장음표시 사용
91쪽
pluribus funiculis componi inveniuntur. Hae itaque postquam ab eo, unde emergunt, Cerebri loco per breve spatium recestere ;Communem suum Canalem ingrediuntur:
per quem ubi Portio Dura pervenit pro illud Foramen,quod Canalis Particularis principium est; deflectit, ipsum Canalem subeundo; per cujus utramque Partem excurrit.
Nam hac quidem in Cranij civitatem pergit ; & per Duram Matrem, necnon per Quinti Paris Nervorum Truncum sparsis Ramis se se diffundit; illac vero progreditur versus Tympanum: ad quod ubi misit Surculos alibi descriptos , duos vero a Quinta Coniugatione Ramulos ut communiter loquun-rur accepit ; ad Foramen, quod inter Stylia formem, & Mamiliarem Processum hiat, descendit: indeque ita in Ramos, Ramulosque diducitur, uti suo loco ostensum est. XI. Portio autem Mollis ad Canalis Communis finem in duas Partes dividitur, per quas Labyrintho prospicit; per unam nempe, quam
in Sinuositatem, versus Cochleae centrum excavatam, insinuat; ipsi Cochleae; per alteram Vero, quam Sinuositatibus versus Vestibulum exseulptis committit; eidem Vestibulo , necnon Canalibus Semicircularibus . Ut hanc secundam Mollis Portionis Partem primo prolequamur; sciendum est, Sinuositares, ve sus Vestibulum excavatas, non per tria, ut
92쪽
Non tria;ve ab aliis eraditur; sed quinquo
Foramina aditum praebent Nervete Surisculis is risibula C vitatem
Delin. Vid. Tah. III. Fis.II. item Tab. X. Fig. I. ει II. Membrana Vesauli.
Tres Canalium S misi etiIarium Zona Sonora, nunc primum .uuata.
τα Auris Descriptio. traditur; sed per quinque Foramina aditum. concedere in eam Vestibuli Partem, quae Canalibus Semicircularibus opponitur , nempe supra orificium Scalae Vestibuli. IndicatGergo Mollis Nervi Pars in quinque Surculos dividitur, & ipsos per ea quinque Foramina intra Vestibulum mittit ; in quod statimacingressi sunt, laxati in tenuissimam quandam Membranam solent uniri . Quae quidem Membrana modo in Vestibuli medio suspem
ditur; modo, praesertim in Auribus non recentibus, propter exsiccationem, ut puto, uniata ejus fornici reperitur. Hujus autem Membranae in Vestibulo figura, longitudo, & l titudo diversis in Subiectis diversae sunt. XII. Quinque Nervet Surculi in Vestibulo in Me ranam dilatati, peculiari incessu
membranaceo ulterius progrediunrur. Etenim a Membrana Vestibuli quςdam ali Membranae recedunt, quarum singulae diversum, Canalium Semicircularium orificium ingrediuntur ; ubi vero Membrana per unum C nalis orificium ingressa, Membranae per alterum ejusdem Canalis orificium intranti, percurrendo occurrit; unam continuatam Membraciam ambae componunt. Tales cum strictioris teniolae vernacula lingua diceremusd' una Cordesima ) sive parvae zonae figura habeant ; sintque Motibus Sonoris excipiendis, tanquam Proprium Sensorium, destinatae; is
93쪽
circo a me Zonar Sonorae nuncupantur. Hae sunt numero tres; nempe totidem, ac Canales : eandemque cum illis obtinent longitudinem . Earum autem latitudo non pertingit ad lineae dimidium; etsi Zona, quae Canalis Communis orificium pervadit; prae aliis latior sit: utpote quae ad divisionem Canalis in Majorem, de Minorem in duas pro his Can libus Zonas debet mox dividi. Zonae istae aliquando minima ramenta membranosa per Canales emittunt; sed utplurimum nulla emi rendo , per eosdem gradiuntur. XIII. Licet vero nas Zonas, quales descripsi; tales quam saepissime viderim, exacteque perspexerim sic, ut de vera earundem existentia nullatenus dubitem; memini tamen, aliquando dum ipsis quaererem, praesertim minus adhuc exercitatus; loco Zonarum noria
nisi quasdam hic illic earum particulas, i Certaque tantum vestigia invenire potuisita; non quod Zonae abessent y sed aliis de causis, ut postea comperi. Itaque ne Aliquis, si forte ipsi contingat, quod mihi tunc contigit y inde fallatur, & Zonarum existentiam in dubium trahat y libenter nonnulla circa
Zonarum quaerendarum rationem communicabo y maxime cum istae Auditorii organi praecipua Pars sint; tantumque absit, ut in Lilaris eorum, qui ante me scripserunt, id pos sit addiscis quin usque adhuc; ut aperte scri-Κ bam,
94쪽
Auris De)criptio. iam 9 nullus, quem sciam, distincte de Zonis
locutus sit. Nam Laudatus alibi D. Schelha-merus integram quidem Membranam ex uno tantum Canali Semicirculari extraxiss se, narrat; sed in Corvo; sed qualis, & undo fuerit ea Membrana, non exponit : imo d Membrana, Canales, ut credebatur, investie te, tunc scribit; & an Nervi in Labyrinthum ingrediantur, alias dubitat; Praeclarissimus a tem D. Du Verney nihil aliud a Nervis in Canales immitti, refert, quam nerveum filum: quod quidem merum esse filum; sive meram Nervi Ramificationem, etiam Figura, qua ipse Canalium Nervos ostendit, Figuraequo
Exilicatio confirmant; Quod si alicubi &fere extra locum hosce Nervos in Membranas explicari, indicat y istas neque ibidem, neque ullibi describit ; imo ealdem & ipse vult, nullas alias esse, quam illas, quibus C nales intus vestiri existimantur 9 nisi multum me fallunt quotquot adhibui, illius Latinae Uersiones; nam Gallica Editio ad meas non , pervenit manus. Nec vero quia hoc, ut Mquaedam alia non detexit Uir ille Exercitatissmus; idcirco vel minima Magnae ejus Famς pars intercidit; nam alia multa, de quibus aut nihil; aut si aliquid; multum obscure locuti sinat, qui ante ipsum fuerunt; Scriptis ita tradidit, & Figuris; ut sepe eosdem superaverit:& fortallis in Libello hoc quaedam defitissent,
95쪽
caput III. 7sta nisi illius Labores conatus praecessissent meos. Verum ut ab Oificio, quod Praestantissimo Viro, hac praesertim occasione, debebam , ad
promissa deveniam mea; Illud primum as Ratio, μι ais verto, quod dum Zonae in exsiccata Huma- δ' - εμε debrarena Aure quaeruntur; potest de levi cum pomtiuncula Canalis, quae anatomico ferro elevatur, contenta Zona; Canali nempe non raro adhaerescens; ita simul disrumpi; ut saltem ex parte ipsius figura, & progressus frustra,
postea quaerantur. Itaque Canales lima sentim aperire, & diligenti, atque experta manu pertractare oportet: & in hoc tota ferme ratio consistit Zonas exacte detegendi . Neque enim considere possum, ut recentem po tius Aurem adhibeas, qui noverim, in tali Aure, non solum Zonas ; sed & similia ab Humore quodam inferius memorando quodammodo obscurari sic, ut possint minus exercitatos oculos fallere. Neque in ipsis resiccatis Auribus certa sunt praecepta, quibus edoceam, a quo potissimum latere Canalem aperiendo,
contentarum Zonarum laesionem evites. Zonae enim ἱ quas quidem in medio Canalis quasi sulpensas interdum vidi y modo superioribus, modo inferioribus, modo late-ralibus ejusdem parietibus unitae reperiuntur. In Guinis vero Auribus regulariter inveniun- μονinis auribus
tur Incedentes super Canalium pariete Inreriori; adeoque dum inter aperiendum Cana-Κ a. Ies,
96쪽
septi Coehlea Subis santia Mollior, de qua etiamsupra.
Delin. Vid. Tab. VIII. Fig. VII. VIII. IX. iteis Tab.X. Fig. III. 1m Uid. Cap. VI. Num VIII.
Auris Descriptio. les, parietem illam devites y integras Zonas in his Animalibus consequeris. Quae cum in
eisdem subobscuri coloris causa citius occurrant; eo etiam facilius ex his; Quae de Zonis in Homine praecipua scripsimus, addisces, tum ad eas in iplo Homine aptius detegendas, detectasque dignoscendas instrueris. Sed & in Canalibus Aquilae Zonarum figura, & pr gressus cuique ad evidentiam conspicua e
XIV. Ut integrum Nervi Mollis in Laby
rintho progressima consideremus Alteram quoque superius indicatam illius Partem prosequi oportet. H vero, ut ibidem scriptum
est, Sinuositatem, versus Cochleae centru
excavatam, manifesto quidem ingreditur; At qualem a Sinuostate in Cochleam habeat transitum , hoc diutius quaerere coactus sumo. Vidique demum minima quaedam Foramina, in certum numerum dissicile cogenda, per quς Nerveae Fibrillae Cochleam subeunt. Intra hanc vero eaedem probabiliter in Membranam expanst, Partem illius Septi Membranaceam Componunt, quam superius descripsi,&quam ut a Canalium Semicircularium Zonis discriminem ; cum quibus videlicet multum figura , substantia vero penitus convenit ;Zonam Cochleae appellabo . Porro an haec C
chleae Zona continuationem habeat cum
Membrana Vestibuli, pluries indagavi sed
97쪽
caput III. TInihil solidi in re hac usque adhuc potui re
XU. Descriptis Labyrinthi Nervis Vasa
Sanguinea, & forte etiam Lymphatica affocianda si int. A' Cerebro enim simul cum Ne vorum Truncis illa observatur versus Labyrinthum delabi, quorum progressias licet perr ro in Zonis evidenter conspicuus sit; attamen non inverisimile est, eadem Vasa, Nervos comitando, & Canalium, & Cochleae Zonas i rigare. Quam assertionem non parum roborat Nervi Optici, dum in Retinam se expandit , observatio. Ut enim obvium cuique est, Vasa Sanguinea cum Nervo delapsa, cum ipso quoque in Retinam dissenduntur. Quinimo ipsa etiam Vasa Lymphatica , & Nervum Opticum , & ejus in Retinam expansi nem comitantur , Nam ut primus ego in oculo Bovis , ad multos dies in aqua macerato, perspicue observavi; Vasa Lymphatica, eaque sane non exilia, per Retinam elegantissime ludentia , indeque vero in majores truncos collecta, se in Opticum Nervum intrudunt, quo loci hic incipit in Medulla res Fibras radiatim se se explicare ; ut Retinam nempe componat. Sed haec Vasa in Retina observare non semper in promptu est ; nam alias aliquale tantummodo ipsorum vestigium sprout modo magis , modo minus Lymphatica apparent alias neque illud ipsum veltigium adnotar
98쪽
potuimus. PGter vero ipsos Lymphaticorum , & Sanguineorum Vasorum Ramulos , Zonas, ut Credimus, perreptantes ; saepe Sanguineae Propagines internos Vestibuli, Canalium , & Cochleae parietes alluere conspiciuntur quae porro an ab ipsis Nervorum Vasis Sanguineis oriantur; an potius sint extimi eorum Surculi, quae interiorem Ollis Petrosi substantiam irrigant; res apud me incerta est. Illud tamen scio, multoties me quesivisse, an talia
Vasa distinctis trunculis, & per peculiare Finramen Labyrinthum ingrediantur, prauertim circa Fenestram Rotundam, ut apud quosdam legitur; semper vero frustra quaesivisse. Nollem interim, quod occasione horum Uasorum internos Labyrinthi parietes perrepta lium, putaret Aliquis, internos eosdem parietes peculiari undequaque vestiri inmbrana, non dissimili fere modo, ac Ossa solent externe Perio stio indui; se se innitens illi, quam multi obtinent, Opinioni : Vasa Sanguinea per extimam Ossum supersiciem non progredi ; nisi Membranis contexta sussulciantur; Cum hac enim opinione profecto pugnat ediperientia; per quam ego scio, omni Periostici
exacte ostibus adempto ; & quidem sine uli1 ferme vi, & distractione; Vasa Sanguinea s per nuda Ossum superficie illaesa, dc integra mihi pluries apparuille; Ad haec super Ossicula in Tympano descripta , Sanguinei repunt
99쪽
caput III. γ' Surculi; illa tamen nullo Periostio vestium
tur . Ut verbo me expediam ; hoc scio, me praeter superius descriptas, nullam aliam Mem-Dranam intra totum Labyrinthum videre potuisse. XVI. Partes in hac Interiori Auris Cavitate hactenus descriptae, videlicet Uestibulum, Canales Semicirculares,& Cochlea una cum contentis Membrana Vestibuli, & Zonis Sonoris quam magnitudinem obtinent in Adultis; eandem prorsus in Infantibus habere videntur. Quod quidem non sine sagaci Naturae consito factum esse, ubi de harum Parti um Usu scribetur, fortasse monstrabimus. XVII. Pro hujus Cavitatis Coronide scire juvat, Labyrinthum Humore quodam aqueo,& hoc copioso intus madefactum reperiri,
unde contentae Membranae humescunt: d quo nulli fecere mentionem . Humor iste in recenti Aure observatur . In Foetu quiadem sanguinea tinctura rubescit; sed hunc colorem sensim progrediente tempore amittit sic, ut aqua limpida videatur: quae quidem etiam Fluido, quo Thorax, & Abdomen humectatur, contingunt. Α' quibusnam Fomtibus Fluidum istud in Labyrinthum emanet, sensibus est admodum disscite; ne dicam impossibile; assequi: Rerum enim parvitas,& firmissimi, in quo reconduntur, Osiis durities inquirentis perquistionem eludunt. Mein
eontenta in ipso Par tes iadem magnitu dine videntuν esse in Infante, atque in Adulto.
100쪽
go Auris Descriptio. te autem utcunque illud percipi facilius poterit. Et quidem cum omnis externo humori aditus in Labyrinthum intercludatur ; in ipse vero Labyrintho praeter descriptas Membranas nullae aliae aptae lecretioni Partes occurrant iam hinc video, non defuturos, qui Humorem
illum ab eisdem Membranis derivari post ,
credant y non dissimili ratione , ac a Perit naro, a Pleura, a Pericardio, a Dura Matre, a
Vaginali Testium, & si quae sunt, consimilibus Membranis, Serum & quidem; uti ex parte mox indicatum est; huic nostro similest
in Cavitates excerni, observamus. Quos quidem neque probare, neque refellere mihi tempus est. Pariter institui hic posset quaestio; an excretus Humor undecunque demum proveniat ) per frequentes Zonarunta concussiones absumptus, in halitus evanescata an vero perpetim in Labyrinthum depositus; perpetim quoque inde revehatur 9 & sic effluat, & refluat. Sed cum de re hac non solum in ista, verum in compluribus Cavitatibus, cum magna, ut auguror , Practicae, de Theoricae utilitate disquirenda , sententi arria proponere non possim meam sine multiplici Experimentorum , & Observationum pri narratione, atque examine; profecto quaestionem solvere nil aliud esset, quam alterar
