De aure humana tractatus, in quo integra ejusdem Auris fabrica, multis novis inventis, & iconismis illustrata, describitur; omniumque ejus partium usus indagantur. Quibus interposita est musculorum uvulae, atque pharyngis nova descriptio, et delineat

발행: 1704년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

caput V. I R Ivim nobis insciis influentem contracti Musc. Ii Pharyngostaphylini Uvulam extendant, extensamque versus indicati orificii medium adducant; maxime cooperantibus Salpingo- staphylinis, qui nempe ad hoc praecipue fa- isti videntur; ut Uvulam versus medium indicati orificii simul trahant. Per hoc vero U-vulae obstaculum coarctato ad Nares, Tubasque aditu, quemadmodum minor exspirati

aeris quantitas versus eam partem transibit; ita minorem Tubarum Olaciis perturbationem afferre valebit; maxime cum eodem

tempore , quo illuc transit ; per idem. Uvulae obstaculum, quasi per productum quendam aggerem, a Tubarum Orificiis avertatur . Quod vero hoc ipsiim obstaculum,& haec ipsa orificii istius Pharyngis coarctatio in causa etiam sit, ne inspiratus in eo actu subinde aer Tubarum officia adeo inte turbet,quisquis facile, ut puto, deducet; Nam idem obstaculum hoc quoque facit, ut scilicet

aer non amplius per Narium viam ita libere, ut solebat, cum Larynge communicet s adeO-que ne amplius ea quantitate, qua solebat, per Nares inspiretur. Nec vero hae , quas modo descripsimus, illorum Musculorum, atque Uvulae eo in actu contingentes Functi nes, merae imaginationi innituntur. Primo enim indicata eo in actu animam comprimen di consuetudo,quantum respiratus aer Auditul

142쪽

II. 2 Auris Partium Usus. ossicere tunc possit, argumento est; adeoqu Natura, ut in similibus solet, aliqua ratione, instrumentoque,homines ea in re coadiuvisse, probabiliter credi potest. Deinde Paris Sal-

pingostaphylini assiduum Munus illud est; ut

scilicet Uvulae Basim suo tonico motu sursum versus posteriora paulo adductam servando, per integrum illius corpus , quasi per quendam aggerem, Tubarum Orificia, alias exspiarato aeri nimis obvia, ex parte saltem defendat 9 adeout si Musculi illius Paris abscinderentur; illico cut ego probabiliter censeo) Auditus hebetior fieret; nam de facto in multis, in quibus tales Uvulae, & vicinarum Partium corrosiones observavi, ut ad illos Mustulos

laedendos extenderentur; Gravitatem Auditus in utraque Aure deprehendi, si uterque Musculus esset laesus; aut in alterutra tantum , si alteruter, Non est igitur adeo a Veritatis fuimdamento remotum; si statuo, eosdem Musculos, ubi opus est, eandem Uvulam paulo magis versus posteriora sursum adducere, scilicet versus medium illius Pharyngis orificii, quod Nares respicit. Demum eo in actu; in quo scilicet respirationem, ut exquisitius audiamus, conamur intermittere; utique ad Fauces quidam a descriptis non abludentes motus; dummodo quis probe attendat, percipiuntur. Et sane Musculorum istorum motus, prae aliorum Musculorum motibus, qui inter audien-

143쪽

caput V. 123 dum contingunt, quosque superius explica viamus, majores esse videntur. Nam Oriticii Tubar dilatatio licet multo magis ad audiendum conserat, quam istius Pharyngis orificii restrictio, illa tamen per multo minoreS motus obtinetur: qui ne quis diversa fortasse credat nec magni adeo motus sunt ἱ nec porro esse,

debuerunt.

XIII. Nunc quando exposuimus , qua rutione, quave facilitate Tympani Membrana a Sonoris Motibus queat intropelli; edisserendae etiam essent cauis, quibus eadem pervices ad pristinum locum repellatur. Verum inter has ab aliis jam enumerata est distentae ejusdem Membranae elasticitas, aeris prius c dentis recursus, & similia: quorum aliquot etiam a nobis, licet obiter, superius memorata ; imo superaddita sunt; ita ut talibus hic immorari supervacuum censeam : praestetque ipsos Sonoros Motus, qui adeo facile a Membrana Tympani quatuor ossiculis communicantur, per eorundem Osiculorum Mechani. Cum motum usque ad Fenes ram Ovalem jam deductos, ulterius per Labyrinthum comsectari.

144쪽

Usus Labyrinthi, si e Interioris Auris

terna tonitrua, & fulgura, minacibus , atque obscuris v dequaque nubibus involvitur dies, & Muisum, in quo haec meditor, de Coelo tangitur. Etsi vero fulmen, minime noxium, Meditam iis tergum innocenter allambat s studia i men, & animu-; invitum licet, & contem dentem; non mediocriter perturbar. Ita in qua potissimum Disquisitionum istarum parte alacrem , & compositam mentem semperoptaVeram, & optandam esse, intellexeram , in hac supra, quam in aliis, turbatam, & inquietam, non minus moleste, quam incommode sentio . Et sane si quae Pars in tota Aure occurrit, in cujus Functiones penetrare tum propter rerum singularum abditissimos recessus, & parvitatem; tum propter omnium ad invicem implicitos respectus,&proporti nes dissicillimum sit; eam Labyrinthum est extra omnem dubitationem positum est. Attamen cum illius Partium Historia meis laboribus aucta, atque illustrata, eam dissicul

145쪽

Caput VI. 12 'tatem non tollere quidem; sed tamen aliquatenus imminuere videatur s imprimis vero cum metam suam in hac Cavitate Sonori Motus attingant; aliarumque Cavitatum Usus,

quasi in hujus gratiam exposuerimus ; invita licet materea, atque ingenio; in hujus Arcana

pergere utcunque contendam: quorum tutam

assecutionem sicuti me ferme desperare, non dissimulo; ita Meliores me per meas Dubitationes ad eandem excitari ;&sortassis aptiores

reddi posse, confido. II. Itaque Motus Sonori per impulsam Sta- pedis Basim aeri, qui in Uestibulo, & reliquo

Labyrintho est, communicati, intra hunc Impressionem Sonoram, in aptam quidem Partem, facere debent. Apta vero Pars, secundum Anatomen nostram, nulla alia in Labyrintho occurrit, praeterquam Membrana i Vestibulo existens, & quatuor Zonae; tres scilicet Canalium Semicircularium, & una Cochleae. Porro cum Membranae Vestibuli mul DEst ;yt. vid. tiplex, & frequentissima varietas, atque, ut sic Cap. LII.Nmn.M. dicam, irregularitas, non multum in ipsa immorandum esse, indicet; reliquum est, ut potissimum in Zonis Sensorium istud quaeramus. Igitur an Zona unica, an plures, an omneS &s omnes; quo ordine , atque ratione hoc Ia bili munere fungantur, disquirere oportet.

Quod quidem, singulas Labyrinthi Partes juxta Motuum Sonororum ductum percurrem do, praestare tentabimus. III.

146쪽

Harum viarum, sive orificiorum Delin. Uid. Tab.VIII. Fig.U. t sua orifieii comis

munist, necnon Orim

11c Auris Partium Uus. III. Cum Sonoris Motibus per Ovalem Fenestram Vestibulum ingredientibus , sex omnino Viae Occurrant, per quas ulterius excurrere possinis, hinc scilicet quinque Canalium Semicircularium Crisicia s, illinc vero Orisiacium illius Cochleae Canalis, quem Vestibuli Malam nuncupamus; quaeri primo deber, an illi has vias simul omnes subeant I an vero

tantummodo aliquot. Si non omnes; rursus

quaeri potest, num sit sorte orificium Scalae Vestibuli, quod stibeant; an vero Orificia Cainnalium Semicircularium. Et si orificia vi

rum Canalium; demum an omnia Canalium horum subeant orificias, an aliquot tantum

quaerere superest. Et mihi quidem Motus Sonori probabilirer videntur non illas sane omnes Vias ex aequo ingredis, sed potissimum aliquot orificia Canalium subire,& nominatim orificium Commune , necnon Canalis Minimi orificium Angustius. Cur vero mia hi sic videatur; haec ratio est. Prius nempe animadverto, Motus Sonoros, licet in orbem propagentur; propagari tamen multo vividius, atque sensibilius ad eas partes, quae loco illi, unde proveniunt, ex adverso collocam turi quam ad eas , quae a latere , & praecipue quae a tergo ejusdem disponuntur 9 Deinde illud conticiero , Naturam non omnes illas Vias ex adverso Fenestrς Ovali constituis s

sia hinc Scalae Vestibuli orificium, illinc ve-

147쪽

caput VI. I 2Iro Canalis Minoris orificium Proprium, necnon Oriscium Latius Canalis Minimi ita a Fenestrae lateribus collocasse, ut parum absit, quin a tergo sint; & tantummodo orificium Commune, necnon Angustius Canalis Minimi orificium eidem ex adverso posuisse. Quae cum ita sint; ex Vijs, quas Motus Sonori, tria Vestibulum per eam Fenestram ingressi,subire possunt; duae tantum videntur esse, quas praecipue subeant; nempe duo orificia novissime indicata: Adeoque & a nobis primo,quasi ipsa Natura praecipiente, duae potissimum istae Uiae considerabuntur. Verum antequam id facio; cur duobus hisce Orificiis orificium Proprium Canalis Majoris ; cum&istud fere ex adverso Fenestram Ovalem spectet; cur, inquam, hoc

illis duobus non adnumeraverim ; rationem

edo. Scilicet margo ille quo orificium hoc eandem Fenestram respicit, ita in aggererrta assurgit; ut non dubie indicet, orificium istud minime ad Motus Sonoros potissimum excipiendos factum esse; cum totius ad eosdem arcendos indicato aggere a Natura instrua

tura

IV. Igitur Motus Sonori duo illa orificia subeuntes, per Orificium quidem Angusti sCanalis Minimi, Canalem hunc pervadunt; per

Orificium vero Commune, Canales Majorem,& Minorem percurrunt. Quod dum faciunt; Zonas in Canalibus contentas, percellunt: --

148쪽

Cur sidem Canalet, D Zona inaquali Ionis aitudine gaudeant.

118 Auris partium usus. de ; cum ipsae quidem nil aliud sint, quam, Mollis Auditorii Nervi expansiones, ut suo loco ostensum est , Auditus Sensatio excit tur. Verum Aliquis hic loci illud interrogabit : Cur Natura unum tantummodo C nalem, unamque tantummodo Zonam, quae

fiercellatur, hic non posuerit; sed tres Cana- es, & tres Zonas collocaverit 3 Cui dissicili Interrogationi quodammodo satisfieri videbitur ; si talia subi,iantur. Observatum este in pluribus Musicis Instrumentis; in quibus variae chordae, ut fieri solet , ad varios tonos

disponuntur; s super illis fistula, aut certe ipso ore variis tonis successive increpemus; licet cujuscunque toni motibus chordae omnes semper attingantur, & percellantur utcunque,&minus sensibiliter; certam tamen chordam acerto tono longe majorem impressionem si1-scipere ut superpositorum corpusculorunia subsultus testantur quam reliquas: & rursus ad alium tonum aliam chordam magis su sultare; cum interim chorda illa, quae a priamo tono adeo commovebatur; ab hoc pariter

commoveri inepta sit, sic ut immobilis arpareat. Porro quod chorda haec ab hoc tono, non vero ab illo agitari apta sit; alia ve-io non ab isto; sed ab alio; a variis variarum chordarum tum quo ad alia , tum quo ad longitudinem, aut latitudinem, conditionibus dopendere; a quibus nempe varia in ipsis cho

149쪽

di; dispositio ad se se tardius, aut celerius Vibrandum , & similia proveniunt; Haec cum, ita sint; jam Aliquem suspicari posse: cum tam varii Soni a nobis audiri, & distincte percipi debuerint, per impressones quidem ab illis in membranulam demum factas , Ut eorum perceptio vividior esset; curasse Naturam, ut singuli non utcunque membranulam attingerent ,, sed quam posscnt majorem impressionem in eandem facerent, At sicuti varii toni non possunt omnes facere majorema impressionem in unicam. aut unius conditi

Dis chordam ; sed singuli variae conditionis

chordas exposcunt ita neque varios Son rum tonos in unicam, simplicemve membranulam potuisse requisitam majorem impre 1ionem ficere; Adeoque non unum Canalem, unamque membranulam, sive Zonam ; sed plures Canales, & plures Zonas Naturam posuisse; & istas quidem variae conditionis, saltem quo ad longitudinem; Nam major una

minor altera, tertia vero minima est.

U. Dum vero haec ad illam interrogationem fortasse responderi posse, opinor; ne quis obiiciat, in tam multiplici Sonorum varietate triplicem tantummodo Zonarum differentiam nimis esse insuffcientem y utque illa opinio, qualis ea cunque est,confirmetur; addo aliam

consimilem suspicionem, ex illis pariter, quae de Musicis chordis modo praemisa sunt, quo-

150쪽

dem Zontrum parte tinam Istria tine L. non obtinuerist.

Earu Descript. Vid.

Cap. III. Num. XII. Delin. vid. Tab. VIII. Fig. VIII. aut Tab. X.

Fig. III.

x3o Auris Partium Uus. dammodo derivatam i siquidem ego nequυ

has tanquam absolutisiimas paritates astero; neque illa, quae circa consimiles res obscuras potissmum excogitantur, omni obiectione Carere posse,exist inio Itaqtie cum in hisZonis non solum longitudinum varietas occurrat Verum quodammodo etiam latitudinum;nam certe ea Zonarum pars,quς Canalem Communem occupat, reliquarum Zonarum partium la tissima

est. idcirco suspicari Aliquis potest y an forte Natura hoc quoq; ideὁ fecerit; ut alicui Sono,

cujus impremoni suscipiendae minus apis e stentaliae Zonarum partes ;hςcob latitudinis varietatem aliquo modo aptior esset. Sed mitto alias hujuscemodi Dubitationes;unam tantum

modo adhuc indicans:quam dum explico; simul ad reliquarum Labyrinthi Partium Usum e

ponendum procedo. VI. Videntur Zonae variam ad se se tardius, aut celerius vibrandum aptitudinem habiturae; si in suis vibrationibus,scilicet contractis ex Sonorum impressione motibus consciendis, magis, aut minus a circumfuso Labyrinthi aero impediantur,secundum illa,quae in re non dissimili de Tympani Membrana respectu aeris in Τympano contenti, Superiori Capite censebamus. Porrὁs attenta etiam Labyrinthi structum, suspicari possumus, juxta varios Sonos V rie eiusdem Labyrinthi aerem Zonarum m tibias obsistere sic, ut pro Sonorum varierat

SEARCH

MENU NAVIGATION