Iuris civilis et Symmachi orationum partes. C. Iulii Victoris ars rhetorica. L. Caecilii Minutiani Apuleii fragmenta de orthographia. Cum appendicibus et tabulis aeneis

발행: 1823년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

bros pertinuissent , quorum nonnisi exilis epilomo superest , praeclara osset inventi utilitas. Undecim quippe ampla solia sunt, quibus in palimpsesto complicatis librarius numerum spatio minore duplicavit. Nunc quia in cognitam partem incidunt, reliquum est

ut bonitate ac varietate lectionum contenti simus .

Neque inutile profecto suisset paginas ipsas pervetusti exemplaris , saeculi prope Uri, in meum librum

transferre, quae gonuinum sere textum , et a criticorum interpolationibus vacuum , continent. Ne lamon Iectoribus meis copias editas oggeram , satis erit Iectionum praecipuam diversitatem cum scripturae imagine repraesentare . Utor autem cuia clana editione anni Mn Lxvi r nam si recentiores libros cum Codice contulissem , messe uberiore disserentiarum inutiliter abundavissem . Passim enim video Classicorum oporum veteres editiones cum antiquis codicibus valde congruerer contra ab his illas receis dere , quae sublabente aevo per tot criticorum iudi- Cia ct manus curatae fuerunt . Siquis vero maximi Gothoi redi posthumam editionem , quae praestantissima habetur , eiusque criticas emendationes cum vaticanis soliis ad verbum conseret , mirum quantam scripturam veterem ab eius doctis saepe coniecturis discrepare comperieti Insignis autem est ille locus lib. xv . i. 53, ubi palimpsestus vali- Canus Versum integrum et pra 'longum restituit , qui a vetustissimo quoque peta Vian O , nunc VatiCano, codice exciderati qua in lacuna paulo impru-

22쪽

dentius halucinatus est doctissimus Golliolaedus , qui

primus Pa coiiiungendum censuit cum tamen e ex qua copula ortum est Vocabuli monstrum Patamen , quod Gothosredus in nomicum quoque lexicon , Cangius autem in glossarium , receperunt . VIII. Sed ante quam dicendi de codice the dosiano finem facio , scholia quaedam seu potius summaria eiusdem codicis non praetermittam . Notissimum est eruditis , exemplar pervetus illud

e odicis theodosiani a libro vim ad xvi ) quod fuit olim senatoris galli Petavii , et quo Culacium

apprime usum non dubito, nunc inter eos Versari plurimos codices , quos ex hereditate serenissimae roginae Suecorum Christinae , nonnullis quoque e sua domestica bibliotheca adiectis, Alexander viii. Ρ. M. bibliothsecae vaticanae attribuit . Iam vero is codex perpetuis in margine summariis legum ornatur , omnino ineditis , nec usquam cum alaricianae epitomes interpretatione congruentibus. Omnis ea lucubratio sino dubio ante saeculum decimum elaborata fuit di sed multa est scripturae barbaries, nec raro vitiis sermo confusust ea demum aliquando rusticitas , ut neque latinae syntaxeos , neque rectae vocabulorum flexionis ratio habeaturr quare non immerito aliqui ambigent quoiusnam sit otii haec omnia legere, nedum transcribere e neque ego

ipse inani priscorum codicum specie delector , Si nullo hi fructu redundent. Quamquam reapse raro accidit, ut nihil commendationis habeat antiquitas r

23쪽

num .

quare et horum summariorum specimen edam; quia videlicet non ubique auctor insicetus est, sed vel aliquam prae se fert eruditionem , vel de legibus i dicat easque inter se comparat, vel interdum iuris auctores sontesque demonstrat. Quis autem sic sanatice capitur orationis Ornatu , ut semper ei stili elegantia , sermo compositus , librique Venustate a tica texu , tamquam mulsum linguae amatori, ex

hibendi sint 3

VΙΙΙΙ. In bobiensi donique palimpsesto uni cum quoque solium agglutinatum fuit ex ea quae inscribitur lex BDrgundionum e cuius item scriptu rae specimen edo , invenustioris equidem pro barbaricorum temporum more ; sed tamen tantae an tiquitatis , ut ab ipsa operis aetate vix distare videatur. Id ego solium aegerrime omnium legi propter apices Obscuratos atque demersos . Ceteroqui ho-biensis textus cum otioboniano , quem dedit Ama-dutius , collatus longe melior apparet, neque tot mendis , quot ille otiobonianus , laborat . Desunt praeterea bobiensi aliquot particulae , unde eorum confirmatur opinio , qui Burgundionum legem interpolatam existimaverunt . Non erit ingratum hanc tantillam operis partem libro meo su texi di decurtati vero solii lacuna ex editione Amadu

lti, litteris discernendi gratia inclinatis , supplebitur.

24쪽

xx III

DE SYMMACHO.

I. I omani oratoris stirpe, eloquentia, magi stratibus gestis inclyti reliquias editurus , rem lectoribus ut spero iucundam , historiae civili utilem , aeternae urbi non ingratam secero , si familiae eius , quae diu multumque tamquam sidus in patria eluxit , Stemma narravero . Quintus Aur lius Symmachus Romae natus est generosa gente A meliorum . Avus eius , , et potius ala uus , ille ut ambitror fuit Sa mmachus vir clarissimus , vel ut alii l gunt vicurius, ad quem Achaiae proconsulem leges duae Constantini magni auno cccxv rara missae fuerunt Pater Lucius Aurelius Avianius Μmmachus sub Constantio consecutisque Caesaribus quatitus vir suerit declarat luculenta inscriptio in Capitolio olim , dei de post varios casus in atrio tuliano vaticani palatii ante fores bibliothecae vaticanae cum innumeris aliis posita , ubi a me diligenter relecta est , mendis aliquot exclusis , quibus artifices tingendis rubrica litteris adhibiti hunc et alios titulos quod utiliter sit monitum) perturbaveruiit.

a Cod. theod. II. έ. i. et tit. IS.

Symma mehorum gens a

25쪽

PHOSPHORII

L cIO AvR- AVIANIO SYMMAc ΗΟ V PRAEFECTO URBI CONsvLI PROPRAEFECTIS PRAETORIO IN URBE ROMA FINITIMISQVE PROVINCIIs PRAEFECTO ANNONAE URBIS ROMAE PONTIFI cI MAIORI QUINDECEN UIRO 'S F - MULTIS LEGATIONIBUS PRO AMPLIssIMI ORDINIS DEsIDERIIS APUD DIVOS PRINcIPEs FUNCTO QUI PRIMUS IN SENATU SENTENTI Am ROGARI SOLITUR AUCTORITATE PRUI ENTIA ATQ ELOQUENTIL PRO DIGNITATE TAYTI ORDINIS MAGNITUDINEM LOCI EIUS INPLEVERIT AURO INLUSTREM STATUAM QUANA DOMI IIS AUGUSTISQ NOSTRIS AENATU AMPLISSI HVS DECRETIS FREQUENTI B INPETRABIT IDEM TRIVMPATORES PRINCIPES

NOSTRI CONSTIT v I ADPosi TA ORATIONE IUREERUNT QUAE MERITORVM EIUS ORDINEM AC SERIEM. coNTINERET QUORUN PERENNE IUDICIUM TANTO MUNERI HOC QUOQUE ADDIDIT UT ALTERAM STATUAM PARI SPLENDORE ETIAM APUD CONSTANTINOPOLIM CONLOCARET

Et scio quidem hanc inscriptionem ab aliquot eruditis , partim re non perpensa partim ob quanda im

26쪽

Iaudum ac dignitatum similitudinem, non ad patrem Symmachum Sed ad illium Cognomento oratorem referri solitam . Sed tumen antiquior est ilis lorum sententia , qui seniorem Symmuchum in hoe titulo intelligunt et est enim huic praenomen Lu- eius in lapide et quidem non per unicum notam, no sorte in udum fabrile suspicemur, sed por litterarum con, 'queutiam ) orutoc autem disserte a Maerobio ot Sidonio , nec nou in codicibus epistularum et in onali auum pulimpsestis et in lapidibuq dicitur Uiintus . id uod si idem orator in qliq noscio quibus, quos adhuc Sequitur cl. Momcollius in Asi . Ch. , amanuensium Vitio scribitur Lucitis , manifestum mendum a melioribus exempluribus obiurgutur, ut Gothos redus iamdiu do- monstravit . Tum , ut demus Lucii praenomen irrepsisse casu in lapidum Pro Quinto , quisiori potest ut iunior Simmuchus dicatur consul in

inscriptione anno CC cI. X xvi I posita , quum ipso demum a uno CCC i. xxi in fastis consul occurrat

Verumtamen ad hanc dissicultu tem , quae maxima est, Pervincendam, utque ad titulum iuniori vindicandum , praeclaram rationem excogitavit Areuatus V. et . e soc. lesu si , cui videlicet videtur orator Symmachus ante Praedictum consulatus ordinarii annum fuisse consul sussuctus, propterca quod

27쪽

in epistula ad patrem Consulatum suum memorans dicat, hos inter ruet enlle decus , sed honore senseti ,- bis seno celsus , Θmmache , fasces cluis. Parum vero sit credibile, Symmachum anno Ordinarii consulatus suisse adhuc iuvenem, qui nimirum complures ante annos praesecturum urbanam administraverat , quam ei quieto et iam pridem a des deriis honorum atque ab omni assectati Otie remoto Valentinianus iunior tribuerat . Vix pariter credibile sit post consulatus ordinarii annum iuveniles etiamnum versus fudisse Symmachum η , atque ad patrem adhuc superstitem pariterque Poetantem 4 scripsisse , qui triginta prope aute annos Prae Cturae urbanae grave munuς obierat . Quamquam Vero annum , quo in lucem orator editus fuit , nescimus , nihilominus quoniam eius pater anno ccc Lx in orientem ad Constantium imp. pro-

socius 4 multa de filii praeclara ad eloquentiam iu- dole cum Libanio locutus est 4 , is quidem triginta amplius post annos vix se iuvenem potuit nuncupare . Ceteroqui cur sero Symmachus Ordinarii consulatus honorem adeptus sit, ipse docet de alio consule loquens ep. lib. Vii M. I tu , cum ait ho norem hunc iam pridem togae et ordini senatorio fuisse rarum nimisque dissiciturn r quia nimirum , ut ego arbitror , in summis ruentis imperii periculis id militiae potius quam togae praemium munuSque

28쪽

erat . Sed iam de lapide vaticano , sive is patri positus tuit sive silio , prolixius loqui non vacat.

Atque ut patris notitium absolvam , is praesectu ram, ut dixi , urbis suscepit anno cccc Lx Iii I, ut principum constitutiones ad eum missae demon- sinant. Consul suffectus suit circa annum CCCL xxv I ε rogante Senatu 'r praesectus autem praetorio in Italia eodom suiqin anno Videtur quo lapis ille positus est, quandoquidem extat lex Augustorum illo anno data ad Symmachum P P.; quamquam alii logunt ad

te, Se praesectum Praetorio in oriente nuncupat a . at mihi costrensem quod mordet,ibula DEStem , - aurorae in ργulis regum Praetoria rexi . Namque a Constantino summam illum dignitatem in quatuor praesectos, Ocientis videlicet, Illγrici, Italiae, atque Galliarum distinctam fuisse constat. Et quidem orator dicitur praesectus praetorii etiam in codice vetere vaticano , etsi ibi is titulus recentiore manu ad pictus est . Quare rursus dubito num sorte revera lapis ud oratorem pertineat, atque ad eu dem praedictam legem Caesares scribant. Et quidem etiam legationem Symmachi patris unam novimus at oratoris multas ut reapse titulus loquitur in in eius epistulis legimus 5 . Parentis variam litteraturam praedicat amans filius β ; eloque

29쪽

tiam vero Libanius , ob quam graecae metropoleos

oculos atque admirationem in se unum Convertisse Symmachum ait . Denique Ammianus y cum inter praecipua nominat doctrinarum exempla atque modestiae , quo praesidente aetervam urbem otio copiisque abundantius solito fruitum ait . I. Hoc ortus Parento noster Quintus non in Libanii di ciplinam traditus suit , nequo in Graeciam amandatus , quod Oli in in votis sibi fuisse pater dixit o . Praedicat enim ipse orator se 'liiicquid

sciret, caelo gallico debere, sub quo senex qui dam Garumnae accola puero Sibi praecepta rhetoricae immulsisset. Eqt igitur Galliarum alumnus Symmachus . Quin adeo por gallum rhirtorum li-bstros suoq nepotesque erudiondos curavit S . Et quidum gallicanae scholae colubritas quanta tunc esset , vel unus Augonius et ipse gallus docet in opere de professoribus ; tum notissima sunt testimonia aequalium hominum , nempes divi Hieronymi, et Principum ea aetate regnantium 7 . Atque illo sacculo nullum tompus in vetere Gallia suisse doctius recte adfirmunt litterariae Gallorum historiae auctores ' i iidemque observant Symmachum nostrum cum praecipuis Galliae sapientibus familiaritato fuisse coniunctum , id quod cius opistulae ostendunt i vicissimque ab iis Symmachum obssequio

30쪽

DE sYMMACRORUM GENTE . xx IIII

cultum laudibusque elatum videmus, praesertim ab Ausonio, qui senex Urouem illum in castris gallicis agnitum ' immonso ac nimio praeconio obruit. Quo firmior autem cum Gallis amicitia Symmachisuit, eo cum Graecis fragiliore nam etsi duae Li-

gni sicant sectae sortasse causa ; namque ut ille apud Graecos, sic iste apud Latinos retinendi deorum

Cultus antesignanus et auctor erat) postea tamen

adeo videntur necessitudini vale dixisse, ut mutuisse maledictis aperto prosciderint r quae iurgia etsi in litteratis hominibus minime rara sunt, tamen , si minus Libanium , certe Symmachum miror , cuius in epistulis tanta animi benignitas inesse videtur . Symmachi oratoris dignita ins in antiquo lapide recitantur , cui titulo praes gitur Eusebii nomen , sive quia lapidis aliquando possessor fuerit , sive quia titulum scripserit, quamquam ipsum lapidem si lius Symmachi dedica sit . Fuerunt Eusebii tros oratori Symmacho familiares ; primus qui

merebat inter notarios alter militaris et palatinus 5 ; tertius archiater seu medicorum potissimus si . Ex his unus graeca doctrina et facundia clarus fuit, testimonio Macrobii P, apud quem in saturnalibus disputans illustre dat testimonium symmaclitano et

SEARCH

MENU NAVIGATION