Illustrium & clarorum virorum Epistolae selectiores, superiore sæculo scriptæ vel à Belgis, vel ad Belgas. Tributæ in centurias 2. In quibus multa theologica, politica, ecclesiastica, historica, quædam etiam iuridica, & medica. Nomina autorum prodet

발행: 1617년

분량: 1051페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

891쪽

8 4 EPIST. SELECT. paucis verbis de statu rerum apud vos significare. Coloniae , VII Febr.

Anno MDLXXXI. Gus ex animo

LXX. Mori ac Generoso Domino Iohanni Comiti Nassauiae, Catet ellibogae, M. Gubernatori Ducatus Geldria , se Comia ratus gutphania , Domino nostro gratioso se colen

Fide pon- cri aestionem Epistola tua ad nostificiis da- data propositanu, Illustris, acram fedi Generose D. Comes, tum ob Varias ημη m ac tape dissentaneas rerum circum- stantias , tum propter diuersa nonnullorum alioqui fotian bonorum hominum iudicia generatim atque in Thesi, & quidem accurate, Vt rei dignitas postulat expedire, & dissicile est,& periculi plenum Tamen . quia

892쪽

CE N TVR. II. . 8 squia neque pio huic Tuae dignitatis studio deesse possumus,neque intelligimus tum generale a nobiS pronunciatum requiri: dicemus ad singularem hypothesin, quae ad unius Geldriae rationem proprie pertPet, id quod S veritati & verbo Dei tu dicamus esse consentaneum. Iuris iurandi formulam a Tua D. Ordi

nibus Geldriae praestitam , It M ad

eorum res rationesq; peroportune accommodatam,& maxime ad Prouinciam illam in tranquillitate MConcordia, quae una certe salutis est anchora, retinendam , sane quam idoneam,& omni superstitionis nota penitus vacantem , non modo

probamus, sed laude etiam sic singulari commendatione dignam effoiudicamus. Rationem porro illam quam T. Generosa D. in pura religione primum quidem toleranda,& pro se suaque familia exercenda, deinde pro uniuerso populo sine tu

multu ac caede ab omni iniuria vin-

dicanda sequutam .esse se scribit,

893쪽

8 6 EPIST. SELECT.no minore certe cum pietate, quam prudentia, fide, & virtute coniunctam esse plane arbitramlli: Censemusq; hoc muneris inprimis a Deo

Tuae dignitati esse impositum,Vt Imblicam, quoad eius fieri potest, pacem & concordiam inter Cives atque Universos praefecturae suae populares summo studio atque omni

ope tueri pergat , omnem omnino Vim,audaciam,caedem atque imm

nitatem propulset;atque alterutrius religionis sectatores, qui se modeste ac tranquille in officio continebunt, authoritate sita peraeque tueatur, Ut qui status est Prouinciae cui praees, omnibus modis procuretur, & re ligionis pacificatio communibus' siibditorum votis constituatur. In eam rem rationes a dignitate Tua sigillatim per epistolam commemoratas firmum ac stabile pondus habere, neque aduersariis argumentis,

vel tantillum labefactari , nedum euerti posse, iudicamus. ac proindet ne hic quidem a nobis ea repetenda

894쪽

esse ducimus: tam en Vt nostram sententiam planius Gengr. T.D.Capiat, omnino statuimus,omnem potestatem esse quidem a Deo, & certo a Crato eiusdem nudu decretoque consistere, sed legitima certe Vocatione

apud homines patefactam debere sanciri;sine qua nullu sibi quisquain

imperium , nullamque potestatem debet arrogare , nisi qui Deum viose latae suae maiestatis & contemtr 'ecreti seuerissimum ultorem volet experiri. Legitima autem vocatio est ea proculdubio, quam leges Vel diserte praescribunt, Vel tacita ac recepta apud populum Consuetudinς aut cotiuersione admittunt. Legem Porro eri Dei lutate, atque a quabili iustitiae M aequitatis ratione hominum animis insculpta, natam,populi consensu, & communi reiputa sponsione approbationeque figi Mianciri, nemo non insanissimus V quam dubitauit. Vult enim Deus Populi. consensione ac sponsione

Quantumuis ratum ac certum suum.

895쪽

decretum quasi apposito quodam

sigillo obsignari ; ut omni excusatio- nis praecisa ansa nemo sit qui se obsequium atque obseruantiam magistratui tanquam Dei legato debere nesciat. Quod etsi in his vocationibus quae sunt in Repubi ordinariae

perpetuum esse ambigit nemo e tamen quos etiam extra ordinem Vo-Cauit Deus, eos communibus veluti

populorum suffragijs ut eorum sci- Iicet imperio nihil deesse videri pocse voluit Comprobari:quod in Mose, Iosue,& Davide factitatum esse sacra docet historia. At ut qui a Deo immediate voca tur ab eo sola tur legesque accipere certum est ; ita

qui populorum suffragiis ad Reipuriblicae curam administrationemque immediate vocantur , illi uniuersa populi voce ac sponsione, id est, pactis conuentis , atque ictis foederibus, & conditionibus utrinque datis,acceptisque,quasi secundarijs, ab aeterno Dei decreto, tanquam ex Primo causarum fonte manantibus causis

896쪽

causis ac firmamentis intermediis , ordinariam omnem ac legitimam imperij ac magistratus Voca- tionem accipiunt, eademq, qui temere violarit. Dei certe decretum, atque ordinationem , constitutionemque , non sine nefario scelere violare, eiusque seueram ac iustam ultionem, & quidem sepe cum populi pernicie in suum Caput accersere. Et sane videmus pleruoque re gum ac populorum vel potentissumorum interitus hanc esse causam,

quod vel principes impotenti dominandi libidine , vel populi lasci

uiente protervia, haec foederum & sponsionum publicarum septa non Vereantur transilire, ita ut vel in immanem ac feram tyrannidem,vel i foedam atque deterrimam marchi- '

am &seditionem popularem legiti- ma imperij administratio degene

rex. Quod si ita est,uti certe esse nemo sanus ambigit, omnino statuendum ess , sacrosancta illa esse omni

bus atq; adeo in hac Geldrica prae- Hhh fectura

897쪽

fectura Generosae Tuae Dignitatis augusta esse debere foederum , pactorum,& stipulationis Vincula;qui sus abruptis nulla recta aut legitima imperij administratio ne intelligi quidem potest. Et quum nulla plane gens Vsque adeo omnis humanitatis expers reperiatur,quae se in voluntariam cuiusquam hominis seruitutem sponte coniiciat: omnino

fit, ut qrii se populus regi, principi,

aut magistratui regendum ac moderandum tradit, quam illi concredit potestatem , Certis eam ac ratis cancellis & quasi regionibus Vel exi pressa lege, vel tacita certe consuetudine cirtumscribat. Habet enim

potissimam suae, id est,publicae salutis ac tranquillitatis rationem populus, quam quidem supremam csse legem nemo unquam dubitauit ac propterea quia illam popularis multitudinis turba vix sentit posse conseruari, in unius fide, prudentia ac vigilantia deponendam ConcrC-dendamque sibi esse arbitatur : cui . deinde

898쪽

C E N T V R. II. 8s1 deinde pro ratione suae salutis ac tranquillitatis , in quem Vnum fere Colineat scopum, eiusmodi condi iationes praescribit, quas e republica maxime esse existimat. Ac proinde nemo debet existimare , maiorem sibi a Deo in populum aut Ciuita tem ullam esse Concreditam pote- testatem, quam sit ea viae legitimae huius vocationis formula S pactis iuratis, ac datis acceptisque virin que conditionibus exprimatur: a quibus neque Principi neque populo,nisi forte noua interced Ctesponsione aut consensu, fas est resilire .

Ex quo fit perspicuum, quod si quagens,populus, aut ciuitas,Vel oraculo diuino monita, vel alioqui Veritatis doctrina &pura religione imbuta pio se cuipiam principi Commiserit, ab eoque inter caetera pacta Conuenta, religionis pucie vindicias

tuitionemque stipulata sit, princeps ille dubio procul sponsione teneatur , neque possit ullam in eo populo violati cultus diuini autidolo- Hlili et latrix

899쪽

811 EP Is T SE L E C T. latriae labem sine periurio nota tolerare, quemadmodum Israelitici populi exemplo, qui foedere & sponsione interposita, & se, & omnes seniores ac magistatus hoc nexu obstrinxerat, planissime liquet. At vero si qua se ciuitas Vel prouincia , Vel populi Ordines. Principi

aut magistractii regendos tuendos que tradiderint , ea Conditione,

ut sibi sua maneat integra qualiscunque religio; atque ille interposito Dei nomine ac iurisiurandi sacramedio huic se coditioni obstrinxerit: haud potest existimari quandiu non aliam a Deo manifestam

Vocationem acceperit, Vel nouam

sponsionem cum populo inierit, iuslaabere, vel vi, vel armis illum ad suam religionem traducendi, cum certum sit, eius potestatem ratis limitibus circumscriptam hucusque non porrigi : ac proinde nullam eum ad hanc rem legitimam habere Vocationem. Et tamen in eo Principe, cui merum ac summum sit imperium

900쪽

C E N T V R. II. 8s 3 perium , possit fortassis exoriri aliqua dubitatio, praesertim variis, ut ante diximus, incidentibus rerum circumstantiis; quae haec vincula interdum vel laxare possunt, Vel arctius fortasse constringere. Verum ei quia summo magistratu, Vel Ordinibus diserte ac manifeste limitatam acceperit iurisdictionem; mero imperio, ac summa potestate penes illos manente , nemo non videt a pactis illi ac iuratis conditionibus naud esse temere resiliendii. Quod vero nonnulli existimant; Pacem ac foedus cum Pontificiis initum si conseruetur, impias eorum stabilire superstitioncs; tantum abest,ut ita esse

sentiamus, Ut contra doceamur e

perientia, nullam firmiorem esse rationem illos ad aequabilitatem reuocandi, ac proinde puri cultus diuini atq; Euangelicae doctrinae propagandae , quam si utrinque iurata pax sarta tecta conseruetur, quemadmodum e diuerso nihil est quod veram pietatem ac doctrinam aequE

SEARCH

MENU NAVIGATION