Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

rum ejus sacrosancta Romana Ecclesia probatam habet 'neque aliud vobis enarrabit , praeter id quod veritas docet. Praetere1 Universitati vestrae significamus, quod promorum honestate .

prudentiaeque essicacia , sicut Beatae recordationis Papa Paschalis nutritor noster,&post cum alii Antecessistes nostri . . Romani Pontifices fecerunt , Venerabilem, Fratrem nostrum Girudum,

Engolismensem Episcopum , per vestras Provincias vobis 'ei eo operantibus, Apostolicae Sedis 4iberalitate, in partem sollicitudinis vestrae vocavimus. Per praesentia igitur vobis Scripta mandamus , ut eidem fratri nostro , tanquam Ap bstolicae Sedis Legato, debitam curetis reverentiam exhibero. Nos enim ci &Dilecto Filio nostro dedimus in Mandatis , ut convocato Fr trum Collegio , Concilium debeant celebrare , in quo charitate media confedentes, communicato consilio, Sanctique Spiritus gratia invocata, corrigenda corrigant ,& quae digna fuerint confirmatione corroborent. Datum Romae apud Sanctum Petrum, Kalendas Maii.

EPISTOLA : III. PRO tua probitate, quam sancta Mater Romana Ecclesia

longo jam tempore expertam habet, Te tanquam chartia fimum suum praecipuum Filium dilexit, & speciali gratia honoravit. Dominus siquidem & nutritor noster stan- memoriae Papa Paschalis,& alii post eum Romani Pontifices Ob Insignia virtutum tuarum sitas tibi commiserunt vices in Aquitaniae partibus peragendas. Nos igitur dilectionis praeteritae ac sollicitudinis memores , quibus semper Matrem tuam Ro-

. manam Ecclesiam dilexisti , dc propensius afuvisti , Legationein Apostolicae Sedis,liberalitate a Praedecetioribus nostris tibi ebhhesiam nos quoque concedimus , & sicut illorum habuisse

cognosceris , ita & nostras habere te vices deinceps volumus, &gratis,plenoque charitatis intuitu confirmamus. Ad hujus autem nostrae concessionis firmamentum, dilectum Filium nostrum regoriumDiaconum Cardinalem misimus, quem in partibus illis aliquantisper volumus conversari. Τuae itaque Fraternitati man

522쪽

damus , ut cum eodem Filio nostro Concilium studeas convocare, in quo charitate media consedentes, communicato Fratrum consilio, Sanctique Spiritus gratia cooperante , corrigenda corrigant, & quae confirmatione digna sunt , confirment. Per ipsum etiam de promotione nostra , seu de scandalo, quod in Romana Ecclesia factum audisti , te reddimus ccrtiorem, quatenus Dilectio tua & mendacium omne respuere , N Veritatis testimonio indubitanter valeat adhaerere. Datum Romae apud sanctum Petrum,Kalendis Maii. i -

EPISTOLA IV.

VEteris amicitiae memores, & ejus praecipue , quae inter

te & bonae memoriae Patrem meum longo tempore stabili firmitate duravit, dignum duximus Nobilem Prudentiam tuam Sedis Apostolicae literis visitare , & mutuae affectionis foedera dignis allegationibus innovare. Quamobrem quanto te arctius cnaritatis brachiis cupimus amplexari, tanto diligentius de statu Romanae Ecclesiae , seu de his , quae penes nos sunt acta, literarum nostrarum serie Dilectioni tuae intimare curavimus. Obeunte siquidem piae memoriae Papa Honorio , fratres nostri Cardinales , Presbyteri & Diacones, cum omni Clero Romano , expetente Populo , & indefessis vocibus insistente, consentientibus etiam juxta tonorem Canonum Honor tis , devotis animis , & affect ione unanimi, invitum me , 8c viribus imparem concorditer elegerunt, electumque postea venerabilis frater noster Petrus Pori acnsis Episcopus, convenientibus diversarum Regionum Episcopis, ad Altare Beati Petri sub oculis omnium in . Romanum Pontificem celeberrime conse

cravit. i

Verum quidam de fratribus, loco A tempore novitii, & paucissimi numero quorundam perfidorum blandis astutiis suffocati, Altare aliud erigere , & anathema Iericho in Sanctuarium introducere', simillacrum Phegor de inauribus mulierum insta pientium' sunt in tenebiis fabricare conati. Sed Deus omnipotens, qui consilium Achiibs,l infatuavit, eorum pravi consilia , modomitabili,

523쪽

mirabili Dinuxit. De domo namque Leonis Frangi pane,cujus potissimum viribus videbantur inniti,nocturno tempore fugientes se trans Tiberim contulerunt,& ibi quasi in quodam carccre latitantes praesumptionis suae ignominiam crebris doloribus flebiliter experiuntur. Sane Clcrus omnis Romanus individua nobis cha'ritate cohaeret. Praefectus Urbis Leo Frangi pane cum filio, &Cencio Frangi pane,& Nobiles omnes, ac Plebs omnis Romana, consuetam nobis fidelitatem fecerunt. Nos quoque, quae officii nostri sunt, in Vibe, intus & extra, libere exercemus. Ordinationes Cardinalium fecimus , & Episcopos, largiente Domino , consecravimus. Rogamus itaque Nobilitatem tuam , ut sicut de

te spem firmissimam possidemus , pro Romana Ecclesia consueta debeas instantia laborare , & dilectionis tuae insignia manifestis nos facias effectibus experiri. Hoc enim agens, & Romanam Ecclesiam semper obnoxiam, & nos tibi de caetero facies debitores. Nec te, charissime , Aimerici quondam Cancellarii, Praedonis improbi, Simoniae servi, seu Ioannis de Crema, hominis si1- perbissimi & in circumcisi , & vere Nicolaitae, monstruosa mendacia moveant, nec fidei tuae murum eorum vaniloquia aut venenosa mendacia penetrent, qui velut Cain 1 facie Domini fugientes , maledicti a terra, fratricidii signum meretricia coguntur fronte gestare. Datum Romae apud S.Petrum, Kalendis Maii.

E P I S Τ Ο L A V. DEsiderium desiderii nostri fuerat idoneum ad vos I Latere

nostro Nuncium destinare. Caeterum nobis erga plurima occupatis desiderium nostrum hucusque dilatum est. Sane opportunitate habita unum ex praecipuis Romanae Ecclesiae membris, Charissimum videlicet ac Venerabilem Fratrem nostrum Ottonem,Tudertinum Episcopum,ad partes vestras duximus delegandum , quod vos ex parte nostra plenius vi- stet, ac de statu nostro faciat certiores. Si quae etiam inter vos fuerint pertractanda negotia, S. cooperante Spiritu una vobis. cum vice nostra pertractet. Praesentibus igitur literis Universitatem vestram rogamus , ut eum reverenter suscipere, eique ,

524쪽

tanquam Vicario nostro, studeatis assistere & obedire. Hori mur etiam, ne laudabilem fidei vestrae constantiam quorundam maliloquia, vel praestigiosa figmenta perturbent, qui utique

post concupiscentias suas euntes, Altare aliud in Eccleua Dei eri gere,atque in Occultis tenebris Idolum cruentis manibus fabricare praesumpserun Horum enim, disponente Deo, circa promotionem nostram Factum audistis : Quam non in angulo vel latibulo,

sed in luce, & in manifesto ab universo Urbis Clero & Populo ,

ex deliberato Fratrum consilio , ex communi assensu & unanimi desiderio,celebratam esse noveritis. Nos per Dei gratiam in tota Urbe intus & extra , quae nostri ossicii sunt, libertate plenaria operamur. Quae minus literis continentur,eidem Legato nostro injunximus verbo & Scripto plenius referenda. Omnipotens Dominus avos benedictione circumtegat, & suo semper faciat amore ferventes. Datum Romae apud S. Petrum, Kalendis

Maiia

EPISTOLA VI Q nt m do probitatis tuae selertia fiduciam habeamus ζ

quantum te amplioribus benevole ntiae nostrae brachiis ample mur, ipse nosti. Promotionis nostrae ordinem jam te credimus accepisse , atque nunc pleniuSpoteris, quae nobis yrospera largitus sit Dominus, indagare. Le- statum si quidem noestrum Venerabilem Fratrem Ottonem, T certinum Episcopum . unum videlicet ex praecipuis Romanae E Hesiae membris, ad Galliarum partes dirigimus, qui charissimum& gloriosem filium nostrum Regem , & te ipsum , atque alios fratres nostros & filios visitet , ac de statu nostro faciat certiores. Si qua etiam in partibus ipsis corrigenda vel confirmanda fuerint, S. cooperante S iritu , vice nostra corrisat & confirmet. Ipsum igitur Dilectioni tuae committimus Aure potissimhm Experientiae

commendamus, rogantes ut eum pro Beati Pelei reverentia & diis lectione nostra in omnibus, quae oportere cognoveris , adjuVes& sustentes. Nec solum ei ossiciose assistas, sed & caussae curam ipse suscipiens, laboriosum pro nobis sollicitudinis onus collo Q Imponere non graveris, sciens quia nos tuae charitatis obse- Rrr ' quiis

525쪽

quiis nunquam e Sperieris ingratos. obtemperantem Monitis nostris Fraternitatem tuam Dominus conseratare dignetur incoinlumem. Datum apud S. Petrum, kalendis Maii.

Nobilium factorum tuorum memoria, & antiquarum amicitiarum gratia incitamur, ut desiderabilem nobis personae tuae praescntiam test visitemus Legato, qui Dei &Ecclesiae honorem atque salutem tuam noverit strenue& fideliter operari. Proinde Charissimum Fratrem . nostrum o tonem,Tudertinum Episcopum,ex nostro ad te Latere delegamus, unum vidclicet eX praecipuis Romanae Ecclesiae membris , V irum

utique sapientem & Religiosum, Domini ac Praedecessbris ii stri sanctae memoriae Paschalis Papae Plantarium , qui te ipsum re

Fratres nostros ac Filios visitet Ec quo ordine nos Dominus ad honoris hujus culmen promoveri voluerit , quae etiam nobis per Dei gratiam prospere luccesserunt, viva voce vobis valeat Κunctare. Praeterea si qua in partibus illis corrigenda vel confirmanda fuerint,Sancto cooperante Spiritu,vice nostra corrigat & confirmet. Praesentibus igitur literis tuam Nobilitatem rogamus, ut eum reVerenter suscipere , tanquam nostras, immo Beati Petri vices perserentem studeas honorare. Caeterum quorumdam Pseudo-Fratrum maliloquia ες mendosa figmenta Dilectionis tuae constantiam non dimoveant. Nam deletia eorum mendacia per eundem Legatum nostrum tibi & Regno tuo amplius nota fient.

Ad haec plurima liberalitatis tuae obsequia,& Praece cetaribus nostris exhibita,& nobis ipsis personaliter impensa,a memoria nostra non possunt nec debent excidere , pro quibus, praestante Deo , cupimus aequa tibi & honori tuo vicissitudine respondere. Roga mus itaque, ut sicut semper, ita & nunc in Beati Petri servitio, &amore nostro attentius perseveres, quatenus juxta laudabilem benevolentiae tuae morem, te inter reliquos Reges & Principes praecipuum adjutorem nos , & nobiscum tota Ecclesia sentiamus. Datum Romae apud Sanctum Petrum.

526쪽

ET Apostolicae Sedis authoritas , & emergentium eaussa

rum necessitas nos compellunt, ut fratres nostros circumquaque positos dc literis crebrioribus , & missis 1 Latere nostro Nunciis Visitemus. Praecipue vero Gallic nam Ecclesiam nostra duximus visitatione dignissimam, quae inter reliquas Christianitatis Ecclesias nullis unquam cessit erroribus,nulla prorsus potuit schismaticae pravitatis infamia maculari. Semper enim in plena Dei constantia perseverans, Romanae E clesiae pacem unitatemque tenere , eamque semper studuit obsequiorum exhibitionibus exaltare. Eapropter unum ex praecipuis Romanae Ecclesiae membris, Charissimum videlicet Fratrem Ottonem, Tu dertinum Episcopum, in partes nostrae sollicitudini assistentes ad vos duximus delegandum. Virum utique sapientem , cognitum,& Religiosum, atque ab ineunte aetate in Ecclesia Romana eruditum qui Ecclesiain vestram & vos ipsos ex harte novstra visitet, Clerum & Populum benedicat, vosque plenius de his, quae nobis per Dei gratiam prospere successerunt, faciat ccxtio res. Cui etiam dedimus in Mandatis, ut in partibus vestris Concilia celebrare , ac si qua emerserint negotia, una vobiscum debeat justitia mediante terminare. Rogamus itaque Fraternitatem

Vestram, ut eum reverenter suscipere , & tanquam vicario nostro

studeatis assistere & obedire. Nec fidei vestrae constitntiam quorundam maliloquia vel praestigiosa figmenta perturbent, qui post . concupiscentias suas euntes, Altare aliud in Ecclesia Dei erigere, atque in tenebris Idolum fabricare cruentis manibus praesumpserunt. Quod enim disponente Domino circa hos faetum audistis, non in angulo vel in latibulo , sed in luce & manifesto , ex deliberato Fratrum consilio,ab univcrso Urbis Clem dc Populo celembratum esse noveritis. Nos per Dei gratiam, quae nostri officii

sunt,in totaVrbe,intus & extra libertate plenaria operamur. Quae minus literis continentur, idem Legatus noster Dilectioni vestrae plenius enarrabit. Omnipotens Dominus. sua vos benedictione circumtegat , suoque semper faciat amore ferventes. Datum Romae apud S. Petrum, kalend. s Maii.

527쪽

Domino Lothario, glorioso ac Triumphatori Romanorum

Regi, Hugo Praesectus Urbis & fratres ejus , Leo Frangi pane , & Cencius Frater ejus, Stephanus de Tebaldo, Albertus Ioannis de Stephano, Stephanus de Berieto Frater ejus, Henricus Filius Henrici de S. Eustachio, o stari nus Frater ejus, & reliqui Romanae Urbis Potentes, Sacri quo- ciue Palatii judices, & nostri Consules, & Plebs omnis Romana salutem 3c gloriam, & de hostibus universis victoriam.

Bene olim cana Patrum nostrorum & Togatae gentis sanxit authoritas , paucis esse Principem moderatisque sermonibus alloquendum; ne vel adulationibus cognitis stomachari, vel instantia nimia Regius valeat favor retundi. Proinde licet Domini Papae literis re multorum ad te relatione de ejus electione pei Venerit , gratum tamen nobis fuit ad Magnitudinem tuam s... per hac re Urbis literas destinare. Nos siquidem post Papae Honorii obitum , unanimi dc spontanea omnium Cardinalium voluntate , 8e concordi electione Clericorum omnium, Dominum Papam Anactetum, virum prudentem re providum , Filium Petri Leonis, in Romanum Pontificem Spiritus S. gratia procreatum , humili spontaneaque devotione suscepitrius, Sc fidelitatem ei debitam de Urbis nosseae more juravimus. In cujus utiquσ prO- motione tantam Cleri & Populi concordiam vidimus, ut vere in omnium mentes Spiritus S. mirabiliter venisse credatur. Suggerimus igitur Clementiae tuae, δc obnixius deprecamur , ut ei in omnibus Regali debeas semperasse Iione favere , dc auxilii tui Ec consilii manum nobili devotionct porrigere , re ejus re Ro- m ae Ecclesiae hostes, sicut & ipse tuos, invi sta manu refellere. Sane si Princeps noster , dc Cleri dici cupis do esse, si Romani Imperii optas tibi fasces& gloriam vendicare , necesse est Romanis Te legibus coaptari, nec Civium tuorum 8c Magistratus Urb is corda rescindere. Nos quidem te hactenus non sic de corde dileximus, nec Principatus tui ulla nobis cura vel affectio de 3 cere quolibet modo poterat, ut honoris tui augmentum M

528쪽

cimam Domini Papae amorem circa Personam tuam impensius fervore cognΟVimus , eadem te sumus diligentia prosecuti , &Purpuras tuas dignis honoribus deinceps cupimus illustrare. Caeterum mirum valde habemus, & Romanae Reipublicae injuriae

deputamus, cum tibi jam bis Dominus Papa literas miserit, se mel per Bremensem Archi-Episcopum, secundo per Argenti nensem quemdam Clericum, qui te de statu Urbis plenius instruxerunt,cur nulla a Discretionc tua adhuc Rescripta meruerit

Inde est , quod Dominus Papa nullam adhuc de Latere suo Pe sonam , Clericum aut Laicum , juxta consilii nostri & totius Ecclesiae Condictum, ad Excellentiam tuam statuit delegare. Viderit itaque Moderatio tua,ut Domini Papae literis,Scriptis, de Nuncio devotiori moderamine respondere , & quem animum circa Domini Papae personam, dc circ2 nos omnes & Romanam Rempublicam habeas, certis indiciis declarare non differas: Alioquin sic suspensi nos diutius stare non possumus , nec aliquibus in longum valemus dissimultatibus protrahi. Α 2 a Romae teliciter XV. kalendas Iunii.

Fratres qui Romae sunt Cardinales, Presbyteri & Diacones, Bonifacius tituli S. Marci, Gregorius Apostolorum,Amicus tituli S. Nerei 3e Achillei, Desiderius tituli Sanctae Praxedis , Saxo tituli S. Stephanr in Caelio monte , Petrus Pisanus tituli S. Martyris Susannae, Petrus tituli S. Marcelli, Sigieto tituli S. Xixti, Crescentius tituli Sanctorum Marcellini & Petri , Comes tituli S. Sabinae, Gregorius tituli S. Balbinae, Litte seidus tituli S. Vitalis , Mattheus tituli in Eudoxia, Henricus tituli S. Pristae, Odericus tituli s: Joannis & Pauli , Ionathas tituli S: Callisti, Stephanus tituli S. Laurentii in Damasio, Petrus tituli Sanisti Eusebii, Gregorius Diaconus Cardinalis S. Eustachii, An gelus S. Mariae in Dominica, Ioannes S. Nicolai in carcere Tulliano , Rimmanus S. Angeli juxta templum Iovis, Silvius S. Lu-

529쪽

ciae juxta Heliogabalum Romanus S Adriani juxta Asylum, Gre gorius S. Mariae in Aquiro , Petrus senex Portuensis Episcopus, AEgidius Tusculanus Episcopus , Transmundus Seguinus Epis.copus, Otto Iotrinus Episcopus, cum reliquis Romanae Ecclesiae Suffraganeis , Subdiaconi omnes , Frimicerius cum omni Schola Cantorum, Petrus Basilicae Salvatoris, quae appellatur Constantiniana , Archi-Pre Sbyter, Renerius S. Mariae majoris, Papa S. Mariae Rotundae , cum reliquis Romanae Eccletiae Archi- Presbyteris, & omni Clero Romano, Anastasius Abbas S. Pauli, Joannes Samstorum Stephani & Laurentii, Laurentius Abbas S. Gregorii in Clivo Scauri, cum reliquis Abbatibus aeternam in

Domino salutem.

Propior quorundam hominum dolosa figmenta & mendacia venenosa , qui Dei Ecclesiam scindere , & simplicium animas evertere moliuntur , & sicut Jamnes & Mambres Moysi, Philetus& Hermogenes Paulo, Dei veritati resistunt,ad Serenitatem tuam, Christianissime Principum, Universitatis nostrae literas , sicut &ad reliquas Orientis seu Occidentis Ecclesias, pia devotione dirigimus , optantes ut de his , quae post obitum piae memoriae Papiae

FIonorii in Romana Ecclesia emersere,seu de Domni Papae Anacleti electione , sitis literarum serie certiores. Accepimus enim eos suis Scriptis impudenter asserere Dominum Papam, non petitione Populi, non spontanea Cleri clectione , nec Honogato

rum consensu juxta Synodales Regulas, & antiquas Patrum nostrorum traditioncs ad Apostolatus culmen assumptum , sed vi Parentum , potentia fratrum , fustibus & sanguine, nobisque Inois lentibus subrogatum. Sed mirum nobis non est , si mendacia ad tam longinquas dirigunt nationes, ut venc ni sui faece gentes omnes inebrient , & simplices quosque deludant , cum in Romanae Ecclesiae gremio fraudulentiis suis Sedem Apostolicam pr0stituere contendant. Revelata tecum , NCbilissime Princeps, facie loquimur , & per te toto orbe Romano fieri notissima haec, quae scribimus, peroptamus. Decedente de hac Vita Papa Honor o ,

nos omnes Cardinales, Presbyteri & Diacones, cum ub-Diaco

nibus, Primicerio , cum omni Schola Palatii in Basilica Beati Marci , qui locus, quasi Uibis umbilicus est,concordi voluntate ,

530쪽

con enimus. Convenere Nobiles, & innumera ibidem multitudo convenit, substituendi Pontificis electionem avidius exspectantes. Cumque diutius inter nos de futuri Pontificis esset electione tractatum , Dominus Papa, tunc Cardinalis Presbyter ;primus praerupit in vocem, & quemdam de fratribus manu & voce propria assignavit: Cui rei se impotens frater ille cognoscens,

communi omnium nostrorum consilio, communi assensu, exspe'ctante Populo , consentientibus Honoratis , eundem Dominum Papam nobiscum communiter elegit. Sicque in Basilica Beati F etri ad corpus ejus, ubi tantum Romani Pontifices consecrantur,est celeberrime consecratus. Nulla profecto nos violentia, nurulius nos potentia impulit, sicut fanatici illi suis literis garriunt, in Romanum eum Pontificem advocare. Sed cum proὸitiones suas re opprobria tegere nequeant, proprii oculi trabe neglecta in alieno oculo festucam quaerunt. Porro Aimericus quondam Cancellarius, qui Romanam Ecclesiam quasi vile scortum pro luxuriis & avaritia sua longo jam tempore habuit prostitutam, qui Simoniis, sicut vos ipsi, ut credimus, aliquando risistis experintus ,& exactionibus variis Dei Ecclesiam & Dei ervos diutius trucidavit,arridente ei egregio Viro Leone Frangi pane,qui nunc per Dei gratiam nobiscum est , velut alter Sennacherib in civitatem sanctam , & templum improbi consilii siti manum impie praesumpsit extendere , & propria superbia quibusdam sibi allicitis , qui ejus quadra vivebant, viris utique novitiis & numero quinque, Altare aliud in Dei Ecclesia solus est molitus erigere. Verum Omnipotens Deus subsannavit eos, & eorum consilia infatuans, in sibilum & fabulam omnium mira ratione redegit. Ipsi tamen, ut canes impudentissimi, erubescere nescierunt, frons

meretricis facta est eis. De quibusdam vero Episcopis , quos impostores illi in factione ista sibi applaudere gloriantur,nonis cura ulla non est , praesertim cum nil ad eos Romani Pontificis electio pertineat. Rogamus itaque Discretionem tuam , & in Domino commonemus , ut si Romanae Ecclesiae piis optas solatiis & studiis confoveri, si Imperii tui moderamina per Sedem cupis Apostolicam roborari, cum Romana simul Ecclesia sapias, aequa nobis pietate concordes, εο Dominum Papam Αhacletum

quem

SEARCH

MENU NAVIGATION