Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

s,4 AN AC LETI AN ΤΙ- PAPAE

pedes eius, debita reVerentia Venerantes, quibus modis per Dei Omnipotentis grati m possumus, e Xaltare ac nimium honorare decrevimus, & caetera.

EPISTOLA XXI. AB ipsis sexu puoritiae nostrae primordiis Dilectionem

tuam , qua nos impensius dilexisti, id quod sumus evidenter experti,& nos, si bene memineris,non aegra suismus te charitate complexi . Quapropter non parum miramur, quod post promotionem nostram a Fraternitate tua nec literis nec Nunciis meruimus visitari. Quidquid autem illud fuit, nos tamen de affectione tua spem firmissimam possidemus. ,& ideo Fraternitatem tuam literis praesentibus visitantes rogamus , ut amoris tui ferVOrem mutuis nos facias Epistolis experiri. Muta enim charitas repraesentat faciem non amantis, & odiorum simulacrum est non aperire quod diligas. Sapienti credimus ista sufficere.

EPISTOLA XXII.

OMnis nobis, venerabilis Frater, qua ad Fraternitatem tuam scribimus , est occasio gratiosa. Quia & perfecta dilectio fastidium nescit, nee panem otiosa manducat.

T E nobili providentia tua bona nobis plurima nunciantur, &- legalitatis tuae praeconia fama celebri praedicantur.

EPISTOLA XXIV.C Cimus te ante seseeptum Apostolicae Sedis regimen nos pro- M pensius dilexisse , & nequaquam ambigimus , quod nunc ple niori nos debeas affectione diligere.

542쪽

EPISTOLAE. EPISTOLA XXVI. DE dilectione tua, Fili charissime, longe aliter,quam nobis

evenerit , sperabamus, cum nunc in te evidenter appareat , quod pro frumento oriatur nobis tribulus, & pro hordeo spina. Cum enim de promotione nostra, quam tibi gratissimam sperabamus,certis assertionibus comperisses , tiam .pro affinitate nostra, tum pro communi Ecclesiae debito tuam no- his festinanter deberes praesentiam exhibere , non solum ipse ad nos non venisti, verum etiam dissuasionibus tuis aliorum iecisti . corda pavere. Mandamus itaque Dilectioni tuae , ut qui te videre Optamus, ad nos quanto citius venire festines, &c.

D Ilectionis tuae literas, Frater in Christo charissime pleia

no charitatis effectu suscepimus, in quibus dcvotionem, quam erga Matrem tuam Romanam Ecclesiavi 8c honorem nostrum hactenus habuisse cognosceris , ferventius atque familiarius redundare in praesenti conspici inus. Nos squidem in minoris ossicii administratione positi , Personam tuam speciali semper affectione ab ineunte aetate dileximus. Nunc autem in Apostolicae Sed is regimine , Divina disponente clementia, licet indigni, totius Cleri & Populi Romani voto ac desiderio constituti , tanto te charitatis brachiis cupimus amplexari , quanto de conlilio & auxilio tuo Romanam Ecclesiam plurimum indigere cognoscimus, &c.

EPISTOLA XXVIII. εἰ Mnipotenti Deo , & Apostolis eius , Petro & Paulo, gratias

agimus, quia quod de fidei vestrae constantia , Fratres in Christo charissimi, sperabamus, ipsa operum vestrorum circa nos executio plenius manifestat, &c.' Tita EPI-

543쪽

EPISTOLA XXIX. Uod tuae Prudentiae & tutelae Aquileiensi. EUssa commissa est , nos multum gaudemus: Certis idia, quod tuo studio & labore , nec in his , quae foris sunt,

detii mentum patietur. Ea propter Dilactionem tuam Per praesentia Scripta monemus , ut Ecclesiae libertati x honofiprudentissime, quantum in te est, consulere uon differas. Praeterea ad B. Petri servitium & nostrum te praecipii5 invitamus. Inter caeteros enim Principes Ecclesiae Romahae fide Iers filios te honorare volumus & exaltare. t Datum Romae apud S. Petrum.

EPISTOLA XXX.

V Eniens ad nos Presbyter Marcualdus de . illata sibi & Ec

clesiae vestrae injuria , vultu magis quam voce querelam exposuit, & ut ei Missam celedrare de nostra authori tate liceret , humiliter deprecatus est. Nos igitur de illato sibi opprobrio condolentes, & Nicaeni Concilii authoritatem sequentes , Missarum solemnia celebrare,Fratrum nostrorum Episcoporum & Cardinalium consilio,Canonica censura illi praecipimus. Et quia pro eo vestra rogavit Fraternitas,vobis eundem commendamus in Domino. Datum Romae apud s. Petrum.

EPISTOLA XXXI. GRravissima de vestro Episcopo nobis relata sunt, quae si

vera sunt, cum nostra salute inulta dimittere non valemus. Multos enim Laicos & Clericos truncatos, multos cjus studio interfectos acccpimus. Ea propter praesentibus literis vos monemus, ut ante Festum omnium Sanctorum ad nostram praesentiam veniatis , duatenus, vestro auxilio de consilio, Justinopolitanae Ecelesae in hoc & in aliis providere possimus. Datum Romae apud S. Pctrum.

544쪽

I Pastoralis officii debitum , quod Deo disponente suscepimus, mentis velimu S integri laxe pensare, omnibus per uni versum Orbem , sed hujus spe es alius Almae Romanae Urbis Ecclesiis nostrae liberalitatis munificentiam largius impartii ''debemus , quanto per unanime votiam & dilectionis eorum integritatem, Divina cooperante gratia , Summi Sacerdotis celsitudinem obtinemus. Vc stris igitur petitionibus, Dilectissimi Filii, clementer annuentes, ex Apostolicae Sed is solita largitate donamus, concedimus, & remittimus vobis , ac per vos Ecclesiae B. Laurentii, cujus venerabile Altare nostris per Dei gratiam , tanquam B. Petri manibus,octavo kalendas Iuni solemniter consecratum est , omnes redditus possessionum , quas usque hodie habetis in massa de Vestario , seu in sylva proba , sita in eadem massa, videlicet terris villa , vineis , pratis , sylvis & scrupctis. Rustici quoque, qui in eisdem possessionibus liabitant, in domi-hio semper ac dicione vestia permaneant , Talvo .censu duorum rharabolinorum , quod ad hujus nostrae donationis indicium in Anni yersario consecrationis praefatae singulis annis Lateranensi Palatio persolvetis. Propterea confirmamus vobis Ecclesiam S. Luciae & S. Hippolyti, quam aedificare dcbeatis, in cisdem pos sessionibus supradictae massa: ,' siilv o in omnibus jure Episcopi. Statii imus itur , ut nulla Ecclesiastica saeci larisve persona hanc nostrae constitutio his paginam infringere praesumat. Quod si pilaesimpserit, potestatis honorisque sui dignitalc careat, atque ih extremo examine districtae ultioni subjaccat. Qui verb conservator exstiterit , 'omnipotentis Dei , Apostolorum ejus Petri Pauli meritis, benedicti Ohem & gratiam consequatur. D

T antiqua Religionis tuae memoria, & ossiciosa Probitatis tuae solertia nos faciunt de te valde confidere , ut schis,maticorum S oblatrantium vaniloquia non attendas , sed in B. Petri servitio,& amore nostro solita fidei constanti a perseveres, -

545쪽

As ipso nostrae ordinationis primordio Fraternitatem

tuam comperimus circa nos devotam existere . Alatrantium vaniloquia ac falsitates solerti prudentia confutare. Propter quod tanto nunc uberiores tibi gra-r rependimus,quanto efficacius in B. Petri servitio amore nostro persistis , & hostis nostri superbiam viriliter jam impugnare coepisti: Tantaque cupimus deinceps te benevolentia confovere, ut sive pacem sive aliud pro temporis ingruentia faciamus, tui S &Ecclesiae tuae commodis , tanquam nostris & Romanae Ecclesiae profectibus specialiter intendamus, &c.

SA cerdotali sollicitudini tuae, venerabilis Frater , plurimum

congaudemus , quia sicut in literis , quas B. recordationis ripae Honorio Praedecessori nostro per latores praesentium transmisisti, manifesta relatione cognovimus , de Populo tibi commisso & Sacerdotum ministerio piam videris vigilantiam,curamque gestare. Qi laesisti enim unei cum dilecto Filio nostro Duce Hubaldo , quid tibi super Parochiae tuae Presbyteris esset agendum,qui libere uxorum legibus servientes,Sacris volunt Altaribus deservire. Atque ut tibi breviter respond i sse noscamur, si sacrorum volumus Patrum Regulis consentire, uxorum simul &sacra in hujusmodi Sacerdotibus ministeria esse non possint. si enim juxta B. Gregorii Institutum, nullus est Sub-Diaconus o dinandus , nisi qui se caste vivere Canonica assertione promiserit, quanto amplius est in Dei Sacerdotibus attendendum qui Sacrum Christi. Corpus pio ore conficiunt, & ejus Sacras Carnes fidelium Populis piis man bus partiuntur λ Et si Lai eis juxta praecipuum Ecclesiae Magistrum B. Paulum ad tempus abstinendum .est ab uxore,ut vacent orationi , quid putas Christi est Sacerdotibus faciendum , quibus juxta Divinae. Iegis oraculum

est mandatum semper esse in Sanctis , &semper pro Dei F opulo

546쪽

exorare In Heli mortuo vetus legitur Sacerdotium immutatum & in Samuele Divina transmutatione caelitus innovatum. Nos amen , Domino largiente , nostrum ad vos, Virum providum rehonestum, Legatum pro his & aliis Ecclesiae negotiis decrevimus destinare, &c.

EPISTOLA XXXVI.

DIlectionis tuae fervorem , quem Oenes nos & Romanam

Ecclesiam gestare videris, etsi literarum tuarum series minime testaretur, in corde tamen nostro legimus, quid de tua debeamus devotione sentire. Proinde quod Idiota Remensis,Truncus inutilis,in te & Ecclesiam tuam Nequiter & impudenter egisse dignoscitur,nequaquam te moeror aliquis seu dolor assiciat, praesertim cum in nos Ecclesiam Romanam , cui se juramento adstrinxit, quasi ebrius 8c vino aestuans, Histrionum mure,multa insolenter vomuerit. Ponens quidem in coelum os suum, ut lingua ejus transeat super terram , tanquam alter Dioscorus Sedem nixus est Apostolicam iudicare. Dumque. iniquitatis eteli quoddam plantarium in Dei Ecclesia fovere molitur , & statuam in campo Dura , velut alter Babylonius, furiosorum more, quibusque simplicibus suggerit adorare, cum eadem, cui se prostravit, statua a lapide de monte flacciso , praestante Domino ,

Velociter conteretur. Porro nos latratus ejus & ineptias ceu caitum latratus, & energumenorum furias judicamus. Fundamentum siquidem Dei immobile perse verat . & Cathedra Petri locutaque Pauli nullis praestigiis inumbrari , nullis possunt irrisionibus

concuti. Ecclesia namque omnis Romana, sicut ab initio promotionis nostrae, individua nobis charitate cohaeret, &sacris per omnia concordans Canon bus , unum Dei est ovile , & ei unus

est Pastor. Esau per agrestia .&, strupta vagetur , ut simplicium mentes mendaciis consuetis evertat : Iacob tamen simpliciter domi habitat , & interveniente Matre simplex simplices parat Patri cibos. Et ut tibi omnia breviter perstringamus, gloriosas Filius noster Rogerius Dux Apuliae ad pedes nostros humiliter Veniens, nos Papam Catholicui' , tagium Dominum strum, Praedecessorum suorum' more,recognovit: Archi-Episcopi, Episcopi,

547쪽

i copi, Abbates omnes Apuliae , Calabriae , sicut omnis hilam os .rientalis Ecclesia, Hierosolymitana, Antiochena, & Constariistinopolitana,nobiscum sunt,& nos visitant & frequentant. Novetaris etiam nos soluto Concilio, quod apud Barum quinto Idus Nodueinbris , praestarito Domino , cclebraturi sumus , Mediolanum properanter adscensuros. Tu itaque , Fili in Christo Charissime . confortare in Domino , & ossicium tuum Viriliter age, & vir lanta verba seu minas Remensis nullatenus reformides. EPISTOLA XXXVII. . .

. . . . .

MAndata Coelestia essicacius gerimus; si nostra cum fratri

bus onera partiamur, si dilectio nobis spiritualium aderit filiorum. Proinde, omnibus ' necenatem patientibus pro . commissis nobis ossicio benignitatis nostrae manum largius impertiri debemus , ut re ipsi remedia sperata suscipiant, & nos in eis , quod ossicii nostri est , plenius' exequi valeamus, &e. .

EPISTOLA. XXXVIII. APostolicae Sedis providentia & benignitate provoc

mur , ut Sacrosanctam Romanam Ecclesiam diligentibus liberalitatis nostrae manum extendere debeamus. Idcirco, Fili in Christo charissime Rogeri, Dei gratia Apuliae Dux , non immerito magnifice , quia gloriosae memoriae Genitor tuus Rogerius, multo sanguine,multisque laboribus, totam,sicut Insulam. . . catera desider ω.

SEARCH

MENU NAVIGATION