De aure humana tractatus, in quo integra ejusdem Auris fabrica, multis novis inventis, & iconismis illustrata, describitur; omniumque ejus partium usus indagantur. Quibus interposita est musculorum uvulae, atque pharyngis nova descriptio, et delineat

발행: 1704년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Caput VL. III modo facilius; modo minus facile ab eisdei Zonis repelli queat. Primo enim advertendum est, quod sicuti Canalium Semicircularium orificia indicata,Commune scilicet,& Mianimi Angustius, magis Fenestram Ovalem spectant; ita alia eorundem Orificia, nominati r

duo contigua Proprium Canalis Minoris, &Latius Canalis ix; inimi,Orificium Malae Vestibuli respiciunt, ita ut quς ex illis dimittuntur, facile hoc orificium subire possint. Rursus admonendum, Scalam Vestibuli per tenum Membranam,sive Zonam a Tympani Scala ita dividi,ut iam suo loco scriptum est : Malam vero Tympani ab istius invitate per Ovalis Fenestr Membranulam dili ingui. Et conse quenter colligendum primo est, aerem tria Canalibus impulsum posse ex facili, per india cata orificia elabendo, locum cedere; quia taliter constructa Vestibuli Scala, eisdem Orificiis ex adverso ita posita, locum in promptu

habet, quo contiguum successive aerem expe

dite, & absque dissicultate propellat. Aer enim Scalae Vestibuli propullis non obitat y cum ipse propellere illum possit, qui in Tym

pani Mala continetur; non quidem per poros,

aut certam aliquam Communicarionem , ut

quidam suspicari visus est; sed per ipsius tenuis Zonae, qua utraque Mala distinguitur, compressionem. Nam rursus aer iste, qui in Tympani Scala continetur, compressae Zonae facile

152쪽

r 31 Auris sturtium sinus .cedit; non dico, in Tympanum per Fenestram Rotundam prorumpendo, ut idem Austor, hanc Membrana claudi, non advertens, Credudit ; sed istam eandem Membranam quoad opus est exigui autem spatii opus eii versus Tympanum urgendo, atque curvando: Quod quidem ex facili praestare potest y Nam cum

omnia, quae intra Aurem occasione Sonor rum Motuum accidunt, in momento, & sere

simul fiant , sane quo tempore aeris propulso a Canalibus usque ad Tympanum conti get ; eodem dilatata Tuba Eustachiana aerem, qui in Tympano est, adhuc excipiendo, hujus aeris resistentiam imminuet, juxta illa , quae circa Usus ab eadem Tuba Membranae Tympani exhibitos, praecedenti Capite proponebamus. Quae Omnia cum partim ita se habeant ; partim vero ita se posse habere videat tur; elucebit demum, Illud nos posse suspicari; Nempe quod pro varietate Sonorum V rie quoque Zonarum motibus Labyrinthi aer obsistat. Siquidem cum pro impulsuum tria

Membranam Tympani factorum varietate , Eustachianam Tubam vatae moveri, citato loco ostenderimus sic, ut modo magis, modo minus dilatata, nunc majorem locum, nunc minorem acri a Membrana Tympani impulso concedat s adeoque pro Sonorum varietat , varie illius aeris resistentiam imminuat; Iam

sane perspicuum est, quod pro eadem Sono

153쪽

caput in. 133rum varietate, Fenestrae Rotundae Membrana modo magis, modo minus versus Tympanum per propulsum a Zonis aerem curvari poterit, Et consequenter modo magis , modo minus eidem cedendo, secundum Sonorum varietatem hoc poterit essicere, ut modo facilius, modo minus facile, secundum eandem Sonorum varietatem, possint Zonae commoveri ; Ade que ut Zonae pro variorum Sonorum impressione suscipienda utilem istam variam aptit dinem habeant.

VII. Si vero Aliquis fuerit, cui exposita hucusque suspicio arrideat ; huic misum

complura addere , quae eandem confirment.

Nam praeter illa , quae de Tubae Eustachianae

apertura, tantaque istius ad audiendum necessitate antecedenti Capite scripsimus, unde aliquod fortalle argumentum in rem hanc trahi posset; Profecto Fenestrae Rotundae situs non ex adverso , ted a latere Membranae Tympani , ideo videtur a Natura assignatus, ne Tympani aer dum a Membrana hac retr pellitur; in illius Fenestrae Membranam recta incurrendo , hujus incurvationi incommode adeo resistat : Quae rursus Fenestrae Rotandae Membrana ob eandem facile causam, neutiquam ad extremum ejusdem Fenestrae marginem , sed paulo interius ita, ut per istum a retropulso aere quasi defendatur; po

sita est. Imo & haec fuerit fortasse una ex iis

I r.e Membrana non ade utremum illiue maris ginem,sed paulo σnte ratis eoiloretur.

154쪽

et 34 Ainis Partium qinus. iis causis, propter quas Moribus Sonoris nequaquam concessum fuit, ut in Tympani Cavitatem omnino libere se ditanderent, videlicet ne ipsi; dum se se versus Ovalem Fenestrar utcunque deferrent y Osscia alterius Fenestrae temere perturbarent : adeoque ope quatuor Ossiculorum quodammodo in unum collecti, absque istius Fenestrae noxa, ad Labyrinthum transmittuntur. Ad haec Tuba Iustachiana cur, quaeso, non tota ex immobili ost constructa esset, & extremitate minime dilatabiliued contra admirando Musculorum artificio fuisset instructa nisi dispositum esset, ut pro variis Sonorum occasionibus varie quoque posset aperiri non solum in commodum Membranae Tympani y Verum quoque, nisi ego fallor , ut Membrana Fenestram Rotundam claudens; atque adeo ipsae ZOnar, advenientibus diversis Sonis, diversam ad se se m vendum aptitudinem haberent; Illud sane novum non est, aut Naturae penitus ignotum,

quod pro varia obiecti conditione , varij inis Sensuum organis, nobis inscijs, motus fiant, per quos potissima Sensorij pars, sive Sens rium proprie dictum varie disponatu n. Itaque quemadmodum pro diversis rerum visibilium distantiν, diverse mota Ligamenta Ciliaria e ficiunt, ut Retina a Crystallino varie disteti& pro vario earundem lumine, varie mota Iris facit, ut variam respective radiorum

155쪽

caput VI. 33 3

quantitatem eadem Retina excipere valeat; sic pro Sonorum diversitate, diverse mora Tuba Eustachian atque adeo diversa inducta in Labyrinthi aere resistenthi, etiam diverse; ut nos suspicamur s Zonae Sonorae disponun

tur.

VIII Sed quid quid sit de hac suspicione,

in qua recensenda ideo paulo prolixior fui,

quia aliquot Partium Usus utcunque indic re ad alios vero earundem inus indicandos viam sternere simul, & una opera volui; Illud certum est, me tantum illi non deferre, ut credam in hanc unam rem Cochles utramque Malam cum interposita Zona, necnon F nestram Rotundam constructas esse. Easdem enim nobilior alium usum pristare, niici Itaque, exceptis Motibus Sonoris ita exilibus, ut vix percipiantur; quos intra Canales, aut ad summum intra Vestibulum terminari, proba bile est; Sonori Motus universi postquam Canales Semicirculares percurrerunt; ab eisdem

exire, & ulterius in Scalam Vestibuli progredi videntur per eadem Oriscia, α eadem rhtione, qua impulsum in ijs Canalibus aerem

in eandem Scalam transire, superius opinabamur. Motus enim Sonoros intra Canales perire, verisimile non est; cum illud; ut cinera mittam ; notum sit: Sonos , dum percurrunt

tubos, quales qui em ij Canales sunt, miria fice conservari: Accedit,quod η , Canales qua

156쪽

sim fiant. Deseripi.Vid. Ibide Delin. Vid. Tab. VIII. Fig. m.

t 36 Auris partium usus. parte Motus Sonoros emittere debent; dilatantur , Nam Canalis quidem Minor paulo antequam in Proprio orificio desinat; sensim ampliatur; Minimus vero usque a sui gyri dimidio solet paulatim dilatari, quousque i

Latiori orificio suo finitur; Quae porro conformatio quantum ad Sonoros, etiam de biles , Motus in unum colligendos, & recta vividius mittendos conducat, a Tuba Polyphonica potest addisci, ita ut Motus Sonoros non solum in Canalibus non perire Verum ab eisdem in oppositum Scalae Vestibuli Orificium fatis adhuc vividos dimitti, concedendum videatur. Verum priusquam M tus Sonoros, iam Malam Uestibuli subeuntes, ulterius prosequar videre mihi videor Quotcunque Disquisitiones hasce meas nona omnino negligenter percurrent , secum agitantes, quid sit, quod cum superius de impulsi in Canalibus aeris exitu agens I tum modo de Motuum Sonororum ab iisdem egressu verba faciens, Protrium Majoris Canalis Orificium; quod porro utrobique considerare debebam; ne nominaverim quidem ; quasi neque

Motus Sonori, neque aer ullus, qui cedere deberet , Majorem Canalem percurrerent. Ego vero Canalem Majorem non solum, quae caeteri praestant eadem prestares, sed insuper aliquid si gularis facile habere, existimo. Siquidem tum ipsius in Communi Canali ape

tura

157쪽

caput VI. I 37 tura Ovalem Fenestram, unde Motus Sonori proveniunt, multo magis e directo respicit, quam Canalis Minoris apertura in eodem Communi Canali, aut Canalis Minimi orificium Angustius sic, ut in Majorem Canalem multo vividius, quam in reliquos, Motus Sonori pertendere videantur; Tum vero Zona ipsius inter Canalium Semicircularium Zonas longissima est; Tum denique antequam in Proprio orificio ipse terminetur ; in peculivrem quandam orbicularem Cavitatem expanditur . Quamvis autem Canalis hic Major ad orificium Proprium & ipse dilatetur ita , ut Motus Sonoros ab hoc etiam quodam' modo colligi, quasi ulterius dimittendi essent, conikere possimus; tamen cum Orificiur istud Proprium, Scalae Vestibuli orificium non ita, ut requiri videretur , respiciat; cumque Cavitatis illius orbicularissatis probabiles Usus adhuc me assecutum esse, non credam; idcirco satius esse duxi, pauca; imo nulla, circalaidem Orificium proponendo, e xacta aliorum Iudicia expectare , quam multa scribendo,

immatura omnino cogitata Lectoribus ingerere . Igitur Motus Sonori ea, quam recensuimus, ratione , Vestibuli Scalam subeuntes, licet non obstante exposito artificio, debiliores essent; per hujus ramen Scalae tortuositatem ,& de lato in angusbius tendentiam vivi

diores fieri possunt, scut jam ab alijs animas

158쪽

superflet Iavitate A. necnon dimensionum ω figura regularitate gaudere soleat g non item νοὸ ScalaDm pani.

338 Auris Partium Usus. versum est . Porro dum Motus Sonori, Scalam Vestibuli percurrendo, Cochleae Zonam percellunt; hic quoque ad Sensationem excitare facile poterunt; non quod ego censeam, impressionem ab aliqua Canalium Semicircularium Zona satis jam susceptam, hic quoque esse repetendam ; sed quia aliquibus Sonoris Motibus,quibus rite tu scipiendis nulla illarum satis idonea fuit, haec Zona, non quidem obvariam contigui aeris resistentiam, huic nempe cum illis communem; sed ob maximanta sui longitudinem, sive mavis ob variam, semsmque decrescentem latitudinem ; quantum ego suspicor; aptistima est. Suspicio autem haec mea partim illis, quae de Canalium Semicircularium Zonis respectu variae longitudinis, & latitudinis earundem , superius prinposita sunt; partim vero alteri animadversi ni innititur. Nam cur Scala Vestibuli latitudinem , altitudinemque suam ; curve laevem superficiem, necnon Ellypticam cavitatem ita constanter scrvaret quare potius ad inflar

Scalae Tympani illas dimensiones , & superfi

ciei asperitatem, aut laevitatem varie , & inconstanter non sortiretur,figuramve irregularem non obtineret , si Motus Sonoros adhuc utiles ad sensationem excitandam perducer

non deberet ; sed potissmum ad eos demum,

non amplius utiles, exrrorsum amandandos,

quemadmodum Scala Tympani, inserviret I

159쪽

Caput VI. I 'Ego enim & ex ijs, quae hic illic de Mala Tympani habita sunt,& ex eisdem, quas modo proferebam, rationibus, Malam Tympani illum praecipue usum Sonoris Motibus prςstare, existimo, ut ipsos scilicet jam munere desunctos suo, ad Tympani civitatem, Tubamque Eustachianam transmittat. Qua quidem ex re nulla Ossiciorum Membranς Tympani perturbatio timenda est, tum ob Partium posituram; tum ob eorundem Motuum & a longo itinere, & a Scalae Tvmpani irregulari figura, & superficie,& ab obstante Fenestrae Rotundae Membrana debilitationem. Aliam ashuc eorundem debilitationis causam ego aliquando excogitaveram; scilicet cum primo ubdi substantiam illam minus resistentem , a

que friabilem, qua Canalis Cochleae superficies insternitur; hanc fortassis ad Motus Sonoros infringendos in hac postrema Labyrim thi parre disponi, suspicabar. Quam tamen substantiam ubi etiam ipsi Scalae Vestibuli

communem esse, animadverti; suspicionem illam deposui, ratus, alium omnino esse illius

substantiae Usum; licet qualis hic demum esse probabiliter possit, non satis adhuc perspe

ctum habeam.

IX. Igitur ex illis, quae de Usibus Labyrtim

thi hucusque edisseruimus, colligitur, tres nostras Canalium Semicircularium Zonas, ne

160쪽

Cuν Labetat but, eiusque Parier Mnminori magnitu instis Infante gauι ut, quam in Multo.

De hoe Uid. C.ip. III. Num. XVI.

Cur pariter Dmpani ossieula eausem magnitudinem in I fante obtineant, amque in adulto.

t o Auris Partium inus . Sensorium; hac quidem, ut suspicamur, ratione, ut non omnes ab omnibus Sonis impressionem suscipere teque valeant; sed .variis variae aptiores fuit secundum longitudinum, de latitudinum,& quae sunt similia, diversitatem. Porro cum rem ita se habere, suspicemur; secundum hoc, quicunque ex facili intelliget .

quae cause Naturam moverint, ut Labyrim thum, ejusque Partes non minori magnitudine in Infante poneret, quam in Adulto . Si enim Zonarum dimensiones non e dem in utraque aetate fuissent;certe homo alios Sonos audiret, cum infans est;alios autem,cum adultus; ade que male primo assuesceret illis Ideis concipiendis, quas mox dediscere deberet; at pro assuetudine, absque confusione,non possiet. Inde vero etiam ruit, quod Tympani Ollicula ςqu lem obtineant magnitudinem in Infante, atque in Adulto; nam ut de uno tantummodo loquamur ; Basim Stapedis, Oportuit magnitudini Ovalis Fenestrae respondere ἱ eandemque perpetuo ab eisdem Sonis imprestionei in Labyrinthum traducere. Quod si tantam curam Natura adhibuit; ne homo diversas ejusdem Soni Ideas diversis etiam temporibus concipercti multo adhuc majorem, ut par est, adhibet; ne uno, eodemque tempore dive I sas,& inter se pugnantes concipiat. Hinc enim

e si, quod dextri, & sinistri Labyrinthi, & Paritum utriusque, necnon utriusque Tympani

SEARCH

MENU NAVIGATION