Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico

발행: 1750년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

LIBER TERTIUS. 83 necessitati parendum censuit. Sic fuga sociorum, infirmitate praesidii, terrore praesentis exercitus inducti Genuenses, compulsi , coacti conditiones a Botta latas accipiunt. Fit in eam sententiam S. C., quo ex S. C. Gavii arx munitissma Austriacis deditur, frementibus praesidiariis, aegreque ipse arcis Praefecto Joanne Luca Balbo ferente jussu Senatus ad deditionem coimpelli, cuin duodecimum jam diem summa vi oppugnantem Picolominarum contemne

rent. Mittit ipse continu Botta, qui portam Occupent, quae ad Pharum,nOVOrumque moenium ambitum pertinet, neque ea contentu mittit etiam,

qui Thomasianam portam Obtineant, quae in veteri Urbis muro aedificata est cum Legati Reipublicae infirmari conditiones frustra testarentur, si duas

112쪽

8 DE BELLO JΤΑLICO, portam nequicquam tradi diceret, quae introitum non daret in Urbem. Harum enim portarum situs is est, ut altera alteri includatur, neque adseri ad alteram nisi per alteram pos sit. Urbs autem ipsa duplici murorum ambitu veteri, novoque cingitur. Oppressa Genua fugatis Orboniis , insperata rerum commutatione elati Austriaci, nactique ex diuturna egestate copiam subito rerum omnium majores urnere spiritus , majoraque multo agitare animo coeperunt, neque posse ad ea conficienda quicquam deesse arbitrabantur, cum Urbem haberent refertissimam , quam primum consilium erat penitus exhaurire; ciis, quibus Vitam, atque arma relin quebant , mala minitari , spoliaque oriani extorquere instituerunt. Quaestor Cotechius, cum in Are

113쪽

La AER TERTIU . ynarium viburbanum venisset, petiit statim a Senatu per iteras, uti nobiles 1-bi aliquot daret, quibuscum colloqui, de summi, quae Regina Ungarice

nomine curanda esset, OnVenire posset.

Gravissimi viri, o summis honoribus usi Joannes Baptista rimaldus , dc Laurentius Fliscus designantur , qui

ea de re cum Botta , dc Cotechio agant atque iis, cum ad Quaestorem venissent , priusquam colloquerentur, ipse ultro Cotechius edictum Obtrusit, quo Senatus compellabatur, c in quo de clementia Ungariae Reginae erga Genuentes multa praedicabantur ejus

beneficio suis legibus vivere, quos in potestatem redigere belli jure potuis set; dc ne nunc quidem id illam agere, ut omnia illata bello damna dissolvantur ab Genuens1bus d com- pcnientur pecunia, quod tamen esses

aequis

114쪽

8 DE BELL ΙΤ ALICO, aequissimum , sed multum remittere, exiguaque esse parte contentam. Da rent millies octingenties HS. tribus descriptum pensionibus aequis 3 qua' rum ex qua die, quave hora haec scripta, editave postulata essent, ut ex ea die, ave hora intra Vili., xl. horas prima pensio, altera intra octa vum diem , intra quintum decimum tertia solveretur. Ni id ad certam

diem factum sit, Reginam suae obli,

tam mansuetudinis igni, erro, omnique cladis genere in Genuenses animadversuram . Legati demonstrata, deplorataque aerarii inopia, orant' minem, atque obsecrant, ne civitatem atroci evertat edicto, quod futurum provideant, si tot malis confecta alio insuper tributo, ac foenore trucidetur;

multaque .de iniquitate imperandi, ω de incerbitate exigendi conquesti

sunt.

115쪽

Lippi TERTIUM. 87simi. Ad ea nihil Cotechius , nisi

parvulam temporis dilationem multis precibus expressam concedere. Re Senatui nunciata, cum propter negotii graVitatem , temporisque angustias, exploratis omnibus rebus, qu con fugeret, non esset, decurritur ad ultimum illud miserum, graVe, quo ne turbulentissimis quidem Reipublicae

temporibus nunquam antea Ventum erat, ut pecunia , quae est ad eo git, efferatur, ex eaque prima pensio

solvatur. Erat illa quidem publica ibi fide non selum ab Genuensibus, sed

etiam a reliquis plerisque Italis, ac Transalpinis deposita pecunia, eamque Georgianae mensae tuendae curaviri di ligentissime adservabanta sed extremis malis aliis malis remedia dabantur, Tot tantique acervi nummorum partim in triremem impositi partim pia

116쪽

plaustris exportati terra, marique deferebantur in Arenarium suburbanum ad Austriacum Quaestorem palam in spectante populo, atque ingemiscente . t Botta flagitare pabulum,

flagitare frumentum , tabernacula, vecturas non desistebat increpitans, minitansque, .cujus mod rei nomen reperire poterat, hoc satis esse illi ad cogendas pecunias, exandos que Genuenses videbatur. Contrahebat naves, bellumque adversus Neapolis Regem parari, idque Genuen

sium commeatibus, atque auro administrandum esse dictitabat , seu ubdistud, si Genuam cepisset, a Regina

Ungariae mandatum haberet, sive eo qui, desiderium ejus interpretaretur, bellique apparatu praeveniret. Namque Regina ardenti, veteri De Neapolim cupiditate rapiebat quam cupi-

117쪽

LIAE TERTIUI. 89 cupiditatem tot acentem adVersS tem pus opportunum , de secundae subitbre excitaVerant, accendebant e tur bandaruna rerum nunquam abjecta

spes, irritique semel ad Velitras dolor

At Neapoli, hoc literis, nunciis, que divulgato rumore, trepidatur Ca rolus Rex, elli Ferdinandi r egregiam in te voluntatem ex literis cognoverat lumbini, Ilvaeque Principis, quem sua Praefectum domus , audita Philippi Patris morte, in Hispaniam miserat; neque dubitabat, quin illato bello, Hispanorum auxiliis defenderetur, tamen rei ejus moram, tem

politque longinquitatem timebat, qubdexercitus sui receptu, novitque regni consiliis occupatus Frater non ita e teriter juvare eum poterat. Relinque batur, ut suis se copiis tueretur sed Vct

118쪽

yo DE BELLO IΤΑLICO veteranae Italico bello distractae , ac vehementer erant diminutae , reliquar ex provinciali delectu ita recentes, ut neque expectandiana ab iis selis, neque committendum iis quicquam esse videretur. Itaque non egredi regno, quod fuerat Veliterno bello utilissimum, neque hostibus, s advenissent, occurrere cogitabat , sed communitis ad regni fines defensisque arcibus, re

pugnare , intereaque Veteranas suas, at

que auxiliares Hispanorum copias, quae infesto Britannis mari , aegerrimeque coactis actuariis Neapolim identidem commeatibus confluebant , expectare,dc, si gravius accidisset, in Siciliam navigare constituerat. Verum ustriacorum spem, metumque Neapolitan

rum Caroli Regis videtur fortuna quaedam dispulisse , quae aliam Britannis, egique Sardiniae, aliam Austriacis

119쪽

striacis mentem injecit Britanni propiorem multo, atque infestiorem hostem Gallum persequi, in Galliamque pro pterea penetrare Narbonensem cupiebant, illa etiam spe ducti, fore, ut ad ventu suo per causam religionis excit rentur in Occitania seditiones, conss loque domi bello, abstraheretur Galliae Rex ab oppugnando Belgio, ad sua que defendenda revocaretur Sardiniae Regi non iisdem de causis eadem erat mens Ille neque longius a finibus suis, hostem veritus, discedere Germanos, neque recepta Neapoli, nimium coim valescere suis utile rebus arbitrabatur, implicatisque bello Gallis, magis libero solutoque animo Savonem occupare, eaque occupata sequod erat illi maxume propositum optimo tandem portu potiri meditabatur . Villetius Britannorum, Riccaecurtius Austriacorum M 1 LUM

120쪽

Legati in Arenarium suburbanum conveniunt, ebque Marcianensem Comi tem Sardiniae ex mittit . Cum Britanni Sardiniae Regi cuperent, Austriaci autem Britannis obsevi cogerentur,

constitutum communiter est, ut de

posito invadendae Neapolis contilio, in Galliam quamprimum Narbonen se eruptio fieret , ebque Brounius prosi cnceretur, ad Mem summa iv, perii respiceret. Rex Sardiniae ex maxima in Bor iniensi valle itinerum difficultate Ligusticam nactus oram , quae est ad occasum selis, cum omni fere exerci' tu suo Savonem oppidum ingressus, arcem ad deditionem compellere statim non potuit. Defendebat eam Augustinus Adurnius Genuensis excellenti virtute ue neque ulla denunciatione periculi, aut desperatione auxilii, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION