Tractatus de sensu et auctoritate decretorum Constantiensis concilij sessione quarta et quinta circa potestatem ecclesiasticam editorum cum actis et gestis ad illa spectantibus ... opera et studio d. Emanuelis a Schelstrate

발행: 1686년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

ιMs Nationibus . o

svnrreuersi ad suas Nationes, & obtulerunt Cardinalibus esse cum eis, qui fuerant ho

stes eorum. Antiochenus autem multum Vbsus est adhqrere Cardinalibus, & in Congregationibus Deputatorum ingerebat se non deputatus, nec requisitus :ltentauit restitui Nationi suae Gallicanae, sed nullus audebat

ri proponere in Natione, ne contra eum cla-

- t maretur.

Regem Romanoria dimittit etia Natio Anglιcaua a rvnde Natio Gemmanica petens cautionem de ρenda reformatic-

ne post electiomm Pontificii sub paena irritationis spro responso accepit, quod Papa electus' ligari non potest.

Rex autem, qui pro concordia Cardin lium credebatur velle accelerare materiam electionis , iterum retrocessit, & recepit materiam reformationis, & semper fuit in Concilio, magna controuersia. Quatuor enim Nationes, Italiae, Galliae, Hispaniae, &Angliae, quae ad mandatum Regis Angliae dimisit in illa materia Regem Romanorum,& Collegium Cardinalium,insistebant accelerationi electionis; Rex & Natio Germaniae, quod reformatio praecederet. Et tandem dicta Natio petiuit assecurationem, &Cautionem per decretum irritans, quod post electionem Papae feret reformatio ante coronationem Papae, & administrationem albquam

382쪽

Constanti ensis Concilis. 269

quam : postea fuerunt facts diuersae formar Decreti ad hoc: tandem fuit dictum, quod Papa electus ligari non poterat. Et semper . agebatur per Deputatos Cardinalium, MNationum omnium de Concordando Ar ticulos reformationis. Sed pauci &Vix poterant concordari: Una Natio volebat uno modo, alia alio ; & diu fuit laboratum, &parum actum. His pendentibus Venerunt noua , quod

Episcopus Vinctoniensis in Anglia patruus Regis Angliae erat in Vima ad duas dietas de Constantia, & quod ibat in Ierusale, &fuit per Anglicos significatum Cardinalibus, &persuasum, qubd multu assiciebatur unioni nEccleste, & quod scriberent sibi, quod veniret Constantiam, quodiaceret cum Rege Romanorum quidquid vellet ; quod fecerunt. Rex etiam scripsit, & iuit ad illum, Episcopus Lichefeldensis, & adduxit eui Constantiam in habitu peregrini cum cruce, & fc intrauit, & stetit in Constantia pluribus diebus: de iuerunt sibi obuiam Rex&tres Cardinales. Tractatum est per Card, nates, & Deputatos omnium Nationum, paucos tamen, cum Rege per medium illius Vinctoniensis, & finaliter deuentum ad ' -

hoc s

383쪽

hoc, quod daretur per Decretum Concilii insorma infrascripta cautio defenda reso matione post electionem Papae , & expedi

rentur capitula resermationis concordata Per omnes Nationes, & darentur Deputati ad ordinandum modum electionis. Formita

autem cautionis & Decreti praedictorum talis est. Sacro- sancta &c. statuit. & decreuit, quod futurus summus Pontifex per Dei gratiam, & pro primo assumendus cum hoc Sacro Concilio vel deputandis per singulas Nationes debeat resermare Ecclesiam im Capite & Curia Romana secundum arquitatem & bonum regimen Ecclesiae, ante quam hoc Concilium dissoluatur, super materijs Articulorum, videlicet.

Tam ex MM. SS. quam editis Codicibus Articuli Reformationis Iudicio summi

Pontificis reseruati.

3 o. Octobris I IT . Primo de numero, qualitate, & Nati ne Dominorum Cardinalium. Item de resormationibus Sedis Apost licari

384쪽

Constantiensis Concis j. 27 I3. Item de Annatis , & communibus is seruitiis, di minutis.

q. Item de Collationibus Benefici . strum, & gratijs expectatiuis. s. Item de confirmationibus electio

6. Item de causis in Romana Curia tractandis vel nom. p. Item de appellationibus ad Romanam Curiam . .

nitentiam .

9. Item de exemptionibus, incorporationibus tempore Schismatis factis. IO.. Item de Commendis. II. Item de fiuetibus medii temporis , &c. I a. Item de non alienandis bonis Romanae Ecclesiae. .

I 3. Irem propter quae, & quomodo Papa possit corrigi, vel deponi. Iq. Item de extirpatione Simoniae. IS. Item de dispensationibus. 16. Item de prouisione Papae, & Cadi '

I . Item de Indulgentijs. r. I 8. Item de Decimis.

385쪽

et et Acta N Gesta

Hoc adiecto, quod facta per Nationes deputatione praedi sta liceat alijs de lice tia Papae libere ad propria remeare.

duobus Manuscriptis Codicibus , uno Bibliotheca Vaticana , altero Palatina , ZMartini V. responsum ad articulos reformationis. Anno IqI3. circa mensem Februam. De numero , s qualitate Dominorum, Cardinalium, oe modo promotionis eorum .

Statuimus, ut deinceps numerus Cardinalium S. R. E. adeo sit moderatus , &C.

ut apud Labbeum in Appendice Constam tiensis Concitas ex Codice Capramcensi, Sin Dissertatione mea Antue iensi ex Ma-n riptis Codicibus in titulo indicatis

De prouisionibus Ecclesiarum , Monasteriorum , Prioratuum, dignitatum, saliorum beneficiorum . Sanctissimus D. N. Papa Martinus V. super prouisionibus Ecclesiarum , &c. ut apud Labbeum.

386쪽

273 Constantiensis Concilij. 273

: l De Annatis rubrica . Pro sustentatione Summi Pontificis , Sc. ut apud Labbeum. De causis tractandis in Romana ria , vel extra. Cause, quae ad forum Ecclesiasticum de Iure, M. ut apud Labbetim. De exemptionibus. Attendentes, quod a tempore obitus felicis recordationis Gregorij Papae XI&C. Laueum. De Commendis.

Item Dominus Noster Papa ordinauit, quod &c. ut apud Labbeum. fructibus medij temporis. Item Sanctissimus D. N. Papa fructus,& prouentus , &C. ut apud Labbeum. De non alienandis alienatis rebus Ecclesiasticis. Volentes Ecclesiarum indemnitatibus prouidere,&C. ut apud Lab um. De quibus causis Papa σα Non videtur, prout nec visum sitit ii tapluribus Nationibus, circa hoc aliquod nouum statui, vel decerni. De Simoniacis.. Multae propter Simoniacam prauit

mo a

mo s

Artistiti decima tertio , ex nunc primiam ex . SS. Codicibus a cedit. Aniculo decimo quarto a

387쪽

. in

it 1 iArticulo decimo quιnto a' Articulo decimo sexto a Artistito decimo septimo sAνriculo decimo octausta

tem olim ab Ioanne faetie sunt Constitutiones,& c. ut apud Labbeum. De dispensationibus. Quoniam Beneficia propter ossicia conceduntur,&C. ut apud Labbeum. De prouisione Papa , cs ' Cardi- ε .nalium .

Romano Pontifici, & S. R. E. Cardinalibus pro illorum sustentatione,&c. ut apud Labbeum. De Indulgenti' fiat Decretum. Cavebit D. N. Papa in futurum nimiam Indulgentiarum estiasionem, ne vilescant,&c. ut apud Labbeum. De Decimis alijs oneribus E clesia cis. Praecipimus & mandamus Iura , qua prohibent, &c. ut apud Labbeum.

m Regesto authentico mariorum Martiani V. eius Bulla confirmatoria Actorum contra haeresis.

Die a a. Februari' I4I8MArtinus &c. Ad perpetuam rei mmmoriam. In eminentis Apostolicae dignitatis specula superni dispositioneta

388쪽

Constanti ensis Concili=. 27sconsilij constituti inter sollicitudines alias

innumerabiles nostris humeris incumbentes , assidua cura reuoluimus, & in votis nostris genimus desideranter, ut fides Catholica , quae Christianae Religionis firmissimum est fundamentum , nostris prosperetur temporibus , ac a contagiosis haereticorum dogmatibus , quibus illam quasi tenebrosi fumi caligine obfuscare satagunt, conseruetur , haereticaque prauitas de finibus fidelium extirpetur, ne innoXij,& religione huiusmodi insigniti,huiusmodi dogmatibus , instigante etiam fatore malorum operum infici valeant, &inuolui. Sane Cum dudum damnatae memoriae Ioannes Hus de Bohemia , & Hieronymus de Praga haeresum quondam nefandae memoriar Ioannis Nicles de Anglia pertinacis Haeretici reprobi sectatores pinritatem atque splendorem ipsius Fidei, nec non immaculatam Ecclesiam Domini nostri Iesu Christi Sponsam vulpina calibditate per diuersas doctrinas sacrilegas, atque errores multifarios partim inserius designatos obumbrare , ac Regni Boli miae, & partium illi vicinarum incolas inficere, eisque pestiserum virus inferre per

389쪽

r 5 Acta re Gesta

tempus & tempora nequiter in suarum , nec non incolarum praedictorum, ac ali

rum animarum periculum, & scandalum plurimorum molirentur , Baldassar tunc Ioannes XXIII. in sua Obedientia, de qua partes illae fuerant, nuncupatus , Volens, prout suo incumbebat ossicio, huiusmodi doctrinas ,& errores e mundi limitibus uellere, & penitus extirpare , habitis primitus & praecedentibus diuersis tam Avictoritate Apostolica, quam nonnullorum

Archiepiscoporum in suis Concilijs, & l cis insignibus super ijs processibus in Corae..Ea a. cilio per eum tunc celebrato ad maη. domno u' vlieriora procedens, Libellos, Volumina, o us , Tractatus, Libros , Hue opuscula ipsius

Ioannis Nicles doctrinas, & errores huiusmodi continentes , de quibus infra fit

mentio, condemnauit, mandans illos, &illa publice concremari, districtius etiam inhibendo, ne quis Christi nomine insignitus, aliquem, vel aliquos, seu aliqua ex dictis Libellis, Voluminibus, Tractatibus,& Libris, siue opusculis legere , CXponere, docere, Vel tenere, aut illis quomodolibet uti, vel illos nisi in ipsorum reprobationem allegare publice , vel occulte

390쪽

Constantiensis Concili . 27

auderet , ac uniuersis ipsius Ioannis Ni-clefflunc defundes memoriam,quo minus de haeresi damnaretur , defendere Volentibus tertiu tunc expressum terminum assignauit, & etiam in Generali Constantiensi Concilio ad nonnullos alios actus super priemissis processit: subsequentes vero postquam ipse Baldassar tunc Ioan. XXIII. dictat Obedientiae praeesse desierat, ad audientiam praefati Constantiensis Concilii crebris clamoribus deducto , quod supra- l . IAAdictus Ioannes Niclest diuersos , & inter Σ' 'IT alios Dialogum ,& Trialogum per ipsum v μ ser v nominatos libros, atque opusculai V lumina composuerat, illaque ad sui per uersi erroris dilatationem publice legenda exposuerat, in quibus inter c tera quadraginta quinque damnabiles inseruerar,

dc dogmatizauerat erroneos articulos, prout Ioannes Hus, & Hieronymus sinpradieti nonnullorum Potentum , etiam

sequacium dictorum errorum protectiones illi legerent,& etiam dogmatizarent, simplicibus primo bonum vinum ponem tes , paulatim fel Draconis in calice Bab

Ionis persuasibilibus humanae sapientiae verbis contra ipsius Catholica: Fidei verb

SEARCH

MENU NAVIGATION