[Disputatio Horatiana] [microform] : De repetitus versibus

발행: 1886년

분량: 28페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

lum apparet, ad illius exemplum hunc nostrum a sedulo lectore fietum esse fidenter posuit cf. Chr. Belgeri librum de Μ Ηauptio p. 268). Nam ut mittamus

non simplex supplementi genus esse quo hane orationem auctam esse Volunt, ne nostro quidem loco versum culpatum inutilem esse et supervacaneum demonstrare

studuimus, similitudo autem inter duos ea est, quali ut facile sugere legentem nisi si quis hoc agat, ita vel imprudenti poetae invito subnasci potuerit. In epistola enim decima quarta haec dicit de se quem tenues decuere toga nitidiquo capilli, quem scis immunem Cinarae placuiSSe rapaci, quem bibulum liquid media o luco Falerni, 35 cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba.

In nostra autem epistola

potores bibuli media de nocte Falerni

oderunt porrecta negantem pocula, quamViS93 nocturnos iures te formidare teporeS. Et Horatium etiam inconsulto in similes dicondi formas labi praeter a quae infra asserimus vel illa docere possunt quae in p. 1, 19, 11 leguntur

nocturno certare mero, utere diurno, collata cum art. poet. v. 269no turna Versate manu, versate diurna.

Lachmannus autem de iteratis apud Horatium versibus quid senserit ambiguum sest: qui cum a. MDCCCXLVI in carmine octavo libri quarti versum unum ex altero Horatii carmine translatum doceret, scripsit en Boras eisdei holt eine Morte sic)nielit fine An ieiung opusc. 100 , sed idem in disputatione anno proximo Superiore edita cum eundem versum insiticium esse affirmaret utpote ex simili alterius carminis vorsu fictum, hoc addidit, multis rationibus probabile esse, Horatii carmina praeter germone et epistola addendo potius quam omittendo depravata esse op. 96). Unde videri possit illam de iteratis sententiam ultra carmina valero noluisse Verum utut hoc diiudicatur neque nos nunc in carmina inquirimus , in satiris et epistolis, si quid his duobus locis disceptandis prosecimus, non iam licebit, si qua gemina sine mani Sto consilio occurrant, ob illam rationem repetitis verbis interpolationis notam inurere. Quin iterationis causa vel ea serenda censemus quae ubi iterata leguntur non sunt ad absolvendam sententiam necessaria, sed apta sunt et consentanea quis enim in poeta non ferat otiam aliquid decentis luxuriae Quod genus est Sat. 1, 2, 13. hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,

omnia conductis Coemen Obsonia nummis,

10 sordidus atque animi quod parvi nolit abori, respondet. laudatur ab his culpatur ab illis.

22쪽

Fufidius vappa famam timet ac nebulonis: quinas hic capiti mercedes exsecat atque 15 quanto perditior quisque St, tanto acrius urguet. Si hae Moinckius didit domaupti monto nequo quidquam desideratur in sententia, sed tamen ne aucta quidem versu quem libri habent displicere possunt. 12 Fufidius vappae famam timet ac nebulonis, dives agris, dives positis in fenore nummis: 14 quinas hic capiti mercedes XSeeat Nam o recte Fufidius dives homo appellatur nequo inepte ratio divitiarum duplex indicatur, quo modo Sat. 2, 3, 184 oratione simili sed in sententiam contrariam

coniunguntur madus agris, nudus nummis, in Sane, paternis.

Immo interiecto versu 13, qui ad Fufidii nomen reserri rectius quam cum proxima sententia 4m vim concessivam connecti videtur commodius paulo quam eodem omisso oratio a pronomine hie 14 ordiens Fufidii rationem qua nebulonis famam Vitare studet persequitur Atqui idem versus in arto poetica legitur ut praeco ad merces turbam qui cogit emendas, 420 adsontatores iubet ad lucrum ire poeta, divos agris, dives positis in senore nummis; ubi cum abesse non possit, ne bis eadem Horatius nullo cum consilio dixisse videatur, ex arte translatum iudicant in satiram. Sed qui nullo decreto occupatus utrumque locum ponderaverit et hoc imprimis inquisiverit, quoniam idem versus bis recurrit, utri eorum locorum primo accommodatus fuerit, cum in arte poetica poeta divos designetur sed ut genus divitiarum nihil ad rem pertineat, in

satira autem de sonore et seneratore agatur, probabilius esse fatebitur, ex satiraesententia natam istam Versus formam esse, sed eandem, quia poetae in mente haerebat, missa feneratoris notione, ad divitem poetam denotandum adhibitam. Ita si origo horum versuum geminorum o te explicatur, quamquam Concessimus in satira versum non agitari, tamen retinebimus ut Verum nec interpolatoris manum agnoScimus, quem quid maxime moverit, ut versum ex arte poetica in illum locum transferret non facile dispicitur. Restat unus versus qui quia duobus locis legitur altero secludi solol. In epistola enim prima haec scripta sunt in libris o cives, cives, quaerenda Pecunia primum est, virtus post nummos: hao Ianus summus ab imo 55 prodocot, haec recinunt iuvene dictata senesque Iapvo suspensi loculos tabulamque lacerto.

Ex quibus Moinekius in utraque oditione versum 6 delevit, quippo quom malo sedula manus sex Sat. 1, 6, 7 in hunc locum transtulerit.' pinekium secutus Hauptius apud Belgerum . . versum istum in epistola absurdum esse affirmavit

23쪽

ususque est eo quoque exemplo ut Lachmanni de iteratis apud Horatium sententiam argumentando sulciret. J Satira autem unde illum petitum arguunt haec leguntur 71 causa fuit pater his, qui macro pauper agellonoluit in Flavi ludum me mittere, magniquo pueri magnis e centurionibus orti laevo suspensi loculos tabulamque lacerto 75 ibant octonis reserentes idibus aera. Et hinc quidem planius perspicitur, quid sibi illa verba velint, quibus in satira videmus speciem puerorum in ludum tantium depingi. Neque credibile est verbis

iisdem non eundem utrobique sensum subesse. Quare aut hic sensus quem satira declarat necesse est epistolae aptetur aut si hoc fieri non potest reiiciendus est versus. Atqui in epistola, si verba sequimur et illa reminiscimur quas p. 1, 18, 13 leguntur se iterat voce . . ut puerum aevo reda dictata magistro reddere, hoc dicit Horatius, quae Ianus veluti ludi magister prodoceat ea puerorum instar magistro dictata reddentium iuvenes et senes recinere. Quam sententiam damus integram esse sive additur versus 5 Sive omittitur quippe simile a pueris dictata reddentibus petitum inest in v. 55. Sed tamen versus 6 cum notam legentibus puerorum in ludum cursitantium imaginem felicissimo expressam teneat, non inepte addi videtur, quo et simile illud extollatur et maiore cum ludibrio iuvenes et senes Iani sapientiam ut dictata recinentes puerorum more elementariorum Se gerere dicantur. Haec autem verba laevo uven8 loculo tabulamque lacerto, ne qui particulam comparativam desideret, appositi loco ad iuvene δene/que addi putamus, quemadmodum Horatius scribit p. I, 2, 42 qui recte ieendi prorogat horam, ru8tiaeus eae ectat dum defluat amnis, aut , 2 98 caedimur et totidem plagis conεum mus hoεtem lento Samnite ad lumina prima duello. Itaque cum sic interpretanti consilium quoddam additi versus appareat neque in oratione Sit quod Vituperetur, nos ne hi quidem probabilius habemus a male sedulo verba ex satira in epistolam invecta quam eadem ab Horatio ipso utroque loco posita esse quem quidem nunc non temere et imprudentem in eandem orationis formam incidisse, sed et ipsum memorem fuisse versus olim facti et eiusdem memores esse Voluisse legentes

existimamuS.

His potissimum rationibus ducti quattuor illos versus, quos Hauptius iam in prima Horatii editione uncinatos dederat, nos quartum libello recognito nota liberavimus. De universo autem genere iteratae apud Horatium orationis ita seu-timus, si quis hoc agere studioseque totam materiem exhaurire velit, evidenter Probari posse, Horatio quamvis politissimo poetae idem quod aliis poetis accidisso ut insciens nonnumquam in easdem vel similes dicendi aut sentiendi sermas rationesque laberetur, neque hoc in carminibus minus quam in Satiris aut epistolis. Itaque nimius fuit Lachmannus cum negaret Horatium nisi cum certa ratione iisdem verbis plus semel usum esse. Sed nos hoc aliis peragendum relinquimus:

24쪽

unum etiam exemplum nec hac sola de causa asserimus. In his enim quae scripsit Sat. 2, 1, 64 detrahero et pellem, nitidus qua quisque per oracederet, introrsum turpis

et p. 1, 16, 44

sed videt hunc omnis domus et vicinia tota introrsu turpem, speciosum pelle decora quaedam insignior sententia et orationis similitudo agnoscitur, simul illud Horatium, ut erat etiam sonorum elicissimus artifex, quem vel talia produnt quae caret ora cruore nostro C 2, 1, 36 qui rore puro Castalia lavit

crines solutos C. 3, 4, 61 cf. 4, 6, 26 o laborum dulce lenimen mihi cumque, SalVe, rite vocanti' 1, 32, 14,

cum eadem bis poneret non sine subtili soni cura introrθυε turpem sed intror8um turpis OSutSSe. V. In satira prima libri primi versus qui sunt paene extremi Hauptius cum primum Horatii carmina a se recognita edidit a. MDCCCL ad hunc modum adornaVit. illuc unde abii redeo, qui nemo, ut Varus, se probet ac potius laudet diversa sequentes, 110 quodque aliena capella gerat distentius uber, tabescat, neque se maiori Pauperiorum turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret, sic estinanti semper locupletior obstet, ut, cum careoribu miSSOs rapit ungula curruS, 115 instat quis auriga suos vincentibus, ilhim praeteritum temnens extremo inter euntem. Qua in re quas rationes secutus sit, nunc ex Chr. Belgeri libro intelligi potest, quo is a MDCCCLXXIX Haupti virtutem academicam merita laude prosecutus cum alia nonnulla ex eius lectionibus academicis tum horum versuum enarrationem criticam publici iuris socii. Ibi quae de his vorsibu Nauplius disputasse narratur, pleraque nobis probantur, unum est de quo videmus ambigi posse. Etenim Hauptius recepta vetustissimi codicis Blandini scriptura qui nemo et vorsum probum effecit et sententiam recuperavit poetae consiliis egregie convenientem. Qui ab eo orsus ut admirabundus quaereret, qui nemo sua sorte Contentus viveret sed omnes aliena potius laudarent, cum in extrema satira intermiSSam quaestionem repeteret, ViXaptiore uti oratione potuit quam quae ex illa scriptura nascitur, quae et ipsa forma legenti initium satirae in memoriam revocet

25쪽

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam ibi Sortem seu ratio dederit seu sors obiecerit, illa contentus vivat, laudet diversa sequentes

et eandem quaestionem, qua argumentum Satirae Continetur, addita causa reserat. Cum enim Horatius dicit qui nemo, ut avaru8, e probet, h. e. Hauptio interprete utpote avarus', id quod edocuit anto intelligi voluit, communi hominum avaritia fieri, ut Suam Sortem nemo probet, omnes appetant alienam Quae verba quod in negativa parte Sententiae OSita Sunt qui nemo utpote avaru Se probet' , non vituperabit, qui huius naturam negationis et quam nihil differat a contraria amrmatione perpenderit; ' Devo quis obiiciat illa sententiae consormatione causam quae quaeratur ipsi Sse interrogationi immixtam, reputandum est non esse hane interrogationem, quae reSponSum XSpectet, Sed interrogandi forma poetam admirationem exprimere, quaSi dicat qui tandem homines adeo Stulti sunt ob avaritiam ut 4uam NutSque Sortem repudiet, alienam sectetur.' Et laec igitur Hauptius recte perspexit, me fugit eum Omparationem in curribus petitam quae versibus 114 116 exponitur non cum verbis se eoimanti 113 coniungi, quae vulgo in unam orationem connecti solentes laboret. Ei fe/tinanti semper locupletior obδtat, ut, cum carceribu cet. Sed comparationem istam redire ad Superiora Ili neque ε maiori pauperiorum turbae comparet, hunc atque hunc uperare laboret, Cui Sontentiae bipartitae accurate sed inverSO ordine ae spondendi quae gemina Sunt iii comparatione in8tat equis auriga uo vincentibu8, illum praeteritum temnen eatremo inter euntem. Itaque ut haec quae sensu meiungi vetat iratione coniungerentur, Hauptius, probata quae est in paucis codicibus scriptura obstet 113 , hoc onuntiatum prioribus ita adnecti voluit, ut uno ordine omnia pronomine interrogativo regerentur qui nemo se probet ac potius laudet divorsa et tabescat quod aliena capella distentiu gerat uber neque e maiori pauperiorum turbae comparet sed hunc atque hunc superare laboret, Si festinanti semper locupletior obstet.'Hoc illud est quod unum nos dubitare diximus quam probabiliter statuatur. Cum enim reliqua enuntiata omnia Sua Sponte in unam Oeaut comprehensionem, hoc extremum et Ob mutatam oratiouis Ormam a ceteri Secernitur, et Sententia non tam prioribus aequabilis accedere quam proximae adnectere rationem videtur: hunc atque aviae superare laborat, quando quidem sic festinanti numquam deest quem superare cupiat. Quamobrem obstat, quod fide memoriae tuetur, retinendum, Sententiam autem a prioribus egregatam parenthesi Vicem Obtinere existimamus, qua interiecta nihil impedit quo minus comparatio iis adhaerescat quibus debeat. Itaque orationem si interpunXimus: λ Non sine fructu hoc nomine contendentur quae Xenophon scribit in historia

26쪽

illuc unde abii redeo, qui nemo, ut Varus, se probet a potius laudet diversa sequentes, 110 quodque aliena capella gerat distentius uber, tabescat, neque se maiori pauperiorum turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret

sic festiuanti semper locupletior obstas,

ut, cum arceribus miSSOS rapit ungula currus, 115 instat quis auriga suos Vincentibu

De interiecta sententia conferri potest quod Horatius scribit Sat. 1, 6 57 ut Veni coram, Singultim pauca locutus infans namque pudor prohibebat plura profari

non ego me claro uatum patre sed quod eram narro.

Nam nostro quoque loco addi particula causalis potuit 'hunc atque hunc superare laborat, nam si festinanti Semper locupletior obstat. Nequo inutiliter haec adiecta sunt cum enim inter Se opponantur neque e maiori patFeretorum turbae comparet, hune atque hunc uperare laboret, claudicare contrariorum ratio Videtur, quae hoc requirit non pauperioribus se comparat, sed hunc atque hunc qui locupletior est superare studet. Scite igitur poeta interposito nuntiato hoc quoque SSecutus est ut hac parte Superior Sententia suppleretur. De comparatione a Curribus et spatiis ducta, quod genus poetis Romanis inde a Q. Ennio in deliciis fuit, nonnulli

viri docti ita iudicarunt, ut quia hi sunt apud Vergilium versus in extrem primo georgicon

hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum, 510 vicina ruptis inter se legibus urbes arma serunt, saevit toto Mars impius orbe; ut, cum carceribus Sese effudere quadrigae, addunt in spatia et frustra retinacula tendens fertur equis auriga neque audit currus habenas Horatium ab horum versuum imitatione pondere existiment editique ab Horatio satirarum libri tempora ab hoc termino deducant. Nos et de hac et nonnullis aliis quas credunt imitationibus Horatianis aliter sentimus, de qua re tum accuratius dicemus, cum quaestionem quae est de editis ab Horatio satirarum libris ut oportet a capite repetemUS.

Ser. m. Novembri a MDCCCLXXXV.

SEARCH

MENU NAVIGATION