Tractatus de sensu et auctoritate decretorum Constantiensis concilij sessione quarta et quinta circa potestatem ecclesiasticam editorum cum actis et gestis ad illa spectantibus ... opera et studio d. Emanuelis a Schelstrate

발행: 1686년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

quasi impressionum, quas in eodem Comcilio fieri audiunt , fides iam de eodenia Concilio dicitur vacillare. Ob quae iam scriptum & relatum est a pluribus M gnatibus ,& alijs zelatoribus pacis &vnionis Ecclesiae, in Italia plurimum dubitari,

ne in Urbe Romana praetextu rumorum,

dc dilationis praedictoru aliquis pro Summo Pontifice assumatur . Cui forsan prinmissis attentis tota Italia obediret. Atte dendo etiam, quod durante Vacatione huiusmodi Vrbs Romana, de totum eiusdem Ecclesiae patrimonium a tempore depos, tionis dc renunciationis olim Ioan. XXIII. per Tyrannos occupantur. Vos pr fatam Venerabilem Nationem Germaniae, si

gulaque eius supposita pluries & in stam ter exhortati sunt, dc requisiverunt, quatenus attentis praedictis periculis Ecclesiae Sanctae Dei, velletis per vos, Vel Deputatos vestros cum dictis tribus Nationibus Italiae, Galliae, Hispaniae, & Cardinalibus super modo futurae electionis, maxime de electoribus tractare, agere, & conuenire, ut super hoc per Sacrum Concilium o dinato ad Summi Pontificis electionem, Procederetur tempore opportuno , quod

372쪽

Consantiensis Concili'. 23 9 facere ,& super hoc respondere iam multis diebus distulistis , dc non fecistis, licet afferatis, sine vestro consensu & ordinatione Concilii super modo, forma, loco, tempore , & materia ad dictam electionem, non posse procedi, obstantibus quibusdam huius Concilij Decretis , quibus nos Hispanica Natio , etiamsi alias valida existerent, non ligamur.

Et quia procedente tempore etiam prPsata pericula atque damna semper augentur, &nostris foribus a ssistunt, Nos Dep tati ex parte & nomine 3 . Nationum praedictarum, Italiae, Galliae, & Hispaniis, atque Sacri dictorum Dominorum Cardinalium Collegii, & nostro, ac omnium his adhς- rere volentium de priesenti vel in fui rum, vos Nationem pr dictam Germani ,& vestra singula supposita exhortamur,& requirimus, iterum ac tertio monemus, exhortantur , requirunt, & monent tres

Nationes , & Cardinales praedim per ubstera misericordiae Iesu Christi, per aspersionem sui pretiosi Sanguinis , cuius pretio hanc suam redemit Ecclesiam , quae iam est in tantis periculis constituta, velim xj. Per vos, vel Deputatos aut deputandos

Germanis tuentibus Decretum

creto non teneri , quia non adfuserat acum saluerintur.

373쪽

Grauis a trium Nationum , N Collegi, Cardinalium contra Germanos protestario a qua omnI I

a vobis cum alijs Nationibus,& Cardinalium Collegio, vel cum Deputatis aut deputandis ab illis de modo fiendae electi nis , & maxime de materia quantum ad electores celeriter, & sine morae dispe

dio tractare, concurrere, conuenire,& concordare ad vitanda praedicta pericula , Ut in tanta Concordia fiat elemo, qu5d in ea Concordet totus populus Christianus. Protectamur autem nomine quo supra, dc obtestamur, protestantur & obtestantur tres Nationes, & Cardinales praedicti Deum Patrem Omnipotentem , Filium , dc Spiritum Sanctum, omnes Sanctos, ac Vi tutes Cariorum inuocantes super voS C

lum, & terram. Quod si deinceps Ecclesiam ipsam Sancta Dei pro carentia Summi Pontificis canonice eligendi, seu praetextu dilationis, & motae electionis ipsius,

seu fiendae ordinationis , modi electionis eiusdem, aut alias detrimenta, aut damna

aliqua , vel pericula in spiritualibus , vel temporalibus incurrat, nihil eisdem tribus Nationibus ,& Collegio Cardinalium, aut earum alteri, vel suppositis ipsorum,& ipsarum , ac his consentientibus valeat

imputari , sed super his sint habeantur

374쪽

Constantiensis Concilij. 25r '

insontes: sed vobis Nationi Germaniae,& vestris suppositis possit & debeat meri- to imputari. Cum si ante dictam prouisonem Ecclesiae de Pastore , aut saltem modi electionis illius, suppositis huius Comciiij Decretis, quibus omnia Iura circa in lectionem Summi Pontificis edita dicuntur esse suspensa, ex quo sequeretur, Eccle mia. siam Dei esse sine Capite , & sine Lege, ,& ordinatione eleebonis Summi Pontificis,

hoc Concilium casu aliquo dissoluetur, prout iam multae causς timentur imminere, Ecclesia in periculo remaneret, quia ViXnumquam Summus Pontifex indubitatus posset haberi, q uia vix congregaretur indubitatum Concilium deficiente Capite, ad μ' ἔμ' quod pertinet Conuocare. Protestantur etiam de prosecutione I gitima super damnis atq; detrimentis prPdictis,& alijs aduersus illos , per quorum Culpam contingerent, praesertim cum sin iacundum plurium Doctorum Iuris Diuini& humani opiniones, talis morosa dilatio procedendi in negotio electionis Papae , praesertim ordinationis modi electionis iusdem sine causa rationabili, non caret

scrupulo fautoriae schismatis. Nullam a

375쪽

Rario Nationis Germanicae, quὸdanιe belectionem Ponti is debeat fleri reformatio sex ιod1Iuν ά tri-hias Narronrbus ser Collegio Caindinalium , qui ostendunt ex e de undamentos quoa prius d beat agi de electione. Notabcsrpus E clesie etiam congregato Concilio Acephalum esse ,

si non sit Papa.

Ecclesiis .

tem Omnino causam, imo nec occasonem

habere videtur dicta Natio , & eius supposita differendi praemissa, nec ullam causam allegant, nisi quod ante electionem, fiat reformatio: quae causa nulla est, quoniam & fieri resermationem dim tres N tiones , & Cardinales volunt, & cupiunt, prout iam ad hoc suos cum caeteris N tionibus Deputatos dederunt, qui ad hoc agunt, & illis agentibus potest etiam eodem tempore agi de modo electionis S mi Pontificis , prout eidem Nationi sa Te fuit expositum, & petitum. Pr terea si reformatio sienda est de desermatis ; quae maior est, & esse potest in corpore dese mitas , quam carere Capite, & Acephalum esse λ Illa igitur prior tamquam magis necessaria debet esse resermatio, quae Corpus ipsum ad Caput reserna et,& insermet; δίContrarium asserere, vel facere, non vid tur esse securum. Allegant praeterea,quod agere de modo electionis ante reformationem, esset contra Decreta Concilij, &Capitula Narbonae concordata. Ista, salua dicentium reuerentia, non sunt in re: nubia enim Decreta contradicunt, imo Volunt

contrarium. In omnibus enim locis , ubi Vel

376쪽

Constantiens Concisis. 253

vel Concilium , vel dicta Capitula de Mundis in isto Concilio loquuntur , semper praeponunt miOnem , quae Unio necesset, nec dici potest perseeta, nisi Ecclesia

unum Caput Ministeriale habeat, cui compus Ecclesiae uniatur. Duplex enim secundum Sacros Doctores est unio Ecclesiae :vna membrorum inuicem , quae iam creditur esse fael a ; altera membrorum ad Ca- put, ut constituatur corpus integrum & dubia inperfectum , & ista non est iam , igitur tavi' ' primo loco fienda. Praeterea si ex ordine litterae Capitulorum Narbonensium arguitur , proprium,& principale Capitulum illorum Capitulorum super ista materia,& quid, & qualiter esset agendum in isto Concilio, ponit ordinem, quod agatur de eiectione Petri de Luna,de eleehione Summi Pontificis , & de resermatione Ecclesiae in Capite & in membris , & ita et

Go praeponitur. Praeterea eadem ratione prius ageretur de resermatione membrorum, quam Capitis , quia in eodem ordine ponuntur, quod Vsque ad annum, imo sine Summo Pontifice numquam esset factum , nec posse fieri videtur. Nec iuuare potest dilationem, quod dicitur , Sere- Ll nis

377쪽

manorum non a

pertiner tractare de his rebus f n que iesus est differre materiam elemon Ia

missimum Romanorum Regem, & aliquos Cardinales, & Pra latos alios, aut Doctores aliarum Nationum eidem Nationi as haerere: Cum ad praefatum Serenisiimuri Romanorum Regem praemissa tractare , aut differre non pertinet, cuius magis interest pro suo honore electionem Summi Pontificis, quae erit summa perfectio uni nis, accelerari, quam tardari. Cardinales

autem, atque Prauati ,&alij, si qui illi Nationi in praefata dilatione adhaerere dicuntur , certe non illi Nationi, sed dicto Domino Regi adhaerent, quem in suis votis si quuntur,& illi assentiunt, & tamen pamcissimi sunt. De Cardinalibus enim sunt solum duo, qui licet in toto pr senti Ca dinalium Collegio sunt viginti quatuor, illi duo soli a caeteris , & tanto ac tam graui Collegio, in quo sunt tanti Patres,

se minus honeste , ac magna eorum Verecundia segregant ; qui si partes tanti Collegi j esse merentur, videant, ne turpes dici possint, quς suo non congruunt uniuerso. ΙΣ ,. I .L. Caeteri vero Prassati, & alij de tribus Nationibus, qui adhaerere dicuntur , non illi Nationi adhaerent, sed ut praemittitur, dicto Domino Regi,& in rebus Ecclesiasti

Romanorum.

378쪽

Consantiensis Concilij. 25scis, & spiritualibus Regem ipsum,& eius

vota relictis Praelatis, & personis Ecclesiasticis pro suae voluntatis libito sequunturi & assentiunt illi. Attento autem modo agendi in isto Concilio per Nationes , &quod unusquisque stat in sua Natione in . ea super propositis dicturus sententiam , , singulariter & praesumptuose incedentes se inhoneste a suis segregant Nationibus, nec debent alibi ullam vocem, vel auctoritatem habere , imo a dictis duabus Nationibus, de quibus nec membra, neC pa tes sunt, repelli. Nulla igitur causa subest disserendi tractatum super modo suturae electionis, qui si per pr dictam Venerabilem Nationem ulterius plus debito disse

feratur, protestamur nomine dictarum

trium Nationum, & Collegii Cardinalium,& protestantur eaedem Nationes , & COLgium de prouidendo Ecclesiae Dei per remedia opportuna, maxime cum prete ter Collegium Cardinalium, ad quod de Iure Collatiam Cis

scripto magis pertinet electionis praedictς Σ'n', . .,

materia , dictae Nationes tres , & multo magis cum dicto Cardinalium Collegio ς' μιν multo maiorem partem & saniorem hu

379쪽

266 Acta oe Gesta

partem Vniuersalis Ecclesie repr sentant.

cu9mam hanc Protestationem con cuta 't. Ex praemissis Congregationibus, lectura, & propositione Rex,& Natio Germanica plurimum turbati fuerunt. Credebat enim Rex, quod in illa Congregati si ne multa, multoque duriora fierent, quia Sibbiu ' μ' credebat, quod illae duae Nationes, & Casedinales vellent recedere, & plura alia, que. numquam cogitauerant, facere. Item fuit ό, relatum Regi , & Nationi Germanicae, his: ἡ , - Σ, quod in illa scriptura, lectura,&propositi ἐνηυυ ψη - ne i vocati Haeretici, & Schismatici, de quo nihil erat,quamquam plures dicant, quod cum ille patriarcha Antiochenus de alij recederent de Ecclesia, & Congregatione , unus dixit: Recedant Haeretici. Ex his . multa machinamenta facta sunt,&fuit si Crete mandatum,& dictum pluribus Ca dinalibus per suos amicos, quod Rex habebat armatos, & disposuerat capere principales Cardinales, & alios: & creditur esse verv. Recesserunt autem Legati Castellae, &N

380쪽

Conseantiensis Concilij. 25

uarrie praeter aliquot Doctores, qui reman- . serunt, sed nulli ex illis potuerunt transir ultra unum milliare, prohibiti per Regem

ultra transire . . . t i

Post plura alia in i dem Gestis 1 equitur.

His diebus magnus terror & turbatio mrat in Concilio: fama enim erat communis,

& multi scientes de consilijs Regis & adli

ponebat, & deliberauerat aliquando capere nes Cardinales, & postea restrinxit ad '' sex; & consequenter posuit octo , & alios Pr latos, & illi erant de Notabilioribus pro- scripti, ut ducerentur ad diuersa loca. Sed Cardinales & alij, de quorum etiam proscri- ptione dicebatur, constantes steterunt, nec obmiserunt loqui &prosequi, quae iusta eis videbantur. Causa autem odij Regis in eos' dicebatur, quod Rex volebat habere Papam ad voluntatem suam, & illis stantibus nori,

Patriarcha Antiochenus,Archiepiscopus Mediolanensis, Episcopus Adriensis, & duo

SEARCH

MENU NAVIGATION