De scriptoribvs ecclesiasticis liber vnvs, cvm adivnctis indicibvs vndecim, & breui chronologia ab orbe condito vsque ad annum M.DC.XII ..

발행: 1613년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Ab anno Dom .i2oo .assi eo. I 'ISeculum Decimuintertium ab Anno Itoo ad Isoo. De Innocentio tertio Pontifice.

IN nocentius III. Pontifex maximus sedete coepit in Apostolica sede

anno 1198.& sedit usque ad annum ira G. Vir fuit multae pietatis, doctrinae, nec minoris prudentiaeua Ecclesia gubernanda. Eius opera duobus tomis continentur. In priore habentur: Sermones de tempore. Item de Sanctis,tum proprij,tum communes. Item de consecratione Pontificis, quatuor.

Ad haec libri:

De Eleemosyna, IIn septem Psalmos poenitent. De laude charitatis, IDe mysteriis Missae, De contemptu mundi, Encomtum in Christum,& eius Matrem. Precationes de passione Christi,

De Sanctorum veneratione,

Hymnus in Christum,&eius Matrem. Conciones paraeneticae ad Concilium, 1 Acta atque decreta ConciliJ Lateranensis. In posteriore tomo sunt:

Epistolarum libri duo:&, Constitutionum decretalium libri quinque.

Obseruatio. Qui libros Innocentis terti j edidit, praemisit ante Concilium Latera-nense admonitionem,in qua dixit, Concilis illius decreta non a Concilio,sed ab ipso innocentio post Concilium conscripta, atque edita fui . seu quod inde probat, quia in capitulis quibaldam fit mentio Concilii Lateranensis iam peracti,ac praesertim in cap. 29. 3 s.& i Sed hic auctor, quicunque fuerit Omnino deceptus est,& alios nonnullos scriptores decepit.Siquidem Concilium Lateranense, cuius fit mentio in his capitulis,non est Lateranens sub Innocentio III sed sub Alexandro III. atque ad hunc errorem tollendum e medio , in editione Romana Conciliorum generalium Graece latine editorum, Ita Concilios. Innoccntio III notatur ad marginem , ubi hiat capitula Lateranensis Concili sibAlexandro III ibi citata. Itaque decreta Concili sub Iunocentio Id. edita

212쪽

i, VI Scriptoribi Ecclesiassese

edita,vel Concili generalis sunt,&ab ipso Concilio constituta,&edita,non aselo Innocentio post Concilium. De Gumbero. I2Ο3. Vntherus Monachus Parisensis scripsit historiam Constantinopilitanam,quae tempore suo contigit,quando videlicet Constantinopolis a Latinis capta est, talduinus Flander, Imperator creatus quae historia extat apud Henricum Canisium tom. 1.par. a. antiquae lectionis.

De Helinando. IZOl. HElinandus Monachus Gallus scripsit histoliam ab orbe condito

usque ad annum Ia Ia libris quadraginta octo quem auctorem praecipue sequuti sunt incentius Bellovacensis,&S. Antonius inhistoria scribenda. Scripsit etiam sermones, epistolas, alia,quae virum excusa extent, ignoro.

NIcetas Acominatus, siue Choniates, floruit post annum I Oo. scripsit enim historiam, quae extat Graece, Latine, ab anno III 8 vs que ad annum IaoJ.id est ab Imperio Io. Comneni, Alexij fili, usque ad obitum Balduini primi ex Latinis Imperatoris Constantinopolitani. Dicit ut etiam scripsisse libros quinque de fide orthodoxa, Graeco idioma te,quos non vidi, sed Patisiis excusos esse accepi.

ABbas Vrspergensis, cuius nomen diu fuit incognitum, sed tandem

Conradum esse innotuit, vivebat tempore Innocenti III. Pontificis: testatur enim ipse, se anno Dona iacia. factum Prest yterum &anno 11o . factum esse monachum Praemonstratensem Manno Iris .fa

ctum esse Abbatem Vrspergensem. Scripsit historiam, siue Chronicum a primo Rege Assyriorum Belo usque ad Frideri cum secundum Imperatorem , ideae, usque ad annum Dom. 1229. Fridetici Imperatoris nonum. Obseruatio. Necesse est, hanc historiam, vel non esse unius auctoris, vel Conradum hunc, inseruisse aliqua in historia sua exscriptis aliorum. Si quidem

anno

213쪽

anno 1 ior scribit se Romae fuisse , cum Paschalis secundus Pontifex feria quinta in Coena Domini publice Imperatorem Henricum excommunicatum pronuntiauit. At ipse ut paulo ante notauimus scribit, se anno iris . factum esse Abbatem Vrspergensem: quae certe non cohaerent, nisi forte factus sit Abbas cum esset plusquam centum quindecim annorum. Sed neque hoc dici potest cum ipse idem loquens de initio Pontificatus Innocenti tertiJ, id est, de annora 98. dicat se tunc suis hin minoi laetate, Madhuc laicum quomodo enim esse poterat in minori aetate, si plusquam centenarius erati Illud quoque obseruandum est, hunc auctorem,ob amorem erga Imperatores salae nationis, non pauca contumeliosa scripsisse de Innocentio tertio,& Gregorio nono Pontificibus valde piis: doctis: alioqui autem scriptorem esse satis diligentem,& dignum,qui legatur.

De Honorio Augustudunensi.

I 22 O. Honorius Augustudunensis Presbyter claruit anno Domini I χχ . ex Trithemto , qui ei multa opera attribuit, quae fortiale non extant. Extat autem excusa Basileae anno i s .summa historiarum, siue Chronicum magnum extat etiam commentarius in libros Salomonis editus Coloniae anno 14 . Extat quoque liber inscriptus Gemma animae,

qui liber solet excudi cum auctoribus qui scripserunt de officiis diuinis.

De S. Antonio de Padua. I 22 O.

SAnctus Antonius,de Padua appellatus, quia in ea Ciuitate post multa sanctitatis edita signa , obiit in in eadem sepultus mirifice honoratur: pacita fuit lystiponensis in vita in te adhuc sancto Francisco, eius ordinem ingressus. do strina, ni iraculis 'lurimos conuertit, Vel ab haeresi ad rectam idem, vel ab improbis moribus ad poenitentiam agendam. Extante tu conciones tum de tempore tum de Sanctis. Migrauit in caelum anno Om. 2s i. di anno sequentia Gregorio nono Pontifice inter Sanctos relatus est.

SAnctus Raymundus de Penna forti Barcinonensis Ord Praedicatorum, florult tempore Giegi, ri noni, cuius iussἰ collegit in unum volui nen quinque libris distinctuna epistol a decreta es summorum Pontilicum , ut ipse legorius 'apa tellatur m prooemio Decie talium.

idem scripti egregiam luminam, quae cum diu manu scripta ferretur, B b tandem

214쪽

i' Scriptoribus Ecclesiasticis

tandem typis mandata est. Obiit senex admodum Barcinonae anno Do m. i 17s illustris vitae sanctitate, Miraculorum gloria: nostro tempore .ac me ipsis praesente, in sanctorum numerum relatus est a Clemente octauo summo Pontifice,anno Dom isor.

GVlielmus Antis odorensis Episcopus hoc seculo scripsit silmmam

Theologicam Scholastico more,distinctam in libros, tractagus, capita,&quaestiones. Vna eius sententia notari solet, ut singularis,quisividelicet merita hominum iustorum prius irincipalius a fide quam acharitate dependeant. Sic enim docet libro tertio, tractatu duodecimo, capite primo, quaestione secunda: capite secundo quaestion et ima. Et quamuis ipse fidem praedicet longe alio sensu , quam Lutheran faci .int; tamen sententia eius, hoc potissimum tempore, vitanda est e videtur Vide, si placet,quae scripsimus libro quinto de iustificatione cap. is.

De Gulielmo Parisiensi. G2 O.

CV helmus Episcopus Parisiensis vivebat anno Do m. I 2 o. ut colligitur ex articulis quibusdam ab ipso hoc anno dana natis, qui ha bentur in additione ad libros sententiarum P. tri Lombardi

Vir fuit admodum pius , doctus renis opera haec extant excusa:

De sancta Trinitate,lib. De primo principio,

De Sacramentis, Cur Deus homo, Summa virtutum, Summa vitiorum,

De fide &legibus,

De animabus hominum, De bono,&malo, De uniuerso, De professione nouitiorum, De dono scientiae, De operibus virtutum, De remediis tentationum, De pluralitate beneficiorum, De claustro animae,

De Rhetorica diuina, De poenitentia, De Daemo Venetiis

215쪽

De Daemonibus, In Exameron, In Psalterium, In Prouerbia Salomonis, In Ecclesiastem, In Cantica canticorum, In Euangelium Matth.

Sermonum a

Epistolarum, De collacione, 'luralitate beneficiorum Ecclesiasticorum traiiatus duo.

De Iacobo a Vitriaco. Ia O. I Acobus a Vitriaco natione Gallus. S. R. E. Cardinalis, Ipiscopus

Tusculanus a Gregorio non creatus, multis laboribus pro Ecclesia Dei perfunctus in Oriente occidente, pie obiit anno DOm. I 2 o de quo multa narrat Thomas Cantapratensis eius ferme aequalis. Scripsit magnum volumen concionum de tempore , in quibus multus est in facias Scripturis citandis,& exponendis. Scripsit libros duos historiar Hierosolymitanae,& Occidentalis.

Item librum unum contra Saracenos.

Item libros duos de vita B. Mariae Oegniacensis, qui extant apud Su-Ijum,dieras Iunij. Denique scripsit epistolas ad diuersos.

De S. Edmundo Cantuariens. I 2 O.

SAnctiis Edmundus Archiepiscopus Cantuariensis a Gregorio nono Pontifice creatus, obiit anno Dom.12 o.&paulo post ab Innocentio I V. Pontifice in sanctos relatus fuit. Scripsit utilem librum, qui speculum Ecclesiae diciturain extat in tona quinto Bibliothecae sanctorum Patrum,edit. 2.

De Innocentio. IV. I 2 l.

I Nn centius quattus Pontifex, patria Genuensis, vir doctrina frudentia clarus sedere coepit anno Dona iras.&obiit anno 23 q. Scri' psit apparatum super Decretales,bi euem, sed eruditum Script ille dicitur etiam alium librum,Nouellas, siue aut hendicas, appellat trin, laec noni brum de Pontificis auctoritate,&Imperatoris iuribus contra Pctium de Vineis. Sed hos duos posteriores libros ego non vidi.

216쪽

I9 6 . De ScTiptoribus Ecclesiasticis

De Alexandro de Hales. I2 I.

Lexander Halensis, natione Anglus, ordinis sancti Francisci,vir do- ctissimus, sanctorum Bonaventurae Thomae Aquinatis praeceptor, scripsit iussu Innocenti Papae quarti summam Theologiae egregiam,&copiosissimam , quae notis lima est. Scripsit postillam tota Biblia: nec non summam virtutum.Obiit anno Do m. I 2 s. ut testatur Petrus Rodulphusa Tossiniano in historia Seraphica.

HVgo de sancto Caro, natione Burgundus,Ordinis Praedicatorum, Cardinalis sanctae Sabinae ab Innocentio quarto Pontifice creatus fuit anno Domini Ia ac sancte obiit anno I 264. Scripsit Commentaria breuia in uniuersa sacra Biblia. Scripsit etiam seorsim in Psalmos quamuis omnino non constet an Commentaria illa in Psalmos sint huius Hugonis, an Alexandri Ha

Item Hugo excogitauitconcordantias Bibliorum,teste sancto Antonino 3. par summae historialis tit. I9. cap. s. 9. 2.& per homines a se delectos opus laboriosissimum perfecit: cui operi it Iacile est inuentis addere posteriorum industria multa addidit.

De Humberto,quinto Generali Praedicatorum I 2 3.

FRater Humbertus, patria Viennensis , natione Gallus, quintus Generalis Ordinis Praedicatorum, aequalis fuit Hugonis, quem etiam traxit ad Ordine S. Dominici.Scripsit multa utilia valde pia videlicet: Expossitionem Regula sancti Augustini. Librum de septem gradibus contemplationis. Librum de votis e silentialibus religiosorum. Librum de eruditione Concio natorum. Alium de ossiciis ordinis Praedicatorina Generali usque ad Ianitorem. Alium de vitis primorum Patrum sui ordinis. Denique sermones multos valde utiles, qui nuper, idest anno Vs O . recusi sunt Venetiis.

De Matthaeo Farisiens. It S.

Atthaeus Paris , siue potius Parisiensis sic enim vocatur in ipso eius libro, dc in indice libri sui monachus Albanensis in Angli

tempore

217쪽

tempore Henrici terti Regis Anglorum. Sci ipsi historiam Anglica muria villelmo primo vique ad annum tricesimum quintum Henriciter iij, idest ab anno Do m. io 67. usque ad annum 1 so. hoc ipso anno liabentur haec verba, Hic terminatur fratris Matthaei Parisiensis Monachi S. Albani Chronica. Jωibi denam sinuatur eius mors. Continua iit autem aliquis alius usque ad obitum Hentici ter iij, id est, ad annum

Obseruatio. Haec historia multa habet scitu digna , praesertim de rebus Eccitissasti cis de Concilio Lugdunensii, dedissidio uater Ecclesium , dc Laaperiti m. Sed quoniam edita est ab haereticis Tigurinis , caute legenda est non pauca enim leguntur tum in ipso libro tum in notis marginali iis qui aevidentur addita ab haereticis , ad inuidiam conflandam Ecclchae

Romanae.

Artinus Polonus natione,Monachus professione, Archiepiscopus I dignitate, Scenitentiarm Innocentisquarti Pontificis, scripsit Chronicum, in quo breuiter res gestas Pontificum & Impera torum persequitur usque ad sua tempora,idest, usque ad Honorium quartum, qui sedere coepit ad annum Do m. 28s quem auctorem in hoc meo libro non posuissem, nisi citaretur ab historicis Magde burgensibus, atque ab alijs haereticis fuit enim Martinus vir simplex, fabellas pro his sociis obtrudit, qualis in primis est illa de Ioanne Papa femina. Quod enim Magde burgenses dicunt, hanc narrationem de Ioanne femina hab riapud Marianum Scotum, migebertum , qui Martinum Polonum praecesserunt,falsum est, ut ostendi in lib. 3.de summo Pontifice capitul. a . nam in impressis codicibus Mariani S: Sigeberti irrepsit laaec fabula ex Martini Poloni libro sed in antiquis manu scriptis non habetur.

V Incentius Bellovacensis Episcopus ex Ord. Praedicatorum, vixit tempore Innocenti quarti Pontificis. Scripsit opera laboriosissima , ac praesertim quatuor jecula, Doctrinale, Historiale, Naturale,&

Morale.

Doctrinale speculum continet lib. 1 .ec tractat de omnibus scientijs a Grammatica usque ad Theologiam.

Historiale sp cculum tradit historias ab initio mundi usque ad annum B, Domini

218쪽

198 De Scriptor bin E iesiastiti,

Doluini 1 . sed cotinuauit aliquis alius usque ad annu Domini 1 9 . Naturale speculum continet libros 3 2. tractis de rebus omnibus, herbis auibus, S c.&m Vltimo libro de locis,&temporibus: sua tempora dicit fuisse anno Do m. 2Jo. Morale speculum continet libros tres, diuisos in partes, .distinctiones,& tractat de passionibus animi, de legibus, de gratia, de vitiisi irtutibus copiosiissime. Obbi autem anno Do m. I 116. teste Antonios nenii in Bibliotheca ordinis Praedicatorum qii Vaseum testem adducit. De speculo morali, vide infra, ubi de S. Thomae scriptis disserimus.

UDe Henrico Card. Episcopo Hostiens iri I.

Enticus natione Gallus hortatu Alexandri Papae quarti scripsit in Epistolas decretales accuratam expositionem. Scripssit celebrem summam multa eruditione canonica plenam. Hic ab Vibano Papa quarto Cata Episcopus Ostiensis creatus , vixit usque ad an

num Do m. I 28 l.

GVido Grossus, patria Narbonensis , qui postea suit Clemens Papa

quartus: dum in minoribus esset, scripsit plurima ad Ius ciuile per tinentia , cuius iuris consultissimus erat. Scripsit etiam in ptimum: secundum Decretalium. Obbi anno Dom. ia 68. pie sancte , ut sem

per vixerat.

Robertus Sorbona tempore sancti Ludovici Regis Francorum, vir multae doctrinae&pietatis quique Collegium Sorbonae toto orbe celeberrimum Parisi, instituisse dicitur Scripsit opuscula nonnulla, ut de Conscientia, de Confessione: De itinere ad Paradisum quae extant tomo quinto Bibliothecae sanctorum Patrum editionis secundae.

A Lbertus ob sapientiam singularem cogno Mento Magnus, nation Sueuus profestione Religiosus,oidinis S. Dominici,digni rate Episcopus Rati siponensis, ad quam dignitatem ab Vrbano quarto Pontifice allia mptus fuit scripsit plurima opera tum Philosophica, tum Theologica,ac omissis philosephicis,extat Summa Theologiae,sed impe secta.

Commentaria

219쪽

Commentaria in libros sententiarum. Commentaria in i 2. Prophetas minores. Commentaria in quatuor Euangelia. De quatuor coaevis liber unus. De virtutibus liber unus.

De adhaerendo Deo liber Vnus. Compendium Theologicae veritatis lib. 7. Enchiridion de velis perfectisque virtutibus. Multo plura tribuuntur Alberio a venerabili Patre, . Antonio Se ne nisi in Bibliotheca Praedicatorum,&ab s,quae an extant, ignoro. Obiit autem Magnus Albertus anno Dona. 28 o. Obseruatio. Inscribuntur libri duo, unus de mirabilibus, &alier deae cretis Iulierum Magno Alberto. Sed uterque liber indignus est, qui tanto viro tribuatur: nam superstitiosa quaedam continent, mulia vana,

THomas Canta pratensis, quem alij Gulielmum , alij Henricum appellarunt; fuit natione Brabantinus, professione Religiosus S. Dominici, dignitate Episcopus suffraganeus Archiepiscopi Cameracensis, auditor Alberti Magni, ut ipse nupere suo te itatur libro secundo cap.

Vltimo num so .condiscipulus S. Thoms Aquinatis, quem nobilem adolescentem vocat lib. I .cap. 2o. num. IO. Scripsit titillimum opus de proprietatibus apum ducibus libris comprehensum, in quo sub figura apum multa scribit de officio Praelatorum, subditorum miracula, atque exempla sui temporis vere fideliterque describit Editum est hoc opus

Duaci anno Is 97. cum annotationibus,& vlta auctoris.

Scriptit praeterea idem auctor vita mi Christinae mirabilis, quae extat apud Surium , mense Iunio die vicesimo tertio rac vitam sanctae Lu-dgardis, quae extat apud eundem,mense eodem die sexto decimo: Vaddidit numibrum ad vitam salictae Maiiae de Oegnies. Scripsit autem magno labore longo tempore librum de natura rerum , culus ipse meminit in praefatione libri de proprietatibus apum. Sed hoc opus tam laboriosum non videtur extare. Dicitur denique hic idem auctor in gratiam sancti Thomae vertisse Aristotelem e Graeco idiomate in Latinum. de quare consulat lector vitam huius auctoris praepositam libris deproprietatibus apum.

220쪽

1 o De Scriptoribus Ecclesiasticis

SAnctus Thomas Aquinas, natione Italus, patria Neapolitanus, pro- fcstione Religiosus Oidinis Praedicatorum, Illustris genere, sed illustrior sanctitate sapientia natus est anno Domini 124 ct obht anno I 27 . quo anno OblJt etiam sanctus Bonaventura, eius amicissinius sed hic Dense Martio, ille mense Iulio.

Eius opera sevisan stus Hieronymus de sancto Cypriano scriput Sole

sunt clariora, ut superuacaneum videatur eorum indicem texere.Describam eorum indicem ex Romana editione quae iussu Pij quinti Pontificis maximi confecta censetur omnium optima.TO mi sunt septemdecim. Primusto inus continet vitam B. Thomae, Commentaria in libros Perihermenias S Posteriorum analyticorum. Secundus tomus continet Commentaria in libroso isto Physicorum, in lib. . de coelo, mundo, in lib. 2. degeneratione. Tertius tomus continet Commentaria in lib. . Meteororum,in lib.de anima & in parua naturalia.

Quartus tomus continet Commentaria in lib. ir Metaphysicorum, Tractatum dein te, Messentia,cum Commentarus Card Caietani: dc, Expositionem in librum de causis. Quintus tomus continet Commentaria in libros io. Ethicorum,&in libros L Politicorum. Sextus tomus continet Commentaria in primum secundum lententiarum. Septimus tomus continet Commentaria in tertium riuartum sententiaruΩa.

Octauus tomus continet Quaestiones disputatas, Quodlibeta. Nonus tomus continet Summam contra gentilos cum Commentariis Francisci Fertariensis. Dicimus tomus continet Primam partem summae Thologiae cum Commentarijs Card Caietani,&expositionem S. Dionysij de diuinis nominit s. Undecimus tomus continet Primam secundae, , Secundam e cundae cum Commentarijs Caia. Caietani. Duodecimus tomus continet Tertiam partem cum Commentarijs Card. Caietani. Tertius decimus tomus continet Commentarium in Iob an primam quinquagenam Psalmorum, in Cantica canticorum,in Isaiam, in Hieremiam,&Thre nos Quartus decimus tomus continet Commentaria in Matthaeum, d in

Ioannem, .

Quintus

SEARCH

MENU NAVIGATION