장음표시 사용
141쪽
Ab anno Dom. 4ΟΟ.ad JOΟ. Iopuscula,teste Gennadio in libro de viris Illustribus. Sed opera superiora scripsit ante Episcopatum in Episcopatu enim ob nimiam superbiam reprehenditur a sancto Leone Papa in epistola ad Episcopos per Viennensem prouinciam constitutos: postea tamen resipuit, multis virtutibus clarus sancto fine quieuit.
SAnctus Prosper Aquitanus Hilari,aequalis, S Leonis quondam notarius, F piscopus fuit Rhegic sis in Italia, vel in Gallia. Scio pallima existimari sanctum Prosperum fuisse Episcopum Rhegi in Emilia prouincia Italiae sed ego suspicor, Episcopum fuisse Rhegiensem in Prouincia
Prouinciae suffraganeum Archiepiscopi Aquensis nam video sanetum Prosperum subscripsissem Concilio Prouinciali Vasensi, Carpe' ia- tensi quod argumentum est,illum fuisse Episcopum in prouincia the. Praeterea sancto Prospero iuccessit in Episcopatu Faustus Rhegiensis: omnes auten Faustum , Episcopum Gallum faciunt, non Italum,ac dicunt metropolitano Aquensi subiectum, non Rauennatens, cui subiectus est Episcopus Rhegi in Emisi a. Sed quicquid de hac re sit nihil enim definio sanctus Prosper multa praeclare scripsit pro gratia Christi contra Pelagianos, seque S. Augustini discipulum, side sensiorem acerri
Scripsit libros tres depraedictionibus,&promissionibus Dei.
De vita contemplativa alios tres. De vocatione gentium duos.
De gratia iubero arbitrio ad Rustinum. Responsiones ad capitula obiectionum Gallicarum, Vincentianarum,& Genuensium. De gratia Dei contra Collatorem, i Librum sententiarum S. Augustini, a Librum de prouidentia Dei, Epistolam unam ad sanctum Augustinum de praedestinatione. Commentaria in Psalmos a centesimo usque ad centesimum quinquagesimum. Librum Epigrammatum, inter quae est carmen contra ingratos. Chronicum Eusebi & S. Hieronymi continuauit. Obseruatio. Gennadius in lib.de viris Illi illa ibus scribit,epistolam illam celebre S. Leonis ad Flauianum contra Eutychem , existimari a sancto Prospero fuisse scriptam. At certe si ulla epistola sancti Leonis est, illa omnino est, siue stilum, siue docti inam Leonis attendaS. Libri de vocatione gentium tribuuntur etiam sancto Ambiosio, sed
142쪽
De Scriptoribus Ecclesiasticis
vere Prosperi sunt,non Ambrosij, ut supra demonstrauimus, cum de libris Ambrosi, ageremuS. Liber de prouidentia Dei, non videtur Prosperi, sed alicuius ex factione Gallorum, qui Semipelagiani sunt appellati. Legat prudens Lector,&iudicet.
ARnobius, non ille qui scripsit contra gentes.&sub Diocletiano floruit,sed alius iunior, qui paulo post sanctum Leonem Papam vixisse videtur, scripsit librum titulo, Conflictrus Catholici cum Serapione de Deo trino, in o. Item de duabus in Christo substantiis in unitate personae. item de gratia, liberi arbitri concordiarqui libri editi sunt Coloniae sinis iis Neque est improbabile huius Arnobiliunioris est se Commentarios in Psalmos, qui sub Arnobh nomine circunferuntur: de quibus vide quae diximus supra in Arnobio.
De Theodoro presbytero in Totu 46O.
THeodorus presbyter in monasterio Ray tu, quia Gennadio dicitur, Theodorus presbyter Antiochenus sicripsit quindecim libros de Incarnatione Domini: nunc extat Commentarium de Incarnatione Domini contra Nestorium Eutychetem in Bibliotheca SS. Patrum tomo
SAlvianus presbyter, ac postea Episcopus Massiliensis,aequalis fuit S. Eucheris Lugdunensis, quippe qui filiorum Eucherij, habuit enim Euchetius ex legitimo coniugio ante Sacerdotium duos filios, qui ipsi quoque Episcopi fuerunt Veranis& Salonij Episcoporum magister fuit, teste Gennadio in lib. de viris Illustr. Porro Salu anus plurima opera scripsisse fertur, sed nunc extat solum, quod ego sciam, libri octo de prouidentia, & iudicio Dei, & libri quatuor de Ecclesia , sub nomine Timothei, in quibus ita exaggerat vitia Christianorum,&maxime clericorum sui temporis,ut nimius videri posisset, nisi ex vero zelo gloriae Dei, salutis animarum oratio eius prosi
Alonius sancti Eucherij filius,&Salviani discipulus,sci ipsit in Proue bia , Icclesiastem Salomonis, dialogum qui extat in Bibliotheca
143쪽
sanctorum Patrum tomo r.editionis secundae. An Episcopus derit Viennensis, necne, disputat Card Baronius tomo 6. Annalium, ad annum Domini AE i.
Austus ex Monacho Lirinensii factus Episcopus Regiensis in Gallia,
rvixit medio lepore inter sanctu Prosperia de sanctu Fulgentiu . scripsit de Spiritu sancto,&cotra Arianos,& Macedonianos, qu non extit. scripsit praeterea libros duos de gratia dolibero arbitrio,qui extant,a quos Genadius in lib. de viris Illust miris laudibus etiari sed Gelasius Papa in decreto de libris apocryphis omnino reiicit: ut etiam resciunt refellut sanctus Fulgentius, Petrus Diaconus, Alcimus Auitus,&alij. Ado Viennensis in Chronico ad annum 'χ.sic loquitur, Faustus ex Abbate Monasteri, Lirinensis apud Regium Galliae Episcopus factus Pelagianorum dogma destruere conatus,in errorem labitur unde qui eius sensus in hac parte Catholicos praedicant sicut Genno is de viris Illustribus scribens, omnino errant. Ita enim liberum arbitrium tam Augustinus quam cae-teii Catholici in Ecclesia Dei docent, ut illuminatio, virtus, salus illi a Christo, per Christum, in Christo sit Faustus vero iste ita liberum Christianorum arbitrium docere conatur,ut illum matio, virtus, S salus non a Christo, sed a natura sit contra hunc scribit Beatis limus Auitus Viennensis Episcopus lucidissima fide,eius redarguens errorem. Similitervi Ioannes vir erudit illimus Antiochenus presbyter. Isidorus de viris Illustribus, in Fulgentio,dicit,a Fulgentio scriptos libros septem contra Faustum, qui mira calliditate Catholicus videri volebat, cum Pelagianus esset.Auctor quoque Vitae sancti Fulgenti, cap. Σ8. testatur a sancto Fulgentio refutatos libros duos Fausti de gratia di bero arbitrio. Et Petrus Diaconus in libro de Incarnatione&gratia Christi,cap.vltimo anathema dicit libris Fausti. Haec admonere volui propter aliquos,qui nostro tempore Faustum Catholicum nisi contendunt.
De Aenae a Gazeo. Io. AEnaras Gazeus vir doctissimus scripsit dialogum insignem de animae immortalitate, corporum resurrectione , quem inscripsit Theophrallum , quia persona principalis in dialogo nominatur Theophrastus: aetatem suam ipse aperit in extremo dialogo, ubi dicit, sevi disieranctos illos qui in persecutione Vandalica ab stillis linguis optime loquebantur : hoc autem contigisse imperante Zenone, notum est ex Victor Vticensi de Π:secutione vandalica,
144쪽
114 De Scriptoribi Ecclesia icis
CEtealis Episcopus Africanus , scripsit contra Maximinum Episcopum Arianum,librum de fide , qui extat in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo A. editionis secundae, cuius meminit Gennadius Massiliensis
IDe sancto Victore Uticensi. . 49O.
sAnctus Victor Vticensis Episcopus scripsit libros tres de persecutio ne Vandalica lectu dignissimos ob instignium Martyrum fortitudi
nem, qui in ea persecutione claruerunt. Vixit autem ipse regnante Zenone Imperatore,ut ipse testatur lib. .de persecutione Vandalica,id est, circa annum Domini sto.
GEnnadius Massiliensis pres yter,& postea Episcopus,vixit tempore Gelas, Papae, circa annum Dominius o. nam ad ipsum Gelasium sisse librum suum de fide testatur ipse Gennadius in extremo lib. suo de viris Illustribus, quamuis non in omnibus codicibus liber Gennadi
Scripsit librum de Ecclesiasticis dogmatibus , qui extat inter libros sancti Augustini; hic esse creditur liber,quem ipse misit ad Gelasium. Scripsit etiam librum de viris Illustribus, in quo suspicionem non paruam reliquit suae non rectae fidei. Laudauit enim Cassianum, d Faustum, qui Semipelagiani fuerunt;& sanctum Prosperum depressat,qui pro gratia Dei contra Pelagium fortissime dimicauit.
Scripsit praeterea multa alia, quae ipse commemorat in extremo libro de viris Illustribus sed ea non extant,aut certe ad manus meas non Venerunt.
Omerius,alias Iulianus Pomerius,pres yter,uiuebat clam Gennadius catalogum suum scriberet scriptit autem per modum dialogi libros octo de natura animae qui videntur excerpti ex libris octo Gregori Nys seni, de Philosophia, siue potius Nemesi philosophi, de anima scripsit etiani prognostico tribus libris comprehensiim , sed diuersum ab eo, quod diu postea scrpsit sanctus Iulianus Archiepiscopus Toletanus vide Card. Baronium in notis Martyrologij,die 8.Marth. De
145쪽
SAnctus Gelasius Papa primus sedit in Apostolica Sede ab anno Domini 492 usque ad annum 96 scripsit epistolas aliquot insignes ad
Imp. dc alios, quae extant Scripsit tomum de vinculo anathematis , qui extat inter epistolas eius decretales Scripsit etiam librum contra Pelagianos, qui extat inter quintam dextam epistola , in editione Romana Scripsit etiam hymnos Ecclesiasticos ad imitationem S. Ambrosii & libros quinque contra Nestorium, Tutychetem, teste Anastasio Bibliothecario, in vitari Gelas'. De hoc opere dubitatio existit, an extet , vel perierit circunfertur enim liber sub nomine Gelas Papae de duabus naturis Christi contra Eutychetem sed non videtur hic liberesse Gelasi, Papae,&multo miniis esse ille, de quo loquitur Anastasius, .de quo etiam loquitur Gennadius Massiliensis in lib. de viris Illustribus. Non esse hunc librum Gelasi, Papae, videtur manifestum , quia in hoc libro citatur tamquam unus ex catholicis ci Patribus Eusebius Caesariensis, quem tamen haereticum Arianum fuisse , Origenis
acerrimum defensorem , notum erat S. Gelasio , qui hac de causa reprobauit opera Eusebi Caesariensis in decreto de libris apocryphis.
adde quod iste auctor Graecus fuit, non Latinus, cum inter S. Patres non postierit Hieronymum , Augustinum , Leonem a c. Non esse hunc eundem librum eum cuius mentio est apud Anastasium,&Gennadium , ex eo colligitur, qu bd Anastasius dicit opus illud Gelasij diuisum fuisse m quinque libros Gennadius autem dicit fuisse grande volumen hic vero unus est, dc non magnus liber. Non desunt, qui hunc librum velint esse Gelasi Caesariensis, cuius meminit S. Hieronymus in lib. de Script Eccles in Gelasio. Sed iste Gelasius ad tempora Eutychetis non peruenit, cum post ipsum defunctum fuerit Episcopus Caesarea Paulus, post Paulum Eulogius, antequam haeresis Eutychetis appareret, ut Card Baronius demonstrat tomo . ad annum
Christi 96. Praeterea ab eo tempore, quo scripsit S. Hieronymus librum de clipt Eccles quod erat annus A. Theodosi senioris, usque ad
exortam haeresim Eutychetis, qui primum apparuit anno Ar Theodos iunioris iunt anni paulo minus sexaginta nam Theodosi ἰs senior superuixit tribus annis, quibus si addas annos Arcadi tredecim , euannos Theodos iunioris quadraginta duo fient anni quin qu .g.nta Ocho: neque credibile est Gelasium scripsist con ita Eutyclielcm ipso prii noannis, quo errorem suum manifestare coepit sed poste i, hae id si in iam promulgitam,& fortasse etiam damnatam: quare credit, te est Lam, aut non superuixisse usque ad haeresim Eutychetis, aut pi te de Acpitum fuisse,&ineptum ad scribendum,quando haeresis Eiitychixta a con- futanda
146쪽
I26 et Scriptori Ecclesiasticis
futanda erat: non enim velisimile est, eum fuisse adolescentem,aut puerum , quando a S. Hieronymo inter Scriptores Ecclesiasticos numeratus est. At j sunt, qui l brum istum Gennadi esse credunt, eo quod facile fuerit Gi lasium pro Gennadio sciibere. Sed neque hoc verisimile est, cum ipse Gennadius Catalogum librorum suorum scripserit, locopus inter alios non numerauerit Caid. Baronius tomo o. Annalium ad annum hristi 96. probat satis apertis coniecturis,auctorem libri suisse Gelasium Cyzicenum,de quo nunc dicemus.
GElasius Cyzicenus vixit tempore Basilici Imperatoris , sue potius
Tyranni, circa annum Domini 76 .ut ipse testatur in praefatione librorum de actis Nicaenae Synodi Scripsit historiam de actis Nicaenae Synodi tribus libris comprehensiam, quae nuper excusa est inprimo tomo Conciliorum genetalium Graece Latine Romae editorum. Scripsisse etiam creditur librum de duabus naturis Christi contra Eutychetem, qui liber hactenus est editus sub nomine Gelash Papae. Coniecturae, cur auctor huius libri existimari possit Gelasius iste Cyzicenus, hae sunt: Prima , quod non inueniatur alius Gelasius , cui liber ille tribui
Secunda,quia in hoc auctore conueniunt nomen, tempus, ut notum est.
Tertia, quia in praefatione historiae de Actis Nicaenae Synodi, scribit,se disputasse cum Eutychianis. Quarta,quia sicut Gelasius in historia Nicaenae Synodi, lib. r. mirifice laudat Eusebium Caesariensem, eumque affirmat nunquam adhaesisse Arianis sic etiam auctor libri de duabus naturis Christi, ponit eundem Eusebium Caesariensem inter Sanctos, probatissimos Patres, Athanasium,Nazianzenum, alios eiusdem gloriar. Quinta, quia stilus est omnino similis, simplex,& nudus omnibus o namentis. Quomodo autem intelligi debeat, quod iste auctor dicit in libris de duabus naturis Christi, Emanere in Eucharistia , panis d vini naturam; diximus in controuersiis lib. 2. de Eucharist. cap.27.
GIlda cognomine Sapiens scripsit de excidio Britanniae, quod incidit in annum Dom. 4 3. Scripsit etiam reprehensionem acrem in clerum Britanniae: nam propter peccata populi.& maxime propter se
147쪽
cata cleri iratus Deus immittit flagella humis odi. Extant haec opera in Bibliotheca S. Patriim tomo quinto editionis secund. e.
V Igilius scripsit libros quinque valde eruditos contra Nestorium, ScEutychetem, pro defensione epistolae S. Leonis, concilii Chalcedonensiis ex quo coniectura est , eum vixisse tempore Zenonis, Anastasi Impp. quo tempore Cocilium Chalcedonense grauiter oppugnabatur. Quis hierit iste Vigilius, non satis constat non enma potest esse S. Vigilius Episcopus Tridentinus, martyr: ille enim vixit tempore S. Ambroiij ad quem etiam est epistola eiusdem Ambrosis; ex vita eius,quae extat apud Lipomanum, es Sutium, constat eum martyrio coronatum sub Stilicone Honorij Imperatoris Duce.Vide de hac re Card. Baronium tomo quinto Annalium ad annum Do m. oo .accuratissime
De Paschasio Diacmeto ordinatim ' 4 69.
PAschasius Diaconus Card Rom. Ecclesiae, floruit sub Gelasio, Anastaso S timacho Pontificibus Romanis. Vir filii magnae sanctitatis, i doctrinae,&scripsit libros duos de Spiritus ancto, rectissimos, valde luculentos sic enim loquitur S. Gregorius lib. dialog. cap. o. Hi libri extant in Bibliotheca S. Patrum tomo si edit secundae.
SAnctus Caesarius Episcopus Arelatensis vixit tempore Symmachi Papae, Theodorici Regis I aliae, ut in eius vita scribit Cyprianus eius discipulus, apud Surium die 27. Augusti: itaque falsum esse videtur,
quod Concilium Arelatense tertium, cui praefuit S. Caesarius, celebratum sit aera i. id est anno Dona. 13. Sed ut habet alia lectio haera 92. id est anno s . Falsum quoque est, quod Trithemius scripsit, hiulcS. Caesarium floruisse anno 67o. veritas est in medio peruenit enim ad annum 499. Extant eius laomiliae 46 in Bibliotlaeca S. Patrum tomo 2.edit secundae.
148쪽
1i De Scriptoribus Ecclesiasticis
Seculum sextum ab Anno oo ad Oo. De S. Fulgentio.
SAnctus Fulgentius Carthaginensis, Episcopus Ruspensis, vir sanctisiimus ' doctissimus floruit tempore Thrasymundi Regis,ad quem scripsit libros. Obsit annODOm. J29. vitae suae anno 61.Episcopatus au tem 2 s. ut Caid. Baronius annotat tomo 6. Annalium. Scripsit plura teste Isidolo in lib. de viris Illustr. quorum multa petierunt. Extant nunc in editione Antuerpiana anni IJ7 . Ad Thrasymundum Regem,lib. 4 De Incarnatione dc grati Christi, Ad Monimum, Contra obiectiones Arianorum, Ad Donatum,
Ad Euthymium, Ad Fertandi quaestiones, 2 De fide ad Petrum, qui inter libros Augustini habetur,de quo diximus supra, IEpistolae septem satis prolixae instar librorum, Denique Sermones decem variorum argumentorum, qui soli supersunt, ex multis, quos scripsisse: habuisse dicitur.
ENnodius Diaconus,&postea Episcopus Ticinensis,claruit tempore Symmachi Mormisdae Pontificum Romanorum , scripsit annoso 3. Apologeticum librum pro quarta Synodo sub Symmacho, qui receptus fuit,& probatus quinta Synodo sub Symmacho scripsit etiam epistolas, alia, quae extant excusa Parisiis ina.
PEtrus Diaconus aequalis s. Fulgenti,fuit, ut notum est ex libris inuicem scriptis Scripsit enim Petrus hic librum de Incarnatione de gratia Christi, ad S. Fulgentium, d alios Episcopos Africanos:qui liber extat inter opera S .Fulgenti, proxime ante librum S .Fulgenti de eodem
149쪽
FErrandus Diaconus Carthaginensis eodem tempoIe scripsit paraeneticum ad Reginum Comitem qui extat in Bibliotheca sanctorum Patrum, tomo quinto edit secundae Scripsit etiam epistolas,quae extant Romς impressae.Scripsit denique breue compendiu sacrorum canonum.
EVgippius Abbas Africanus vixit tempore sanisti Fulgentij, composuit magno labore tomos duos thesaurorum sancti Augustini in quorum priore posuit quaecunque sanctus Augustinus scripserat de rebus obscurissimis,ut de anima, de charitate, de Resurrectione, de iudicio, de vita ac morte aeterna. In posteriore collocauit, quae sanctus Augustinus disputat contra Arianos, Donatistas, Manichaeos & Pelagianos. Edithim est hoc opus Basileae anno DOm. I 3 2. Venethsanno Is A. sed cauendae sunt insidiae haereticorum , mi, hoc opus in lucem mi
MArcellinus Comes vixit tempore Iustiniani: nam anno Iustiniani nono,&salutis 133. finem imposuit Chronico suo, quod a Casia si odoro valde laudatur libro de diuinis lectionibus cap. I . extat hoc Chronicum in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo . edit. a. Scripsit idem Marcellinus, teste Cassiodoro, quatuor libros de Urbe Constantinopolitana Hierosolymitana qui libri ut opinor non extant.
voannes Maxentius Monachus, , ut creditur,presbyter Antioche- Itius vixit tempore Hormisdae Papae , contra cuius epistolam scripsit. Eius opera extant in quarto tomo Bibliothecae Lan f horum Patrum Scripsit autem Catholicae fidei pio sessionem, item libellum contra Accphalos , item dialogorum contra Nestorianos libros duos, item responsionem ad epistolam Papae Hormisdae , in quibus disputat aduersus Nestorianos , S aduersus Faustum Regiensem Semipelagianum. Et quidem Faustum in Pelagianos egregie refellit, ex libris S Augustini: a Nestorianos ita refellit scribens contra Poste: sorem Episcopum Aficanum, ut ad Eutychianos declinare vidcatur. Certe S. Hormis da Papa Posse starem defendit,d Ioannem cum suis Monachis acriter inse- ctatus
150쪽
i3 De Scri oribus Ecclesiasticis
ctatus est Vide epistolam Possessoris ad Hormisdam , 3 responsionem Hormisdae in ipso opere Ioannis Maxentij. Scripsit autem Maxentius contra epistolam Hormudae, negans illam esse Hormisdae, ne videretur contra summum Pontificem scribere; sed reuera negari non potest epistolam illam vere esse Hormisdae.
Vitus Alcimus Episcopus Viennensis vir nobilissimussanctissimus, & doctissimus,floruit temporibus Papae Hormisdae a quo Vicarius in Galliis costitutus est, ut constat ex epistola Hormisdae ad ipsium.Multa scripsit versu I soluta oratione , Ut docent Gregorius Turronicus lib. 2.cap. 3 . Ad Viennensis in Chronico. Ego solum legi libros quinque metrice scriptos in Genesim . Exodum, librum de castitate ad sororem,planc graui illi mos, Venustissimos, qui extant in Bibliotheca
sanctorum Patrum edit. 2. tomo 8.
Boetius Seuerinus,vir clarissamus Senator consulatis, floruit tempore Theodorici Regis Italiae nam ad ipsum Boetium extat epistola Regis Theodorici, quae est quadragesima quinta libri primi apud Cascsiodorum. Scripsit multa de re Philosophica, Theologica; ac ut philosophica omittam,scripsit librum unum de Trinitate ad Symmachum so
Item librum de unitate Trinitatis. Item librum unum de duabus naturis Chiisti aduersus Eutychetem. Item librum unum de fide, ad Ioannem Diaconum. Item de consolatione philosophia libros quinque, partim carmine, partim profa eruditissimos. Obiit capite obtruncato iussit Theodorici Regis anno DOm. 2 L. Papiae.
DIonysius Exiguus natione Scytha, sed moribus Romanus, quemadmodum cognomento Exiguus sed doctrina sanctitate maximus,uixit tempore Theodorici Regis Itali ,& succes ructus . nam anno a . scripsit cyclum Paschalem, omissa profana numeratione annorum ab Imperio Diocletiani impi persecutoris, numerare coepit ab Incarnatione Domini Iesu Christi Scripsit praeterea collectionem sacrorum canonum ex Conciliis Ecclesiae Catholicae quem postea imitati
