Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

871쪽

dulum Sanctae fidei. Sed quod initio

promisi, iam prope exciderat: itaque nouam exordiar epistolam.. Posteaquam iis conditionibus, qua tibi proculdubio notae sunt, Cum Alenconio Turonibus transegissemus, & ex rege accepissemUS, Omnia illum fratris causa velle, nec Vllare, quae ad huius dignitatem posset pertinere,se illi defuturum, & praesertim quandoquidem conditiones Vtrinque pactae satis illi probentur, in hoc instituto se illi omne studium operam atque auxilium esse libenter praestiturum,modo ut in suo primum regno, suis laribus, penatibus suis,deniq; visceribus,pax possit stabiliri, sine qua plane sibi decretum non esse gliscente domi bello foris experiri fortunam, δc maxime cum Principe usque adeo potente , quum possit amicitiam & fidem, si Velit, nullo suo incommodo facile tueri: nihil sibi prius aut potius esse duxit Alen conius, quam ut ipse sua sidς , authoritate, atque existima-

872쪽

tione bellum hoc intestinum, tum uniuersae Gallae pemiciosio , tum suis' certe institutis male oportunum, Componerct. Itaque in has australiores Galliae partes propius ad Nauarrarum veniendum ratus, ex uno in alium se locum paulatim adduci passus est , donec tan

dem in hoc vico , s ad quem ipse

Nauarrarus Venit cum coniuge dc magna Galliae nobilitateὶ constitit. Hic multo tempore haesimus otiosi, nequaquam certe urgente Alenco- nio, quod Nauarratus nollet tantum&tam arduum negotium solus conficere, Mirutio quidem Vicecomitem Turonensem, mox cum ille d- ' uenisset, alios Ecclesiarum legatos putaret esse operiendos. Magna tamen & ipsius Ducis Alenconij, ω tum Anglici legati Stuffordij, tum

mea importunitate , res agi serio rcoepta est, & varijs altercationibus atque alternante indies spem pacis metu belli iterandi, quod iniquae iderentur a Regis legatis afferri

873쪽

conditiones, heri tandem, qui dies fuit vicesimus Novembris , Certis utrinque conditionibus de sun 1 narerum transactum est: ita tamen, si regi placuerint: in cuius arbitratu propterea quod plus videtur Euangelicis largitum esse, quam rex procuratoribus sitis dedistet in mandatis in negotium nunc positum est. Interea hodie edicentur induciae , armorum in decem dies cesssatio, dum Rex ipse, suam sententiam interponat. Ego interea relictis meis collegis, in urbem Turonum, Alen- conium hucusque comitatus sum,

parti m , ut si qua possem, tam sanctu

institutum promouerem, partim ut principis nostri mores penitius addiscerem. Vtrumque successit, satis ex sententia nosta: interea qui Tu ronibus haerent morae tam diuturnae impatientes , potestatem in patriam redeundi flagitant. Sed Alen- Conius, qui Euangelicoru Precibus& flagitationibus induci se passiis est ut mensem unum aut alterum hic, haereat

874쪽

li .

C E N T v R. II. 8a haereat, suaque praesentia atque authoritate pacem initam firmet atque effectam reddat,cogitat illos ad se Burdigalam, quae nouem, ni fal- Ior, hinc abest Gasconicis miliaribus accersere,vrgetq, Vt negoso nostro, seu transactioni quam scit ist- hic ab Ordinibus probatam esse,CX- trema manus sacramento a se prae-

stilo imponatur. Id ego quidem pla-.

ne comprobo. Sed videtur nostra procuratio,quam ab Ordinibus habemus, haud eousque sese porrigere. Itaque censui potius isthuc esse quempiam ablegandum, qui Cer tum atque idoneum hac de re mandatum adferat, atque interea Alen- conius Principi Dautaeo, nostrae Aurangiacae ut in scis fratri, man, det, cupere sese, Ut ille suo nomine isthuc proficiscatur, sacramentum ab ipsis ordinibus pro Duce Alenconio accepturus. Huic meae sententiae videtur ipse Dux no plane refragari: sed tamen cupere omnino, ut mei collegae huc propius ad

875쪽

Epis T. SELECT. se veniant, quod quidem ego illos satis aegre facturos sispicor. Interea tamen vehemeter te rogo, Vt quando iam isthic apud vos ordinum comitia institutastini, de S Operam, ut ab Ordinibus plena mandata a reipiamus, pro se iurisiurandum Α-lencoiiij in manibus nostris accipiendi, ea que potestas vel plerisque nostrum detur, si qui volent abesse, nec enim dubito quin ex eis nonnulli in patriam sint remigraturi vel certe, si aliter isthic vobis vide tur , alij pro nobis mittantur quibus haec potestas detur: Tu si tuam nobis hic operam commodaris , nos certe tibi hoc beneficio non vulgariter obstrinxeris. Iterum Vale, eΟ-

dem die, ut stipi L. Tui di au amantissimus

876쪽

' LXVIII

LIterae tuae, mi Vulcani, multis Varia. nominibus fuere iucundissimae. Privat Hoc uno submolestiusculae , quod do rei tuae familiaris ἀμηχανία querulae. Scio equidem ita rem se habere, ut scribis: sed tua virtus, & quae plerunque comitatur fortuna facit,

Vt Optima quaeque & sperem, & tibi qsse speranda ducam. Ego tibi certe

quacunque potero in re Commodare, haud Vnquam deero. Quod de filio meo paulo speras luculentius, vehementer profecto gaudeo. Tua enim spes pluris mihi est, quam aliorum pollicitationes: etsi miror,nihil te de meis ad te datis literis: ortasse

nondum erant redditae cum tuaS eXarares. Ego certe dedi o 1 Octobris post quem diem in. insequente tuae fuere scriptae. Iudicium tuum de

a praeceptis

877쪽

prςceptis Grammaticis no plane improbo : sed ita tamen,Vt hoc nomine haud ediscendas censeam infinitas regulas, &nescio quae magica carmina,quq in scholis solent ad nauseam, & vero ad morte usq; pueris sine ullo intellectu decantari, neque tamen percipi possunt, donec vim

linguae Latinae Calleant: ac ne tum

quidem saepe possunt diuinare, quid illa tam portentosa sibi velint mysteria. Ego quidem puer didici permulta, quae ne hoc quidem tempore quorsum prosint, omnino possum intelligere. Stylu exerceri,scis quam

mihi scit gratum. Quod illi tu Plutarchum praelegis,& Catechismum, volupe est,& gratiam tibi habeo. Αre enim, a te, mi Vulcani, cupio illum erudiri. Tibi enim eum tradidi, 65 tibi dedo. Itaque rogo ne mihi aliena opera posse satisfieri de ea quam mihi tua existimatio excitauit opinione putes. Quod vis mihi persuaderi de tuo studio & voluntate, ita tu statue, nisi iamdudum mihi

878쪽

CENTUR. II. 83 Ipersuasissem, & quidem pro explorato , haud tibi charissimum rerum omnium pignus concredidissem: sed plane nihil de te dubito. r Tu

modo candide mihi &sincere tuum iudicium indices, SI apertem Cum agas. Ego enim, si sensero ad litieras non esse aptum cius ingenium, aliud mihi inducam in animum. Nequzenim volo inuita illum Minerua ac talem in studiis sine fructu terere, Venio ad alterum epistolae tuae C

put. Quod mihi hae molestiae Psalmorum nomine excitantur, immCrito certe sit: Ego enim velim semel iudicium fieri,prostiturine Ecclesiae sint necne. Nam si non sunt, anti-quentur et Vel ego primus ero huius author sententiae: sin autem, miror equidem,Ministros verbi, quorum iudicium ac sapientia a perturbatio nibus animi vacua , Usiod Verum

est, Λ videre debebat S iudicare, tamen hic hallucinari, &ad nescio quos scrupulos offendere. Nam de synaloephis, quod ais, mihi etiam

- videtur

879쪽

hi Er Is T. SELECT. videtur esse ridiculum , nulla enim plane est in toto Volumine , quam

non admittat communis SI Vulgatissimi sermonis ratio. Neq; Vnquam hactenus versus editi fuerunt nostrate lingua, qui quidem decantarentur, qui non haberent eiusmodi synaloephas : neque omnino aliter patitur linguae nostrς ratio,nisi tempora confusane e velimus & inconcinne inter se permiscere, SI hiatus foedos in carmine suti hactenus factitatum est ab iis, qui se syllabarum

numeros obseruare professi sunt, custilabarum tempora ignorarent)admittere. Id fecerit qui volet, ego Certe nunquam patiar sub meo id fieri nomine. Potius deleverim singularis numeri istis delicatulis auribus inauditi notas,quas non ignoras ab illis haberi prope portentosas. Sed tamen & hoc ego meo iudicio permitti cupio. Reliqua dabo libenter alienae censurae, si quae rationem admittant. Sin autem,haud puto quenqua merito mihi succensu-

880쪽

CENTUR. II. 833rum si vulgi iudiciu rationi postposuero. Datheni iudicium metuo ut non sit tam synceru atq; cibi fortasse existimatur. Si enim ex lactis verba sunt aestimanda, vix video tur quicqua υγες de hoc homine sperari deia beat, qui Videtur animum ad semel temere suscepta insaniam obfirmas. se. Sed nolim tamen haec ita accipi, quasi me certo quid iudicane de eo existimes. Ipse enim arbitrio Domi- . ni sui stat & cadit. . Sed certe eius actiones etiam recetiores, Vehemens 'animo fastidium comouent. Dominus det meliora. Quod vis exemplar Psalmoru offerri Synodo,non improbatur. Sed menda librariorum facile est eme dare. Reliqua ego antequam isthuc abire, omnia,nisi mefallit animus, annotaui emendauiq;, tum illa 'quorum tu me mones, tum ea quae

attingit Rembertus noster in literis quas ad Iustinu Nassov. nuper dedit, uno latum CXcepto: is est Plial. cxLV, Fima parte odes, in duobus postremis versicul. Pro eo enim quod scri-

SEARCH

MENU NAVIGATION