qumdiu istic eris, ne omittas interdia gliquot ad me exarare: Quum istinc domum redibis, fac quaeso ut Coloniae mihi aliquem indices, cui literas ad te meas, in patriam Usque

Curandas Committere , tuque tuaS

vicissim possis.De Merodiis qui tuas mihi literas ipsi rediderunt, dabo operam, Ut non tantum filij, sed p ter vir Clariss.intelligant, quantum apud Giphanivmpo t Mylius. Detuli eis omnem meam operam, studium, officia,quae a me praestari possint, cum propter patris praeclara in rempub. merita, tum propter literas illas tuas,id est,te ipsum,longe mihi charissimum. Privatim autem CV praeceptore ago, Cuius profecto curam & sollicitudin em laudo. Exercentur iam diligenter in schola, nam praeter pubycas de i ure disputationes, priuatae a me in schola domi habentur , ad quas diligenter vendi-

834쪽

C E N T V R. II. 787 venditant:quem cursum si aliquamdiu tenuerint, non dubito quin fructus hinc secum sint ablaturi non

exiguos. Ad hanc autem rem velim patrem a te priuatim moneri, Ut literis ad illos datis eos leuiter laudet,eosque Ut in cursu insti tuto per gant, cohortetur. Scis enim adole scentibus laudem magnum esse Calcar ad virtutem,maxime recte agonti bus.De rebus publicis,haec leuiter accepi : Ericum Brunsvicensem ex Hispania reuertentem,tri3. Hispan.

millia secum adducere. Sed de hoc nihil admodum certi: illud certisti

Alencontu Lutetia in Normaniam ad Oceanum profectum,eo consilio ut in Angliam transmittat, in lito

re remanssime: causam morae non au

diui. Mater eius prius Massiliae cum Granuellano, nunc cum Sabaudo, ut fama est, Gratianopoli collocuta, rursum aliquid monstri alit, δίquide magni. Multa tamen sparguntur quibus fidem habere merito dubites. Hic Clareuantiij seroris ma- Ddd 2 ritus

835쪽

cos iamdies agit: eiusq; res ita Caute acta, ut passim iam percrebuerit: Ex Italia adfertur,Florentinum pellicem suam patriciam Venetam ex Capellorum familia uxorem duxis. se: Lodronium duas habere legiones Germanorum in agro Medi olanensi, quos alij in Belgicam, alij in

Hispaniam ductum iri suspicantur. Bellu inter Persas & Turcas etiamnum vigeroe. Vale V. C. & salue,

Rescribe quaeso certi quid de Hispanis, quid iam agant. De miserancio casu Sc occasu potius praeclarae urbis Traiecti ad Mosam, multorum hic sunt gemitus. Vos interea pacificatores quid i an non meministis quod Cicero olim de pace cum Antonio Pacis quae potest esse cum eo ratio, in quo est incredibilis crudelitas , fides nulla ρ Mitto tibi litteras ad sororis tuae filium huc missas,nestio ynde.

836쪽

C E N T V R. II.

Nobili se clarissimo viro D. AdrianoMuio, Prouinciae Honndia, a consis .

NON possum quin te rogem, Publica. quam possiam obnixissime, ut

has meas literas ordinum Senatui reddendas cures, eosque serio m neas,ut si de M officio suo se liberent. Graues enim Vndiq; oriuntur qu

reis, quod praesidia sua sine solutio

ne in ciuitatibus tanto tempore relinquant, e quo Certe Varia oriun-- tur incommoda, & metuo, ne posthac grauiora sint metuenda. Mittor ad te exemplum epistolae, quod non Iubet eam repetere. Tantum rogo aut authoritate, fide, & grauitate tua

adsis Reip. Video enim nos propri j commodi studio pessumdari, dum singulae prouinciae,singulς ciuitates, singuli prope homines,singulis siu

bi non Reip.student. Haec certe nobis auertenda est pestis,vel funditus pereundum. In rebus nouis nihil est '

837쪽

79o EP I s T. S E L E C T. scriptione dignum. Post amissum Cortracum, Princeps Andegaue sis virum se esse ostendit, quatuor Castella ab hostibus recepit, partim Vi, partim deditione, Egmodani equestrem turmam fudit, dc maximam partem captiuam abduxit : Morta-gnium etiam recepit. Flandria mirifice attonita Cortracensi fortuna, Lanouij aduentu paululum recreata est. Rogauimus, ut veniat huc adnos,de rerum Flandricarum summa deliberaturus. Inopia nummorum non tantopere nos premeret, si vos

isthinc prompte vestris praesidiariis

satisfaceretis. Sed repraesentanda

illis saepe pecunia hic est, propter

diuturnas quas nectunt in seluendo moras: Hic tu nobis adsis iterum te obtestor.Hostis videtur adiecisse cogitationem ad recuperadam Ni-uellam. In ea custodienda nosla- horamus. Mitto ad te disputatio nem meam cum Bajo. Alterum eius exemplum, nisi molestum erit, rogo Vt ex me ada Casembrotium mitti

cures.

838쪽

C E N T V R. II. 79 Icures: Mitto etiam alterum illum libellum, Acta nimirum Coloniensia, tibi familiarius quam mihi nota. Ea si tu sorte habueris, aliunde mittes ad Casembrotium,sin minus,tibi asseruabis, meque amare perges. Vale, Aniuexpia X V I Martij M D.

LXXX. .

Tui sudiosissimus

Nobili se Grissimo viro C n. Adria novander Mum, Rerum Status Isi. O

dinum Holgandiae Consiliaris.

Dordrachium. S. in Christo.

tum significabat, velle se , me Mether se Conuenire. Iubebat horam condici: in iunx Respondi, me passurum non esse, Ut

ad me veniret, sed statim post meri- ' die m me illi ad futurum, frustraque Ο

839쪽

ΕMs T. SE LECY. illum itineris laborem suscepturum esse, quia domi meae futurus non est sem. Adfui. Post aliquot de ecclesia sermones, significat se sacro coenae sacrameto testificari velle , se membrum purioris esse Ecclesiae, iam enim ab aliquot septimanis nostrae

solitus erat adesse concioni. Gratulabar illi tam sanctum propositum, eumque Dei beneficio id nobis sit

concessum , ut libere Euangelium profiteri possimus, tempus esse, ut sincere eam, quam dudum in aniamo haberemus religionem profiteremur. Respondit, ante haec tempora Romanae Ecclesiae se adhaesisse: quamuis enim illam multis scatere erroribus intelligeret: non tamen existimabat ab Ecclesia temere dis cedendum, sed ferendos aliquos er- errores quos Corrigere non possis:

sed quum iam ex nobis intelligat

Unicam nos agnoscere Ecclesiam' cuius Romana pars est, perque nos minime stare,quominus Communes habeamus coetus, nihilque nos am

plius

840쪽

. C E N T V R. . plius quam errorum reformatio- nem,non Ecclesiae nouae veluti fundationem desiderare,adbςc eos qui Ecclesiae Romanae pra sunt praefractos esse, neque ullam aut in doctrina, aut in morum disciplina emendationem admittere, sibi in animo escte, ei coetui sese adiungere,qui puriorem sequitur religionem. Ego cum multa in eandem essem senten-

tiam loquutus, institutum compro' bans, & nonnihil de ritibus nostris disciplina dixissem, lubenter sese disciplinae sitbmittere velle profes--sus est,itaque licere illi die sacrς resurrectionis una nobiscum commu-:nicare dixi. Vbi iam gratias egis set , adesse iussit filium, filiam, ne-- ptem Unam, saltera enim Vidua antea sese nobis adiunxerat & famulum,eos itidem sacrae synaxeoS participes esse velle. Petit ut eos insti- tua. pacto. Sic uniuersa familia una cum illo coetui nostro sese adiungit,

Haec tibi vir clarissime significanda. duxi, quia tibi grata fore scio, mihi hi Ddd s sane

SEARCH

MENU NAVIGATION