De aure humana tractatus, in quo integra ejusdem Auris fabrica, multis novis inventis, & iconismis illustrata, describitur; omniumque ejus partium usus indagantur. Quibus interposita est musculorum uvulae, atque pharyngis nova descriptio, et delineat

발행: 1704년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

caput Ig. 63 nomine caremus; appellitabo. Tuba itaque Eustachiana proficiscitur a Tympani parte inferiore, ab eo latere Membranae Tympani, quod versus Faciem eli; sic tamen, ut ejus orificium, sue Principium eidem Membranae e directo quasi collocetur: hinc oblique deorsum fertur, qudusque Pterygoidis Pr

cessus Internae Alae, anteriori sui labro contia gua, ad latera Internorum Nasi Foraminum, supra Uvulae Basim terminetur. Ejus Cavitatis figura assimilari pocest duobus contrapostis inaequalis altitudinis Coniis, compressi

rem Ellypsim pro basi habentibus, & antequam

in apices desinant, coeuntibus. Porro Cavia

talis altitudo Calvariae Basi ferme verticalis est. Cavitas altitudinem non ubique ςqualem habet; nam principio quidem duas lineas alta esti sed inde sensim ita decrescit; ut antequam ad finem suae Partis osseae perveniat; vix unam excedat lineam : quam quidem altitudinem per exiguum spatium aequaliter servat: hinc ossea Parte superata, gradatim altitudine augescit; adeout ad Finem Tubar deveniens, quatuor lineas alta sit. Cavitatis altitudo ita se habet. Latitudo autem, in Parte quidem. Ostea, unius semper lineae est: quanta vero sit in reliqua parte, non est ita facile explicatu . Nam si ultimum orificium, seu Tubar Finem

excipias, necnon totam superiorem partem;

62쪽

Delin. qualemcunq:vid. rab. III .Fig. XIV. subiecta bulerIan dulosa subsantia. Usum Vid. Cap. V. Num. IX.

1 Auris Descriptio. aliquis transtus, ut ut angultior, per Tubam

apertus remanet, utique tota hF reliqua pars lateribus connivere invenitur. Sed sicuti in demortuis conniventem inveniri, certum est;

ita quomodo in vivis se habeat, ambiguum: est enim facile inserius dilatabilis, ut ex scribendis maris patebit. Illud tantummodo, quod modo innuebamus, pro certo adnotari potest; videlicet hanc reliquam Tubar pariem multo prae ossea ejusdem Parte, superne amgustiorem esse, ita ut eo in loco quasi arctiore

sulco excavata videatur: quo quidem loco ex Cartilagine componitur. XVII. Constat enim Tuba ex Parte ossea, Membranacea, Cartilaginea, atque Carnea. Pars ostea continuatio Ossis est, in quo Tympani Cavitas continetur. Illa eousque clon gatur, ut tertiam, & ultra longitudinis Tubet partem conficiat. Haec eadem cum Tympani Cavitate vestitur Membrana,quae exteusa totam Tubam interne cingit: diversam tamen sensibiliter acquirit indolem, ubi hanc Oseam Tubs Partem superavit. Hic namque, ob subiectam glandulosam substantiam crassiuscula evadit, & pluribus foraminibus pervia conspicitur, per quae mucosa materia egreditur , ab ijsdem subiectis Glandulis separata . Porro h. aec glandulosa substantia crastior fit,& foramina copiosiora, & majora evadunt versus Tubae Finem : quo loci eadem Mem-

63쪽

caput II. 4 3

brana internae Narium Membranae continuatur. Restat , ut scribam de Parte Cartilaginea,& de Carnea. Pars Cartilaginea partem reliquae Tubar superiorem , necnon ambas laterales componit: lateralem quidem posteriorem pro majori; lateralem vero anteriorem pro minori tantummodo parte. Ipsa autem ,

Pars Cartilaginea ad extremum Tubar orificium, sive Finem, praecipue vero ad posteriora ejusdem orificii dilatata, & crassefacta, nonis parvam Labrorum ipsius partem constituit. Pars denique Carnea, sive Muscularis reliquς Tubae partem lateralem anteriorem tegit. Sed oportet jam, .ut de hujus Substantiae Caraneae progressit, atque insertione distinctiusseribam. XVIII. Cum superius ambigebam, an inivivis latera Eustacnianar Tubae conniveant;

id quidem solummodo quo ad statum Tubae assiduum, sive ordinarium ambigebam. Mu eulum enim Tuba Eustachiana sortita est, a quo, ubi opus sit, eadem potest dilatari. Quod Assertum sicut in Anatomicis Scholis novum est y ita mihi, quem diutina conquisitio, & : improbus labor id docuere; inter ea, de quibus certiores sumus, videtur reponendum.

Porro hic Novus Tubar Musculus ita se habet. Procedunt fibrae carneae ex latere anteriori Tubae Eustachian , a Parte ejusdem Membranacea , necnon a contiguo extremo margine

F 1 Partis

Tuba Para Cartia

64쪽

4 Auris Descriptis. Partis Cartilagineae, per totum quidem illud spatium, quod inter Tubae Finem, & ejusdem

osseam Partem intercedit. Hinc oblique deinscendendo, simul collectς, estormant tendianem per partem inferiorem Internar Alae Processus Pterygoidis excurrentem. Postquam vero hunc tendinem efformarunt, & per i dicatam Pterygoidis partem excurrerunt; ira tendineae descendentes, rursus explicantur , α dissunduntur circa inferiorem marginem Foraminum Nasi Internorum, in quorum Membrana desinunt: quarum fibrarum tendinearum aliquot quandoque cum tendineis fibris Musculi comparis , nempe alterius lateris uniuntur. Itaque ex hujus Musculi Descriptione; si quidem extremorum insertiones a

tendantur; perspicuum est , hunc aliud prinstare non posse; quam duas, quibus annectitur, Partes dilatare, Tubam nempe Eustachianam,& Foraminum Nasi Internorum extremitatem. Quod totum ad evidentiam etiam ipsis

oculis potest percipi ; nam si Musculus isto

leviter digitis tranatur; tunc Nasi Internat Foramina, Tubaque Eustachiana dilatan

tur .

XIX. Quoniam vero suti ostensurus sum, ubi Partium Usus exponam non potest Tuba Eustachiana Usum suum exquisite praestare, absque Uvulae certis motibus, & dispositione; ne postea ubi illuc pervenero, aliquid

65쪽

caput II. 4s desideretur; opoletet, ut modo Historiae Tmbat Eustachianae Mustulorum Uvular Histo

riam subnectam ; maxime cum haec ab ea, quam nobis exhibent Anatomicorum Descri

ptiones δε Iconismi, prosectis longissime absit.

Sunt ergo tria Musculorum Paria, quae Uvitae famulantur. Primum Pasi pro PterygOstaphylino Interno acceptum ; aptius vero Sal-

pingo staphylinum appellandum, non oritur lane ab Ala Interna Processus Pterygoidis; sed a Parte inferiori Osea Tubς Eustachianax hinc sub Parte Membranacea inferiori ejusdem Tubae oblique ad Uvulae Basim descendit: ibidemque fibrae unius Musculi fibris comparis Mustuli quasi continuantur. Secundum Parmihi est Glossostaphylinum . A' lateribus Limguae in parte ejusdem inferiore paucis fibris

erumpit: quibus aliquantum restrictis, ad latera versus Uvulae medium infigitur . Hic Musculus licet exiguus sit, attamen distinctos praestat motus : qui clare manifestantur ; si aperto ore vivi nominis, Uvulae motus diligenter consideremus t quod etiam de aliis

Mustulis ad eandem Uvulam spectantibus, si lubet, possumus experiri. Tertium Par Plia Ungostaphy linum appello . Hoc laram , &lam nabet originem a parte inferiori Pharyngis, ubi iste incipit in Oesophagum restringi;& per ejusdem Pharyngis partem anteriorem lateralem assurgens, cum ad ipsius superiora

Delin. Vid.

66쪽

s Auris Descriptio. riora pervenit ; fibras suas instar arcus insectit, quae sub Tonsillis excurrentes, parti ins

riori, & laterali Uvulae se annectunt. Hoc Musculorum Pars, si detrahatur Membrana , Pharyngis,& Uvulae faciem vest iens ; evidentem praebet suarum fibrarum directionem. Ex his Musculorum Paribus Uvulae tributis, Primum jam a longo tempore utcunque notum est ;Reliqua autem duo, praesertim quod attinet ad fibrarum positum, Zc insertionem, nunc nova manifestantur; etsi levis non sit eorundem Usus y eorumque indicium ant oculos sit, quotiescunque in apertum os versus Lingus radicem introspicimus; Duo enim arcus, quos inde versus Uvulam assurgere vudemus, a subiectis hisce Musculis fiunt; primas quidem a Secundo Pari; alter vero a Tertio. XX. Nunc quando credi possum Muscul rum Uvulae Historiam absolviste ; adeoctu jam ad Mediam Auris invitatem complendam properare; Pharyngis Historiam instituere antea cogor: quae quantum primo alterius Digressionis speciem videtur praeseser ῆtantum cum praecedente connexa; imo ejusdem continuatio censenda est. Neque enim Motuum Uvulae, ejusque Musculorum; atque adeo earum rerum, quae ad Tubae Eustachianae Usus explicandos necestarie mihi futurae

sunt, sussiciens notitia obtineri potest absqu

67쪽

caput II. 4 notitia orificiorum, Motuum, & Musculorum Pharyngis; Neque Uvula, ut creditur; ita a Pharynge distineta est; imo pars est iPsius Pharyngis, ab isto nulla ratione dividenda. Quod si passim Auctorum Descripti

nes, & Tabulae sejunctam tradunt; id totum Anatomico Cultro imputandum venit, qui adeo nimis sedulus iam est, ut novas sibi faciat vias, sibi quidem parum I Naturae vero,

nullatenus notas. Atque utinam Majores

quibus tamen plurimum deberi fateor) i istiusmodi Partibus dividendis minus soliciti;

in perscrutandis autem magis oculati extitissent; sane ego nulla habens, quae notarem, &nulla, quae adderem ; neutiquam primae Historiae meae filum interrumpere coactus essem ; sed Lectorem & quo ad Uvulae & quoad Pharyngis Historiam ad eosdem ablegare potuissem . Pharynx itaque superior Oesophagi pars est, quae a Cricoide Cartilagine usque ad Capitis imum , quasi ad infundibuli

similitudinem laxata, assurgit; adeoque, Ve lut ipse insophagus, obtinet tum Membranam internam, subiectasque isti Glandulas; nisi quod aliquot harum magis conspicuas hic illic ostendat; tum Fibras Carneas; quae t men in ipso Pharynge in distinctos Musculos disponuntur; ut ex horum Descriptione m do patebit. Pharynx tria obtinet orificia , prauertim si in hujus compositionem Uvulam,

68쪽

provenire perperam dieantur.

Deliri. & Usus ubi sint quaerenda, Vid. supra, ubi de Pharyngostaphylinis.

48 Auris Degeriptio.

ut par est, admittamus; Unum nempe maximum oris cavitati correspondens quod erit orificium ad Os Alterum majus, viam nempe ad Interna Narium Foramina aperiens

quod erit orificium ad Nares Ultimum minus, ubi scilicet Pharynx in insophagum abit quod erit orificium ad insopnagum

Quae porro Orificia cum modo debeant re

stringi ; modo debeant dilatari ; idcirco Pharynx peculiaribus instruitur Musculis r uos juxta diversam eorundem insertionem, iverib ab invicem nomine recensebimus. Primum Par, quod dici solet Cephalopharyngaeum, eo quod ab imo Capitis provenire perperam putetur; illud est, quod ego inter Musculos Uvulae sub nomine Pharynis

gos a phylini describo : quodque si Aliquis Staphylopharyngaeum dicere hic velit; non

repugnabo. Hoc enim Par non minori ratione inter Pharyngem moventes colloco; quam inter moventes Uvulam reposuerim; cum revera non minus Pharyngem, quanta Uvulam valeat movere, eo quia ejus Musculi utrumque extremum mobile habent e quales

quidem Musculi in aliis aliquot nostri Comporis Partibus etiam occurrunt quamvis illorum plures a multis Doctoribus unius tantum Partis Musculi statuantur imo quales inter Nas Interna Foramina,& Tubas superius de scripsimus ; qualesque aliquot reperiri inter

69쪽

Caput II. 4 Uvulae jam descriptos Musculos, & inter Pharyngis mox describendos, semel pro semper hic admonemus. Cum Primi itaq, hujus Paris Descriptionem supra dederim; pergo ad Secundum Par, quod falso , ex pari cum Primo causa, Sphenopharyngaeum Vocatum , ,

Glossopharyngaeum appello . Istud a lateribus Linguae in parte nujus inferiori erumpit prope Musculum Glosso staphylinum, cum fibris cujus ςonfusam habet originem e hinc per partem superiorem Pharyngis quasi circulari incessu fertur sic, ut fibrae unius Musculi cum fibris alterius , interposita tamen lineola quadam tendinosa, concurrant. Te

tium Par Stylopharyngaeum cuti quidem notum est) a Processu Styliformi procedit: hinc oblique descendit; & Musculi Hyopharyngaei

fibras intersecando, ad latera Pharyngis desinit. Quartum Par, quod omnino Novum, Hyopharyngaeum dico. Duplicem habet insertionem in Osse Hyoide. unam longiorem,& alteram breviorem . Longior connectitur Appendicibus Cartilagineis, lateraliter ad Basin ejusdem ossis degentibus, brevior vero Processibus ejusdem Cornutis. Ab his porro terminis fibri, aliquantulum oblique recedentes, versus superiora Pharyngis inclinant, Scin hujus medium lata expansione desinunt , quo loci cum oppositis concurrentes, rectam lineam tendinosam componunt. A' Mu G culO

70쪽

so Auris Desicriptio culorum istius Paris violenta distensionS; quando videlicet nimis copiosa, & non bene mansa cibariorum quantitas in Pharynge nia protruditur , potest Luxationis species succedere in Appendicibus Cartilagineis ejusden Osis Hyoidis : quod ego in Muliere Bononiensi ii deglutitione crassoris boli bovillae

carnis non Dene mansae Observavi. Putabat

Mulier, multisque imposuerat, se divexari abolo in Faucibus haerente : quem ut inde deturbaret ; varia Manuum, & Medicamentorum auxilia tentavit; sed incassum. Iamquo elapsima triduum erat absque eo, quod ullum cibum,vel potum assumere potuistet; cum denique a me opem quaesivit. Ego vero omni bus perpensis, cum in aliqua ex Appendicibus Cartilagineis ossis Hyoidis Luxationem suspicarer; Partem, ut Anatomica indicabat Cognitio ; ita digitis contrectavi r & illico per unam, Vel alteram contrectationem, omni tain pristinam sanitatem redacta sunt sic, ut i mediate absque ullo deglutiendi incomm do jusculum sumere, & cibum Mulier, modo desperata, potuerit. Quintum Par Musculorum Pharyngis Thyropharyngaeum nuncupamus , Hoc enim ab utroque antico later Thyroidis, per totam hujus altitudinem, duas acutas productiones formando, recedit licet quo ad aliquot fibras etiam ab anteriore late-rali parte Cricoidis acuta itidem inferiori

SEARCH

MENU NAVIGATION