장음표시 사용
531쪽
quem unanimi omnes devotione praefecimus, Catholicum P pam feliciter recognoscas , & debiram ei, i raedecetarum tuorum more , affectionem exhibeas. Nos quidem aliquando non sieplane dileximus , sed quia Domini Papae amorem uberius circa
te fervere cognoscimus, eundem circa te & circa honorem tuum animum nos gestare cognoscas. Qiiod si nos fortassis audire dist
teris, propitius sit nobis Deus, quia nullis excessibus ad tuam nos dilectionem compellas. Memento etiam quid Roboam Regi illi contigerit, qui consilio juvenum, Sacerdotum noluit consiliis
IAm dudum voluntatis nostrae ac desiderii fuit, ut desiderabilem nobis personam tuam & totam Gallicanam Ecclesiam tali visitaremus Legato, qui Dei & Ecclesiae honorem atque salutem tuam nos1et & posset strenue ac fideliter operari. Caeterlim nobis erga plurima occupatis, desiderium nostrum hucusque dilatum cst. Sane opportunitate habita , quod pro tempore intermisisse conspicimus, ipso jam debito compellente, perficere non moramur. Multa enim de tua nobili & experta dilectionis constantia fiduciam possidemus, qua Personam nostram a puero dilexisti, & dulcedinis tuae affectione benevola educasti, ut more solito & communem Matrem Romanam Ecclesiam honore deinbito venereris, & nos ipsos personaliter dilectionis tuae affuentia prosequaris. Ea proter charissimum Fratrem nostrum otiuis nem, Tudertinum Episcopum , unum videlicet ex praecipuis Romanae Ecclesiae membris, virum utique honestum & Religio sum, Domini Praedecessoris uostri S. memoriae Paschalis Papae Plantarium,ad tuam usque praesentiam nostro e Latere delegamus. Qui te ipsum de statu nostro faciat certiorem, & in diversis Redini partibus , quae correctione vel confirmatione digna fuerint, Vice nostra corrigat & confirmet. Prae sentibus igitur literis Nobilitatem tuam rogamus . ut eum 8c reverenter suscipere , & ta quam nostraes perferentem vices studeas honorare. Nobis enim,
quidquid obedientiae , quidquid ei honoris exhibueris , adscribe mus. Nos prosecto plenius te benevolentiae nostrae brachiis am-
532쪽
plexamur,&tuum tuique Filii gloriosi Regis Philippi honorem,
praestante Domino, cupimus emcaciter exaltare. Porro de promotione nostra, per fratres nostros Cardinales & Episcopos Suia fraganeos Romanae Ecclesiae celebrata. de Cleri & Populi nobiscum unanimitate , seu etiam de scandalo a paucis Pseudo-Fratribus celebrato , eidem Legato nostro injunximus, tibi Sc Regno tuo plenius intimare. Rogamus ergo, ut pro Ecclesia Dei murum te validissimum opponas , & aures tuas ab illorum mendaciis seu detractionibus omnino avertas: Quatenus inter reliquos
Christianae gentis Principes praecipuum te Catholicae Fidei defenserem , ncut semper, ita & nunc tota nobiscum Ecclesia recognoscat. c harissimam Filiam B. Petri Dominam Reginam benedi stione Apostolica salutamus. Omnipotens Dominus Apostolorum suorum Petri ω Pauli meritis personam potestatemque vestram custodiat, & per temporalem administrationem aeterni vobis Regni participium largiatur. Datum Romae apud s. Petrum,kalendis Maii.
EPISTOLA XII. Nobilis memoriae Antece res tui, sicut Viri sapientes M
consilio providi, San m Romanam Ecclesiam honorare , dc pro collata a Domino potestate propensius ese altare curarunt, & sicut nos ipsi vidimus & testamur , Praedecetaribus nostris nobili devotione servierunt. Inde est , quod sedes Apostolica inter reliquos Galliarum Principes ampliori est eos gratia amplexata. Et ideo Dilectionem tuam pate nis alloquiis visitantes , Prudentiam tuam literarum praesentium serie attentius adhortamur . ut nobilium Praedecessorum nobilis Succetar Romanae Ecclesiae individua semper charitate cohaereas, nec ab ejus unquam unitate declines. Cui profecto si indefessa eris devotione prudenter innixus, tuta poteris, praestante Deo, stabilitate regnare. Nos quidem de Nobilitate & fidei tuae constantia plurimum praesumentes, personam tuam dignis titulis honorare , & honorem tuum Paternae dilectionis asse istu omnim dis decrevimus ampliare. De promotione vero nostra,scu de his,
533쪽
quae apud nos acta sunt, Venerabilis Frater noster praesentium Lator Otto, Tudertinus Episcopus, Legatus noster, quem ad paristes vestras pro variis negotiis delegamus , Dilectionem tuam faciet ccrtiorem. Ipsuam itaque egregiae Probitati tuae attentius commondantes rogamus , ut pro amore B. Petri & nostio , solita ei liberalitate concurrere , & tuis eum de as solatiis confovere , quatenus injunctum sibi Mandatum, cooperante Deo , per ii dustriae tuae solatium ess caciter exequi valeati, S: tuam nos in eo valeamus diligentiam experiri. Datum Romae apud S. Petrum,
kalendis Maii ... - , . δε - . -
Uod tibi de statu nostro & Romanae Ecclesiae tardius scripsimus, Frater mi charissime, ne infreris, qubri iam dc nos: de . suscepti inopinata cura Regiminis moestitia buu - . Loccupavi e , in tanta Destsarum stementium sylva diversis fluctibus pressi, adversis sumus ventorum turbirsibus agitati. Tanta quippe me occupationum onera d cprimunt, tantis caussarum flagris illidor, ut mens mea nullatentis ad superna crigatur , 8c ego recte clamare compellar : Veni in altitudinem maris, ct tempestas demersit me. Considero namque qui sum , & infirmitatem meam , quasi manu palpans , certis emistibus deprchendo. Et ided ut Beatitudini tuae vera: profitear , infirmitatem .m caniplane considerans ad Apostolicae. Sedis culmen propriis meritis non posse pertingere , Unus hoc malui declinare , ne in I astorali regimine imparis administrationis actioni succumberem. Sed quia Dei disponentis arbitrio contraire non est , obedienter se cutus sum quod misericors de me operis manus voluerit operari. Cum crgo & Romanae consuetudo Ecclesiae posceret , dc Beatiditudinis tuae nos dilectio incitaret, curavimus non solum Scriptis Frat ornitati tuae nostrae charitatis 3c amicitiae vota persolvere , scd ctiam de promotione nostra,' quod desiderabile tibi fuisse credimus , per latorem praesentium venerabilem Fratrem no strum Gitonem, Tudertinum Episcopum , a Domino s. Praede cessore nostro Papa Paschale ordinatum, indicare. Ipse quidem,
re de his, quae apud nos acta sunt, & de statu Urbis & Ecclesiae.
534쪽
quanto plenius noVit, tanto Experientiae tuae poterit verius enarrare. Sane de electione nostra, quae a fratribus nostris Cardinalibus, Presbyteris& Diaconibus,Subdiacvnis quoque & Primicerio,& omni Schola Palatii,ac cunisto Cler' Romano,eΣpetente omni P opulo, consentientibus juxta tenorem Canonum Honoratis , est unanimi voto, & concordi moderatione peracta , ad notitiam tuam multorum relationibus pervenisse jam credimus. Qualiter autem consecratio nostra per Venerabilem Fratrem Petrum, Po tuensem Episcopum, cum diversarum Regionum Episcopis ad Altare B. Petri sit solemniter celebrata, quomodo etiam per viam sacram Phrygio capiti nostro , Praedecessorum nostrotum more. imposito ad Lateranense Palatiusu venerimus , forsitati non ignoras. Quocirca de suavissimae Beatitudinis tuae fide & constan tia impensius praesumentes, te instantius cxoramus, ut piis pre . cum tuarum suffragiis apud omnipotentem Deum nobis concurrere , dc pro Romana debeas Ecclesia consueta instantia vigilare.
Qitaliter autem de Fraternitatis tuae d ebeamus charitate praesumere , eX mentis nostrae , quam circa te habemus, qualitate colligimus. Nec te aliter Personam nostram & Apostolicam Sese diligere, quam ipsi vos diligimus, arbitramur: Datum Romae
apud S. Petrum, halendis Maii. - . .
SUscepti ossicii ratio nos hortatur, ut Ordinationis nostrae primordia , 8c his qui, prope.. & his qui longe sunt, fratribus intimemus. Noveris itaque Fraternitas tua, quoniam . . defunctoi Decussorem ostio Papa Honorio , Fratres Cardinales S. Romanae Ecclesias, Presbyteri &'Diacones, cum universo Urbis Clero & populo,communi voto & desiderio ad summum nos Ρontificatas apicem elegerunt, & electum Fratres no stri Episcopi Romanae Ecclesiae Suffraganei ante sacratissimum 'B. Petri Apostoli Corpus celeberrime consecrarunt. Caeterum labores tui & persecutiones quae tibi Bassiaris inferuntur , nobis quemadmodum graves 'sund V utpote qui, communi: eharitatis debito , & Apostolicae sedi si administratio ite compellimur. ut
535쪽
Fratrum omnium passionibus compati , & eorum afflictionibus
attenti subvenire debeamus. Dolemus autem quia haec quae pateris , nobis ante hos dies cognita non fecisti: Sicut ea maturius audi siemus , per Legatum nostrum , quem ad Charissimnm Filium nostrum Imperatorem direximus, pro quiete ac subleva eione tua libentius scripsissemus. Hortamur autem D lectionem tuam, ut patienter omnia sufferas, δc in patientia tua illatas tibi Oppressiones aequanimiter toleres , quatenus beatitudinem illam percipere merearis, Quam patientibus persecutionem propter iustitiam Dominus pollicetur. Nec unquam persecutio quaelibetvcloppressio adeo te perturbet, ut Sponsam tuam, Drinastinam videlicet Ecclesiam deseras , aut ab antiqua Patrum lege ac traditione aliquo modo recedas. Nos enim Fraternitati tuae non deerimus , quando debita & opportuna tibi tuaeque Ecclesiae subsidia impendamus. Datam Romae apud S. Petrum, halendis Maii.
EPISTOLA XV. IN promotionis nostrae principiis Universitati vestrae literas
misimus, in quibus super his , quae tunc de nobis Romana
Ecclesia fecerat, plenius vobis intimare curavimus. Sed quia post consecrationem nostram,quae per Dei gratiam ad Altare B. Petri est solemniter celebrata, multa nobis prospera , multa commoda successere , dignum duximus iteratis vos literis visitare, & de his, quae circa nos sunt, Fraternitatem tuam reddere certiorem. Nos siquidem, largiente Deo, sani dc prosperi sumus,& Catholicae Ecclesiae hostibus dignis redargutionibus confutatis,quae ad nostrum videntur ossicium pertinerc, ubique in Urbe, intus & extra, essicacitar operamur. Fratres nostri Cardinales &Clerus omnis Romanus individua sunt nobis charitato coniuncti. Leo Erangipane cum Filio, & Cencius Frater ejus,viri Ct rissimi , Praesetius & omnes Nobiles, & euncta Plobs hominum nobis fidelitatem fecerunt. Proinde si qua ad vos Schismaticoriam deliramenta pervenerint, si eorum aniles sabulae & mendacia fraudulenta quorumlibet assertione alluserint, instanti soleotia wnsutate, non rejicientes ih vanitates dc insanias salsas, δοῦ
536쪽
communicare juxta Apostolum operibus instuctuosis , magis autem Sc redarguite. Quae enim in occulto aguntur ab Epist pisiti e est 3c dicere. Ii sunt qui,sicut Propheta testatur,in me ceti Eiquando divinabant, & nisi miserint in haec ora eorum quidpiam,sinctificant super eos bellum.Sane Altare contra Altare in Dei Ecclesia erigentes, Canonica sunt romphaea desecati. Hoc idem etiam de Abbate Farsensi noveritis factum,qui post mortem B. memoriae Papae Honorii, contempto juramento quod Romanae Ecclesiae fecerat, Beati Petri Regalia impudenti temeritate
in asit, & nunc mi Ecclesia persequi, & in quibus potest, invectus furia, infestare non cessat. Retrusus tamen , & Ecclesiae funda percussus, & excommunicationis sententia condemnatus , iniquitatis suae complices jam habere non potest. Mandamus itaque Fraternitati vestrae , & in Domino commonemus , ut in
B. Petri fidelitate & nost a constantissime persistentes , praedictum Farfensem Abbatem, Anti-Christi plantationem,& cruentam bestiam, omnimodis insequi sollicitius procuretis,& cornua, ovibus Romanam Ecclesiam ventilat, in bipenni & ascia succidatis. Datum Romae apud S. Petrum, Idibus Maii.
EPISTOLA XVI. IN ipso nostrae promotionis exordio per Venerabilem Fr
trem nostrum Bremensem Archi-Episcopum Serenitati tuae literas misimus, tam de statu Ecclesiae Romanae , qu im de his quae circa nos acta suerunt, expressilis continentes, sed nos adhuc nulla Clementiae tuae Rescripta meruimus. Nec inter multiplices curas, quibus in Sedis Apystolicae moderatione constituti comprimimur, Nunciorum tuorum solatiis allevari. Nos auidem Personam tuam,in minoris ordinis administratione con-ituti, pro mira inarum opinione virtutum ample dileximus , ω
suscepti Regni genium pro posse nostro tunc confovimus. Unde procul dubio Experientia vestra cognoscat voti nostri esse , ut quanto magis Sedes Apostolica Regni pietate fulcitur, tantbamplius honorem tuum & Regnum strictis debeamus brachiis amplexari. Vicissim enim sibi & Regalis potestas, & Sacra Romanae
537쪽
authoritas mutua debent diligentia respondere. Sane tunc tuta erit conditio subjectorum , si Regnum & Ecclesia diebus tuis alteria utro titulo compassionis arriserint; dc ad culmen Imperii Regni tui moderatio latius extendetur'. si credere Dei gratiam ja fueris
devotione sortitus. Porro ut votis tuis satisfacere videamur quae circa nos sunt , tuae volumus Industriae fieri notiora. Nos, Dei
gratia, de Apostolorum suorum Petri & Pauli meritis , bene &prospere sumus, quae ossicii nostri sunt, intus & cxtra plen fi liberiatate disponimus, in pace sunt omnia quae possidemus. Fratres no stri Cardinales'& Episcopi, 8c lerus omnis Romanus in dividua n bbis charitate cohaerent.' Viri 'illustres Leo Prangipane . Hugo Praefectus Urbis 8c Frater ejus Filius Leonis Frangipome& Centius Frater ejus . Stephanus de Petro, Stephanus de Te- baldo, Filii Henrici de S. Eustachio, Nobiles omnes, dc Plebs omisnis Rhmana , Capitanei 8c Comites qui extra sunt, fidelitatem nobis debitam juraverunt. Basilicam B. Petri , Lateranense Palatium , & reliquas munitiones Urbis quiete ac pacifice delitie mus. Conrardum Regni Invasorem licet ejus nomen nobis pro minimo fuerit,in Coena Domini, Laterani in Basilica Salvatoris, sub oculis Ecclesiae, quae frequens ea die de diversis partibus
Mundi convcnerat,in conspectu etiam omnium terrae suae, lemniter excommunicavimus. In Parasceve quoque apud S. Hierusalem ex nomine pro Te in auribus Ecclesiae orationem publicam fecimus. Rogamus itaque nobilem Prudentiam vestram, Min Domino commonemus, ut sicut de te spem bonam 8c firmissimam possidemus, nostris debeat successibus congaudere, dc tam pro nobis, quam pro omni Ecclesia Romana , Regalem ac piam sollicitudinem gerere , 8c effcacem nobis diligentiam exhibere.
Nec vos quorundasti prava Venenatorum vaniloquia conturbent :qui totam Dei Ecclesiam venenari cupientes , dum vexationes pristinas, dc consueta mercimonia in Sanctuario Domini exercere statuebant, testaceum Idolum cruentis manibus plasmare
conati, quod utique lapis ille angularis , de Domini monte de iacendens, dura impressione minuit. Incolumem te , & nostri memorem,lia Dei dextera i malis omnibus' tueatur. Datum Romaeipud S. Tetrum, Idibus Maii. . -
538쪽
Uditum habemus; charissima' in Domino Filia quod vere Christiana charitate refulgeas , quod Ecclesias diligas, quod Servos Dei piis ubique solatiis. foveas. Nec minoribus es profecto praeconiis attollenda , quod totius Regni regimen & censura justitiae de tua potissimum dicitur moderatione pendere. Quae de Beatitudine tua, Illustrissima Filia, audivimus, ita unetanter & credimus, & haec & alia plura rate nobis bona saepius Eunciata laetificant : Et, omnipotentem Deum assiduis precibus ex oramus, ut incaepta sanctitatis Ops:xa, Apostolorum Petri 3c Pauli meritis, pio & meliori te faciat fine concludere. Hortamur itaque nobilem Prudentiam tuam , & in Domino commonemus , ut inter Regni curas 8c saecularium negotiorum sollicitudines &faeculi glorias, cor tuum sempeT ad Dominum haseas' dc te quandoque cogites morituram: Non de piis operibus Mundi laudes affectes; ne dum hominibus foris placere dele stat, Dei intus possis oculis displicere. Virum tuum, charissimum' Filium nostrum Lotharium, Christianissimum Regem, sedulis suggestionibus adhortarc , ut sic terreno Regno hu- potestate praesidcat, quatenus ipsum, qui supra nos est , per quem Reges regnant,& Principes justa decernunt, qui transfert Regna, cum vula, qui facit Reges inglorios , & accingit fune r neS eorum, caute semper& diligenter attendat. Et licet ipse Romanam Ecclesiana, ut certum habemus , plenis brachiis amplexetur , dilectionem tamen ejus & affectuin circa Sedem Apostolicam , 8c nos, qui eum ex long4 jam tempore dileximus, per tuam potius optamus industriam propagari.- Poreb nos personam eius prόpensiori charitate diligimus, & sonorem suum , largiente Domino, cupimus conscrvare , 3c diligentius ac efficaciter ampliare. Quia igitur, peccatis meis cxigentibus , Ecclesiae regimen sum iubire coactus , Apostolatus onus cogor in amaritudine animae meae portare. San Aorum Virorum stlatiis egeo , .ut orationum suarum instant id mihi se impes Deum propitium- faci ni, &- gr titam ejus in omnibus ubique opportunitatibus augeant. Et' ideo
539쪽
te plurimum deprecamur, ut 3c Deum debeas pro nobis obnixius exorare, & auxiliis ac piis consiliis tuis nos crebrius allevare. Vitam de annos tuos omnipotens Dominus , Apostolorum suorum Petti 3c Pauli meritis, in bonis operibus augeat, & post vitae hujus cursum , vitam tibi largiatur aetern*m. Datum Romae apud S. Petrum. Idibus Maii.
EPISTOLA XUIII. LAtor praesentium , Ecclesiae tuae Archi-Diaconus, ad A
postolorum limina veniens , a Fraternitate tua se veheis mentitis praegravatum in nostra dc Fratrum praesentia
intimavit. Retulit siquidem te de proditione ipsum c ram Fratribus impetiisse , seque negasse , & tibi Canonice satisfacturum in Capitulo respondisse. Cum igitur statuta die ad agendum pro eadem caussa in tuam & Capituli praesentiam devenisset, teque accusatorem smul & judicem , quod omnino justitiae & r tioni adversatur, apertius i ntelligeret, sedem Apostolicam appellavit , Sc terminum , quo tibi coram Pontifice Romano justitiam faceret, nominavit. Post hanc autem appellationem , sicut ipse asserit, accepta occasione de obitu Decenoris nostri, bonae memoriae Papae Honorii, eum ad nos, sicut obtulcrat, venientem beneficiis suis Eceles asticis & rebus aliis exspoliasti. Perpendat ergo Fraternitatis tuae prudentia, quam graVe . quamque inconveniens sit, ut illud Sedi Apostolicae privilegium coneris auferre , quod ex Divino munere atque antiqua Sanctorum Patrum traditione, usque nunc per Dei gratiam meruit obtinere ,&per Apostolorum Principis merita. B. Petri, pro quo , ne deficeret fides , ipse hristus oravit, usque in finem inviolabiliter obtinebit. Ea propter Fraternitati tuae mandamus , & Apostolicae Sed is auctoritate praecipimus, ut eidem Archi-Diacono,quae abstulisti, cum integritate restituas , & quiete deinceps omnia tenere permittas. Proximis autem B. Martini Octavis nostro te conspectui reprae sentes, plenam de eo iustitiam in nostra & Fratrum praesentia recepturus. Per praesentia etiam tibi Scripta mandamus , quemadmodum Antecesibr noster B. recordationis Papa Honorius tibi
540쪽
l Ε P I S Τ Ο-L- - - 3I3 Mundaxit, ut Filios nostros Ecclosiae Magdeburgensis Canonicos ad nos venire volentes prohibere ulterius non praesumas,si B. Petri gratiam & dilectionem obtinere volueris. Nos enim tibi aut honori tuo nihil detrahimus, sed si in te non remanserit, pleno potius charitatis affectu tam te , quam Ecclesiam tibi commissim diligere , ac praestante Domino cupimus honorare. Datum Romae apud S. Petrum, XV. kalendas Iunii.
AB ipso promotionis nostrae principio, ex debito Romani
Pontificatus officio , literas nostras ad speciales fratres & B. Petri Filios mittere disposuimus. Coeterum nobis erga plurima occupatis , vos Apostolicae benedictionis literis visitare non potuimus. Sane opportunitate habita per harum literarnm portitorem dilectionis nostrae literas ad vos diligere curavimus, in quibus promotionem nostram &Romanae Ecclesiae statum plenius cognoscere valeatis. Obeuntes quidem Papa Honorio , bonae memoriae Praedece re iis stro , Romanae Ecclesiae Fratres nostri Cardinales, Presbyteri ec Diacones , Suffraganei Episcopi cum Primicerio , & omnibus Palatii ordinibus, cum Abbatibus, Archi-Presbyteris, & cuncto UrbisClero & l opulo, sub totius Ecclesiae obedientia ad Altare B. Petri gravissimum summi Sacerdotis onus mihi, licet indigno, impoluerunt. Omnipotenti autem Deo gratias agimus, quia eX tunc ubique, intiis de extra Urbem, Ecclesiae servitium plena exe
EX quo civitas s. Hierusalem , 8c gloriosissimus Dominicae
sepulturce locus Dei nutu Christianis est redditus, ad ejus defensionis tutelam Romana Ecclesia omnimodis et borare non destitit. ..io circa nos,qui in Apostolicae Se dis specula Divina sumus dispositione promoti Praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum vestigia subsequentes, famosam illam Dei civitatem Hierusalem , & loca illa ubi steterunt
