Tractatus de sensu et auctoritate decretorum Constantiensis concilij sessione quarta et quinta circa potestatem ecclesiasticam editorum cum actis et gestis ad illa spectantibus ... opera et studio d. Emanuelis a Schelstrate

발행: 1686년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

ta tem procaciter instillando , ac ignorantes Dei iustitiam , & propriam gloriam

inaniter quaerentes statuere, molliendo super oleum sermones suos, quibus tamquam iaculis corda vulnerabant infirmorum, linguas suas acuendo, ut immaculatos interimerent in occulto , ex quibus multa scandala , atque damna, & anim

rum pericula in Bohemiae supradicto , &Angliae Regnis sunt secuta , praedictum Constantiense Concilium , quia per diligentem Inquisitionem super hoc de eius mandato factam praemissa, & plura aliae,

reperit sere vera atque notoria , idcirco

praedictos per eumdem BaldassaremitunCIoannem XXIII. , Ut praefertur, habitos processus approbando eosdem quadragi ta quinque articulos , ac Dialogum , ac uis is kilitia Trialogum praedictos , & quoscumque acto T. H. Eos Libros , Tractatus , & opuscula per eumdem Ioannem Nicless conceptos atq; factos reprobauit, nec non illos, & illa , ac memoriam ipsius Ioannis Nicles dan, nauit, ipsum fuisse&esse notorium & pertinacem haereticum, ac in haeresi decessisse, nihilominus declarando, nonnullorum, quoque temerariam affertionem auruere.

392쪽

Cons tonsis Concilij. 279 praesumentium Eucharistis Sacramentum iub utraque scilicet panis & vini specie asidelibus ipsis sumendum similiter reprobauit. Et deinde postquam nutu Dei, cu-. ius incomprehensibilia sunt iudicia, Ioan- nes Hus t etiam a nonnullis murmure gerebantur, aliquorum Potentu secularium saluo conductu sussultus personaliter Venerat, ac Hieronymus pr fatus adductus fuerat, Vt consummarentur peccata illorum, ad Constantiense Concilium: supradictum utique Concilium ipsum, quia eX fama publica ad eos deuenerat, Ioannem HuS,& Hieronymum, praedictos praefatis erroribus esse implicatos,ipsos carcerali custodia successive mancipari, & ibidem tamdiu teneri secerat, quousque super prςmis sis veritas eluceret. Tandem cum de praedictis essent sententialiter conuieti:, praefatum Constanti ense Concilium triginta e roneos articulos dicti Ioannis Hus, nec non

quemdam libellum per ipsum compositum, & per eum de Ecclesia in titulatum qui etiam inferius describitur , similiter

reprobauit; ac eum de Ioannem Hiis Presbyterum prius caritatiue monitum , Ut er

rores ipsius praedlatos, prout de iure face- Nn

Saluus conductur. solis Principibus secularibus

393쪽

28o Acras Gesta

re tenebatur, solemniter & publice abiuraret,&reuocaret, ipso tamen in sua peditinacia damnabiliter persislante a suis O dinibus degradatum , nudatum quoque,& priuatum omni priuilegio Clericali, de crimine haeresis condemnauit, & nihilonus quod ex quovis saluo conductii per quemcumque saecularem Principem concessio nullum Fidei Catholicae , vel Iurisdictioni Ecclesiasticae praeiudicium generetur , declarauit: Sc subsequenter dictuirta Concilium praefatum Hieronymum Labcum Magistrum in Artibus in haeresitri, errorum suorum, quos prius similiter caritatiuis monitis in Concilio supradicto

publice abiurauerat, & reuocauerat, prinut infra continetur , velut canis ad Vomitum reproba temeritate relapsum, etiam de crimine haeresis condemnauit. Verlim

quia non sine displicentia grandi nuper ad nostrum peruenit auditum, quod nonnulli Ioannis Hus, & Hieronymi praedictorum, quos saecularis Potestas propter eorum demerita , 3c peccata ignis incem dio Iustitia exigente consumpsit, reprobi sequaces, & assectae in profundum mal rum descendentes fidelium animas dam

394쪽

Constantiensis Concilij. 28 Inabiliter sauciantes adhuc praedictas haereses sequi, ac dogmatizare non sineDiuini nominis offensa,& l opprobrium Fidei qsupradieri conantur , in huiusmodi animarum periculum , & scandalum plurimorum in nimis graue existeret ad extemminationem prauitatis praedictae non agere , quod ipsius contagiosa enormitas agendum requirit: ideo ad Dei gloriam , ,& eiusdem Fidei augmentum , prout ex

debito nobis commissi'ossicii incumbit, sectam detestabilem , & praemistas ipsius Vi

CXecrandos errores, ne propagentur vite

rius,& corda fidelium corrumpant, extir- ' pare, errantesque huiusmodi in viam veritatis reducere , ac animas eorum Deo, 'sua nobis cooperante gratia lucrifacer totis conatibus affectantes, praemissa omnia & singula, nec non ea, quorum den res inserius describuntur, & annotantur,

ad publicam notionem cunctorum fide lium prassentium , & memoriam futur rum deduci volumus per prassentes , ne quisquam assectatam, seu quamuis aliam, valeat ignorantiam praetendere , seu quς- libet allegare , sed potius certitudinaliter de ijs , quae pro extirpatione huiusmodi N n et ha -

395쪽

Prima Bulla δε- annis XXIII.

28 et Acta N Gesta

haeresum, & errorum tam Ioannis NiclesF, quam Ioannis Hus , dc Hieronymi praedictorum hactenus gesta fuerunt, informentur ; & in primis siquidem sequuntur tenores litterarum praefati Baldassaris tunc Ioannis XXIII. super condemnation Librorum , & opusculorum Ioannis KL cles per eumdem Baldassarem tunc Ioannem XXIII. in Concilio per eum Romς celebrato favi,quarum videlicet condemnationis huiusmodi gratiosis tenor est talis: Ioannes Episcopus Seruus Seruorum, Dei. Ad perpetuam rei memoriam. In Generali Concilio inter omnes Apostolicς Sedis instantias &C Nulli ergo omnino hominum liceat hanCpaginam nostrae declarationis , Decreti , damnationis, reprobationis, iussionis, inhibitionis , statuti, monitionis , & assignationis , instingeret, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit , indignationemi Omnipotentis Dei ,& Beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum qua in Nonas Februarii, Pontificatus nostri amno 3. Aliarum vero scilicet executori

396쪽

Constantiensis Concilij. 283

rum, de quibus supra proxime fit mentio, litterarum tenor talis es Ioannes Episcopus Seruus Seruorum Dei. Venerabilibus Fratribus, Vniuersis

Archiepiscopis, & Episcopis, ac dilectis silijs electis Abbatibus, Prioribus, Pr po

sitis, Decanis, Archidiaconis, & alijs Ecclesiarum & Monasteriorum Praelatis, ac Inquisitoribus h reticae prauitatis, ad quos priesentes litterie peruenerint, Salutem &Apostolicam benedictionem. Nuper i Generali Concilio, quod adhuc in Basilica Principis Apostolorum de Urbe pro reformatione,& confirmatione prosperistatus Uniuersalis Ecclesiae celebratur, eodem approbante Concilio quosdam Libellos, vel Tractatus quondam Ioannis Niciesri seu per ipsum editos, inscriptos ,&intitu-

Iatos damnauimus,&reprobauimus,& alia fecimus , prout plenius continetur imnostris inde confectis litteris, quarum tenor sequitur in haec verba: Ioannes Episcopus Seruus Seruorum Dei: Ad perpetuam rei memoriam .esInia, Generali Concilio inter omnes Apostolicae Sedis instantias, quas ad regimen Chri

stiani populi iugiter impendit, illa vide-

. tur

t is edita. Prima Eulla I annis superrui missa, hac integre ponitur.

397쪽

tur esse praecipua, ut cum aliquam doctrinam suboriri senserit, quae oculos Diuinae Maiestatis ossendere,& graue in se periculum animarum continere possit, eam, ne propagetur Vlterius, & per eum mentes fidelium damnabiliter capiantur, mox studeat extirpare. Cum ergo in nonnullis mundi partibus quidam curiosi ea discere atque docere , non quae ad animarum salutem & augmentum Fidei, sed ad suum fastum ampliandum , & Catholicae Fidei subuersionem cedunt, quosdam Libellos, seu Volumina, vel Tractatus, & opuscula, quae dicuntur Ioannis Nicles videlicet Dialogum, Trialogum, & alios plures Libros , quos prassentibus haberi volumus pro expressis, nomine dicti Ioannis Nicleffinscriptos, & intitulatos non solum irta Scholis frequentare , sed etiam ad populum in sermonibus exponere nitantur, in quibus Libellis, Voluminibus, seu Tractatibus, multa hara etica dogmata, multiquae continentur errores , & in fide minus recte sanantes,per quos simplices &indoma veritatis tramite deuiare, experti vero atque docti nimium scandalizari perlibibenturi, quae ad nostram , & huius, Sacri

398쪽

Consantiensis Concilis. 28 sConcilii deducta sitiit publicam notio

nem: Nos, ut ex iniuncti nobis Pastoralis ossicij debito tenemur, volumus in ijs, quantum cum Deo possiimus, occurrere; animarum periculis, ne quod ait Aposto

lus) variis & peregrinis doctrinis Christi

fideles in devium abducantur, quos etiam summa cura Saluator admonuit, Vt cauerent a sermento Pharisaeorum , Cuius rei

perniciosissimam pestiferamque malitiam optimo fermenti manifestat exemplo . Nam veluti fermentum , testimonio Apostoli, totam massam Corrumpit, sic haereticoru falsa doctrina omnem Catholicarmeruditionem, cui admiscetur , veluti rabidum venenum, nisi occurratur, inficeret.

Quam etiam doctrinam , abominationem desolationis idem Saluator appellauit, di cens: Cium audieritis abominationem δε- ruflationis . quem locum Doctor Sacer Hieronymus exponens, abominationem dicit posse intelligi omne dogma peruersum . Volentes aurem in praemissis , licet not ria sint, maturh procedere,& omne scrupulositatis dubium amputare,certis ex V nerabilibus fratribus nostris Sanctae R manὰ Ecclesiae Cardinalibus , atque nom

399쪽

n ullis Episcopis, Sacrς Theologie, Vtriusque Iuris Professoribus.& alijs commisimus de praemissis requirere,& negotium, huiusmodi diligenti examinatione discutere..EX quorum processu ,& relation L, nobis, & eidem Sacro Concilio consitit, atque consat, praemissa tam per facti eu, dentiam, quam per plures diffiniti uassententias, tam Auctoritate Apostolica, quam nonnullorum Archiepiscoporum in suis

Concilijs , & locis insignibus & diuersis,

fuisse,& esse notoria atque Vera. Nos igitur eodem approbante Concilio declaramus.& decernimus , illa esseti notoria, quς nulla possiant defensione tueri, & super illis fore, tamquam super nintorijs, procedendum. Et exurgentes in Dei virtute contra hanc falsam , peruersam, pestiferamque doctrinam, eodem Sacro approbante Concilio, dictos Libellos, Tractatus, & opuscula , videlicet Dialogum , Trialogum , & omnes alios huius modi Libellos, & alia, quae eiusdem Ioannis Nicless nomine inscribuntur , & inti-tulantur, cuiuscumque Artis , & Facuit iis existant, attento maxime , quod in eis licet aliqua vera scripta sint, falsa tame - si

400쪽

Constantiensis Concilj et 8

1llis, veluti lepra in humano corpore, permixta sunt, & in eorum lectione pericu- , lose , tamquam inter scorpiones & col. hros , Christi fideles versarentur , damna mus , & reprobamus, atque Saluatoris sententiam exequentes dicentis : Si quis in me non mansierit, mittetur foras , ct sicut palmes arset, oe in ignem mittetur, sardet: igne iubemus publice concremari.

Eiusdem etiam auctoritate Concilij distri- citius inhibentes, ne quis Christi nomine, insignitus, audeat aliquem,vel aliquos,seu aliqua ex dictis Libellis , Traelatibus , &Opusculis, diim Ioannis Nicleff nominet

inscriptos , aut intitulatos, legere, exponere, docere, vel tenere, aut illis, ac nomine , & Auctore Nicleff vii , vel illum ut Auctorem , nisi forte in illorum reprobationem, allegare publice, vel occulte. Et ut de medio Ecclesiae illa periculosa spurcissimaque doctrina eliminetur omnino, iubemus per locorum ordinarios, Libros, Tractatus ,&Opuscula huiusmodi, etiam Auctoritate Apostolica, per Censuram Ecclesiasticam , & s sit opus, cum adieGone, quod contra non parentes procedetur tamquam contra fautores haeresis, diligen- Ο ter

Dan. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION