장음표시 사용
131쪽
illico soluti, adeo in structura insensibili la
befactentur ; ut Canis intra aliquot dies, e
dem modo, ac si Nervi illi amputati essent, inde moriatur ; licet ijdem rurium inspecti, in se nullum sensibilis laesionis vestigium ostendant; Quidni in casibus indicatis suspiacer, oppositum Cerebri Hemisphaerium,quamvis apparenter non pejus altero affectum I tamen aut a Fibris Durae Matris vehementer convulsis peculiariter compressum, aut simili alia, etiam ignota, adhuc causa male prς altero fuisse multatum ; quando recensitus tot alia rum , & tam luculentarum Observationun L. consensus hoc ipsum videtur innuere; imo suadere . Verum tametsi istud perpetuur esse, omnino non constaret; cum tamen quam frequentissimum esse, ex indicata Sectionum mearum longa serie certum jam sit; quantam id lucem praebere possit Anatomicae Cerebri,& Nervorum cognitioni; quantam complurium Morborum Capitis Theoriae; quantam denique Apoplecticarum istiusmodi Resolutionum Curationi, & ipse intelligo, &caeteri sentient. Certe Resolutiones istae Apo- plecticae quas tamen fateor curatu esse dissicillimas) attenta hac notitia, aptius salter tractari a Practicis poterunt. Ea enim se' posita, jam firmum aliquod fundamentum habemus determinandi, In quam potissimum Capitis panem decumbere A gris conveniat:
nem ostendant. Iuxta stommunis eam et ea tales Ap plectieον Assectus mistitiam Deeubitus --
tio, Loealia, Vena se. aio aptises in iisdem
132쪽
xxx Auris Partium et sus. inam Capitis parti Localia congruentius adhiberi possint: Demum utra Iugularis, item de sinistro, dextroque Brachio utrum ad Uenae sectionem eligendum sit; nempe an illud, quod ex latere resoluto est ἱ an vero potius oppositum. Quae omnia per partes,& cum sitis distinctionibus decernenda aliis relinquere me cogit studium brevitatis. Illud tamen obiter innuam: Constare mihi, quod in simialibus Morbis, instituta Venae sectione non ex latere Corporis magis resoluto ; sed squemadmodum observationes meae indicant) ex opposito, sive illo, quod omnino sanum ubdebatur; illico fere , gri aliouot levati sunt. Nunc quam utilitatem exhibeant Medicis
Nova illa in Tympano inventa Foramina spost Nooο-- δε- facile explicabo. Cum enim ex rebus paru
' - 2. z H iserius indicatis liquere possit, tanto majori cum spe, atque sedulirate posse Medicos
congrua odoramenta similium AEgrorum, Naribus admovere , quanto ab ijsdem Naribus ad Cranii civitatem transitus per Novais haec Foramina manifestior est, Nunc ex esdem rebus, & ex addita circa tales Affectus Notitia, hoc etiam perspicuum est, in talium agrorum curatione posse Medicos odor menta uni ejusdem Nasi Foramini, sive CavLtati aptius, quam alteri applicare. Nam quando altera Corporis medietas, utputa dextra ,
resoluta est, di conlequenter sinistro Cerebri
133쪽
Hemisphaerio per remedia consulere oportet; multo promptius, &copiosius, ad la am hanc partem odores transmitti y si quidem Cavitati sinistrae Nasi adhibeantur y per Novorum Foraminum dispositionem patet; siquidem cum unius lateris Foramina per ejusdem lateris Trubam cum Naso communicent s Tuba autem unius lateris magis obvertatur, atque comm nicet cum ea Nasi Cavitate , quae ex eodem ,
Iatere est; Quis non videt, expeditius iter ad sinistrum Cerebri Hemisphaerium, nempe persini stra Foramina, esse a sinistra ejusdem Nasi vitate 'IX. Antequam Usus, quos in praeternatur libus constitutionibus praestare possitnt Nova haec Tympani Foramina , exponere inciperemus; circa naturalem eorundem Usum conjectiaram illam repetebamus, Per ea quoque Humorem istum in Tympani Cavitatem distillare,quo tr caveatur,ne MembranaTympani su-Dra, quam par est, exarescat: de qua istiusmodi humectationis utilitate cum insuperiori etiam Capite respectu Membranarum aliarum meminerimus;idcircὀ in eadem neque modo ulterius immorabimur, neque in Capite sequenti, ubi occasione Zonarum limpido illo Sero madentium, rursus de ipsa scribendum foret. Igia ' δ εο tur Humor ille, postquam Membranae Tym - ἡ .
pani, aliarumque etiam In Tympano Conten Cap. II. Nu.XVI.
tarum Partium incolumitati prospexit; ne for- RRVULP te
134쪽
rr Auris Partium Usus. te superabundans, eandem Tympani Membranam nimis laxando, hac ratione ad Sonoros Motus rite suscipiendos ineptam reddat, per Tubam Eustaciaianam, ad Pharyngem , Naresque amandari potest . Quod quidem fieri posse , tum ex nonnullis, quae sparsim, scripsimus; tum ex illis, quae de Tubat latitudine,& declivi situ suo loco exposuimus, evidentissimum puto : adedque mitto prolixius confirmare per quandam meam in vivo hinmine Observationem, de Nobili scilicet Viro, Ulcere ad Processum Mamiliarem cum hujus Carie laborante I, in quod quae inliciebantur, illico ad Fauces perveniebant; adeoque a Tympano, quo per illius Processus sinuositates
ascendebant, per Tubam certe derivabanturicum praeter expositam, nullius alibi, & principue in Ore, aperturae, aut laesionis estet imdicium. Hoc ergo tam utile emissarium, Tuba videlicet, ne unquam forte clauder
tur, provisim est per illam glandulosam,
substantiam, quae in tota ejus non ossie a pa te sub Membrana conspicua est . Ejus en intilatera, quae nempe Versus hanc partem contabuere inveniuntur; ne unquam simul conglutinentur, facit humor, qui iugiter ab illa su, stantia, non ita exigua quantitate, separatur. Verum non soldm hic Usus per Tubae aperturam Membrauae Tympani exhibetur; sed alter etiam longe praestantior,&per quem il
135쪽
lud, quod polliciti stimus , ulterius ostendatur, scilicet Naturam de assignato Membranae Tympani Lisu non parum fuisie solic,
X. Illud enim perspicuum est, quod Tympani Membrana eo amplius, atque facilius ab impellentibus Sonoris Motibus in utiles illas
commotiones adigetur, quo minus aer Tympani Cavitatem occupans , impulsis eidem Membranae resistet, citiusque, & promptius cedet. Sicuti autem coniicio, fortasse in hoc ipsum Tympani Cavitatem tanta cum solic, tudine a Natura amplam atque capacem desiderari y ut quando Sinuostatis Mastoideae spatia ipsi non adduntur ; ejus Cavitas, ut in multis Animalibus Observavis consueto amplior st: sic enim aer quo se contrahat, habendo; facilius locum concedit: sicuti, inquam , istud coniicio , ita illud sine ulla ferme dubitatione censeo , Tubam Eustachi, nam impulso a Membrana Tympani aeri, qua facile cedat, viam aperire . Nam illa in Tympano ex adverso ejusdem Membranae opportune orificium explicat suum, ideinque Irae tubo succedente sane amplius: quo sci-icet aer subire copiosior postit, & compres is Membranar expeditius cedere . Tanti autem ponderis hic Usus est, quem Membranae Tympani Tuba praestat; simul tamen cum illo, quem etiam Membranae Fenestrae Rotuim
quatenus rati situ. talique gaudet carmeitat .
136쪽
tis riris Partium et Ius. dat orobabiliter exhibet, qui sequenti Capito explicabitur; ut si eadem Tuba forte claudatur; illico, ut ego comperi, amittatur Auditus. Posiem hoc forte probare per observationem in Patricio Cet enate habitam, Polypo Narium laborante, qui usque ad Uvulam se se extendebat. Quo enim hic Polypus magis in dies Crescebat, & consequenter quo magis ad orificia Tubarum penitus claudenda accedebat; eo magὶs in dies Auditus is gro minuebatur sic, ut tandem omnino surdus evaserit. Verum ut rem adducam ambiguitatibus minus obnoxiam; quidam ple
bejus Ulcus gerebat supra Uvulam in sinistra
parte, quod quidem eam,quam invaserat,pa tem exeserat, atque abstulerat sic, ut Ulceris cavitas cum extremo sinistrat Tubar orificio communicaret. Igitur quoties homo mollem rurundam remediis imbutam in Ulceris cavitatem intrudebat; toties illico sinistra Aure evadebat surdus, talisque permanebat
toto eo tempore, quo turunda in Ulcere relinquebatur : statim vero, ac amovebat; priastinum Auditum recuperabat: perspicuo amgumento , quod reserata Tubi, illico intesceptus obtinetur Auditus; occlusa vero, statim intercipitur, sive tollitur. XI. Cum ergo ad audiendum hoc requiaratur, ut compresso a Tympani Membrana
aeri expcditam Tuba praebeat viam ; idcirco
137쪽
Caput V. ne unquam cum audiendum est; via haec se lasse minus aperta permaneret; per Musculum Processus Majoris Mallei, & praesertim per Tubae Musculum Novum sagax Naturae Ingenium consuluit. Nam quotiescunqu audiendum est; ab adveniente Sonoro Motu, simul cum Membrana Tympani incipit Mallei Manubrium leviter intropelli; Sed hoc leviter intropulso, jam Mustulus Processus Majoris Mallei, assidue tensus inter hoc, & Tubae Cartilagineum anterius latus, non poteshnon leviter simul relaxari ; adeoque istud Cartilagineum Tubae latus , quod prius per longum tendendo, stabilius,& motu difficilius faciebat, incipiet quoque remittere, & facilius
mobilem reddere. Hac vero Cartilaginei istius lateris relaxatione Novus Tubae Musculus ad se contrahendum excitatus, non solum ob sublatum quodammodo aequilibrium, verum etiam ob influxum s ut ego puto , &in similium functionum Musculis fieri soleo secundum indigentiam, nobis insciis , sum
additum, Contrahetar, & per contractionem suam indicatum Tubae latus, quatenus hujus remisso concedit, extrorsum trahere incipiet ;& consequenter quotiescunque audiendum erit, statim Tuba incipiet magis aperiri. Porro aere sic egredi statim incipiente, jam Membrana Tympani ab eodem Sonoro Motu facilius , atque amplius retropulsa, Mallei Ma-brium
Descript. Vid. Cap. II. Num. XVIII. Delin. vid. Tab.III.Fig. XII.
138쪽
1 1 8 Auris Partium qinus. nubrium ulterius retropellet, hoc Musculum Processus Majoris Mallei magis relaxabiis, Musculus vero iste indicatum Cartilagineum Tubae latus magis remittet; adeoque Novus Tubae Musculus idem magis extrorsum trahendo, Tubam successive magis aperiet y &sic tanto majorem aeris quantitatem dimitti, sinet y quanto retropulsio Membranae Tympani successive major evaserit. Dum vero mi rabile hoc machinamentum, cujus partes apte adeo invicem, prompteque consentiunt, ut extrema una vix tacta, altera extrema illico operetur; Dum, inquam, ad hoc, ut aer
Membranae Tympani a Sonoris Motibus impulsae facilius cedat; essicit, ut idem a Tuba, quam patentiorem reddit, facilius dimittatur; Ad hoc, ut expeditius adhuc, & sine ulla remora dimittatur; eadem opera hoc praestat, ut promptius a Nasi Cavitatibus , in quas dumittitur, excipi queat. Siquidem qua contractione Novus Tubae Musculus indidatum
Tubae latus extrorsum trahendo , Tubam ipsam dilatat ; eadem marginem inseri rem Internorum Nasi Foraminum deorsum
ducendo nam utrumque extremum minbile habet hic Musculus, ut suo loco ostensum est) eadem, inquam, marginem illum
deorsum ducendo, illorum Foraminum, ante ipsum Tu orificium sitorum, ampliorem reddit capacitatem. Et hoc quidem praestat
139쪽
caput V. I I 'magis, aut minus pro majori, aut minori indigentia; nam cum una eademque contractione & Tubam, & Foramina indicata dilatet i quando magis contractus, illam magis expandet; de laςc etiam magis dilatabit. XII. Quantum vero haec Nasi Foraminum dilatatio ad exquisite audiendum conferatiquatenus scilicet facit, ut aer ipse, qui ad Finem Tubar est, impulsui Membranae Tympani expeditius,&suae ulla remora cedat; non solum Ratio ostendit 9 verum complura alia artificia, quibus in hoc ipsum usa est Natura, imo& communis quaedam observatio confirmabunt. Nam illa omnia sane eo conspirare, &in id facta esse videntur; ne scilicet aeris a Tinba exitus impediatur 9 sed quam expeditissimus esse possit. Primo enim per extremi Orificii Tubar constitutionem , prospectus
est, ne aer inspiratus, aut exspiratus, dum per i Processui ''IO Nares ante orificium Tubae pertransit, illius fiuι ιὸν. ex ιν μυ-
labrum, in quod primo incurrit, versus alterum impellendo, ipsum Tubς Orificium te tur. mere coarctet. Nam illinc contiguus Oileus i Esdript. vid. Processus anterius orificii labrum in inspira--ii 'R VI 'tione defendit; hinc vero consulto crasses acta Tubae Cartilago sua firmitudine posterius labrum in exspiratione tuetur. Et sane aeris exspirati, aut inspirati transitus multum p terat, praecipue in quibusdam casibus, officiis Tubae nocere, non solum ejus orificium c
140쪽
em aliquem Sonum Mudire contendimura animam eomprimere eonsumerδmκα
tho Auris Partium Uus. arctando, ut modo exponebamus; Verum qu que jam exeuntis de Tuba aeris ulteriorem cursum interturbando, remorandoque . Et
ob hanc priecipue rationem est , quod cum aliquem Sonum aut ob distantiam , exilitatemque perceptu dissicilem, aut ob quamcunque causam attente expectatum exquisite percipere volumus; tunc, ut observatur, respirationem, quoad possumus,intermittere consuetudine didicerimus. Quoniam vero in hoc ipso actu necessarium est, ut subinde respiratio qualiscunque instituatur 9 ne tunc exspiratus aer alterum de Tuba exire debentem,adeo incommode perturbet; Natura, nisi ego multum fallor, aptissima instrumenta paravit ad Fauces, per quae in eo actu aer sive exspiratus,sive inspiratus, a Narium via, & consequenter a Tubarum Orificiis satis arceatur.Illa instrumemta sunt Mustulorum Paria duo Pharyngosta
phylinum,& Salpingostaphylinum, & cum his
Uvulas Nam ut aer sive in exspiratione, sive in inspiratione Narium viam percurrat, Opus est, ut transitum habeat per illud Pharyngis orificium, quod versus Nares aperitur: quods coarctetur; consequenter aer ille minori quantitate Narium viam percurrere potest At vero illi Mustuli, & Uvula, ut alibi etiam scripsimus, ad illud orificium coarctandum aptissima sunt lastrumenta. Haec itaque G
