Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico

발행: 1750년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

perVenerant, magnaque erat in Urbe perturbatio, magna concursatio scisti tantium quo loco Austriaci, quo Bor bonii essent, de augebat tumultum agrestium mulierum, Virorumque turba, quam adventantibus Austriacis, repentinus in Urbem pavor compule rat. Erat hostis ad portas, nullum foris atmlium, nullum intus praeu dium, non pecunia , non milites, exhausto aerario , distracto exercitu,

paucis relictis cohortibus, iisque ex transfugarum genere infidelissimo si ip-pletis Urbana cum vocaretur ad ar in plebs aut nomina non dabat, aut dilabebatur. Irritata enim orboniorum receptu capta compendio,

quod locandis operis , venalibusque vendendis belli tempore fecerat, deis testabatur magis sociorum perfidiam, quam

102쪽

DE BELLO ITALICO, quam hostium horrebat adventum, minusque servitutis quietae opinione, quam ancipitis belli metu perturbabatur. Apud Patres variae erant sententiae, erat magis in promptu,

quid sequerentur , quam quid sequi Republica foret. Mittendum tamen

Esterium castrorum Praefectum censuerant, qui rounii eliceret animum; namque is ustriacis tunc copiis, ab sente Botta, praeerat. Sed cum acerbius esset scerius tractatus,

gligenter auditus, missi sunt Mynerius rimal dus, d Augustinus au mellinus , qui Brouni conVento, ita locuti sunt Bellum Genuenses nomini, minimeque omnium Reginae Ungariae intuliste, quam semper singulari observantia coluerint ejus rei testimonium esse, qubd eorum Legurus nunc quoque Viennae apud ipsam

103쪽

LIBER TERTIUM. Ssam sit, neque certe, nisi salva mi citia , liceret esse ad Borboniorum secietatem coactos descendisse, atque omnia prius de compositione exper

tOS , arma sumpsisse defendendi iii causa, ne sua sibi eripi si inermes sinerent, ignavissimi mortalium haberentur. Quare neque insectandos videri, qui sua defenderint, neque hostium numero habendos, qui nunquam ab amicitia discesserint. Immo verbacerbissimorum hostium, inquit Bro nius quid enim s1ne vobis orbonii potuissent iis vos auxilia, VOS commeatus subministrastis, exei nium sere frustraque nitentibus vos se-li, Genuenses, patefecistis aditum ad ea conanda, quae si valuissent, Austriacum in Italia nomen deletum L

sit. Irent propere , Senatuique renunciarent, omittendum esse in ptae'. sentia

104쪽

DE BELLO IOLICO, sentia amicitiae nomen, easque leges accipiendas, quas victoris ira imposuerit. Missurum se cum iis Comi tem oranium, qui eas perferret, Senatuique descripto pronunciaret.

Biduo , quo haec gesta sunt,

Novis otta profectus ad exercitum advolavit, ne quis deditae Urbis gloriam, praedamve alius interciperet, Cimprovisum accidit Austriacis incommodum. Nam cum in ipse Porciferae amnis alveo tetendis sent, qui latissimus est, .erat a diuturna serenitate exsiccatus , tantus repente imber

coortus est, ut nunquam illis locis majores aquas fuisse constaret, milites, tabernacula , equites, equique

rapidissimo amne abrepti gurgitibus

haurirentur, eaque tempestate homi nes ad mille perirent. yottae adventus ut in malis, gratuS

105쪽

Lis p TERTIUS. 77 gratus Genuensibus fuerat , propterea iub recordatione civitatis, qua a miliam suam cum suffragii jure o noris causa donaverant, Wassinitatis, quae erat ei cum nonnullis Genuensibus, facilem, mitemque sperabant. Ad quem cum Augustinus Laumelli nus , dc Marcellus Duratius valetudine rimal dus impediebatur in castra venissent, precibusque ab eo petissent, ne hostis animo, qui civis

esset , ad communem quodammodo patriam evertendam accederet, eum

ingressos in sermonem Botta interpellavit, loqui plura prohibuit Quid enim, inquit, verbis opus est aut resistendum vobis est, aut statim Mcienda deditio. Si resistitis, ego γbis ruinam actutum suturam puto ;sin deditionem facitis, accipite. Ε

plicat codicillos in quibus ejusmodi

erant

106쪽

: DE BELLO ITALICO, erant scriptae conditiones portam Urbis unam statim traderent quae in arce Gavii, quae item in Urbe praesidia essent, se ut Austriacis dederent, Senatus censeret Austriacos bellum gerentes, eorumVe sectos oppidis, arcibusque reciperent: omnes Reipublicae portus, stationesque Austriacis, sectisve nautis, avarcnisque paterent, atque immunes essent adversus A striacos eorumve sectos hostile quicquam ne tentarent Genuenses, neu tentari paterentur ab suis arma, commeatus, tormenta, quae Gallorum,

Hispanorum, ac Neapolitanorum e sent, sine mora traderent; qui item

Galli, Hispani, Neapolitanive milites, ducesve essent apud ipsis, eorum sine ulla exceptione nomina profiterem tur qui bello capti, quive transsu gae ax Austriacis essent, recte omnes

107쪽

Lisgi TERTIU . 7 redderent: Dux, cumque eo Senato res sex Viennam proficiscerentur, ad volutique Reginae pedibus clementiam ejus implorarent: obsides ea ita futura Senatores quatuor darent Mediolanum deducendos tricies HS., quod exercitui congiarii nomine donaretur, penderent in praesenti tantumdem praeterea pecuniae Comiti Cotechio Italici exercitus Quaestori rarent , quantum conveniret de his omnibus rebus x. horarum spatium, ad deliberandum haberent . Hoc a me, inquit Botta, beneficium ab iis, ut aliquae sint conditiones, quubus vitam, ac libertatem pacisci possitiso quas non ademisse erit vobis argumenti loco, me nec humanitatis, nec, quando ita vultis, patriae oblitum eue. Si cui ver conditiones lata graves, rat e acerbae sideantur,

108쪽

go D parto ITALICIO reputet ipse secum, quania illa graviora aestimanda sint, expugnari donaos, diripi fortunas, abstrahi in servitutem, caedes fieri, incendia, rapinas, quae Omnia necesse est accidant victis , victoribusque parere recusa tibus. Perlectis Legati conditionibus, auditisque Bottae minis ingemuere, qu sunt, quae praeter opinionem a cidunt, acerbiora , e vehementius Bottae Oratione commoti sunt. Facilis enim qui putabatur, ad eas condi tiones, quas Senatui oranus edid rat, duriores ipse muli addiderat ut autem spatium intercedere possit, dum his malis remedium aliquod inveniretur , negarunt Legati xx. horarum negotium illud esse, in quo de totius Reipublicae statu ageretur , cum

praesertim lege apud ipse sancitum esset diligenter, ut, nequid eadem die de

109쪽

LIBER TERTIUs. 8, de eadem re dc consuleretur, ina- tueretur, neve quid prius statueretur, quam Senatus antea cognovisset, cConcilium postea Minus approbasset. Tum Botta barbare irridens , quam vos mihi, inquit, legem, quem Se' natum narratisci una est hodie vobis te parere vietori, neque armatis hominibus cogitandum est, quid vester ille Togatorum conventus decernat. Legati deIperata re in Urbem reVer

Habetur statim noctu Senatus ac tametti plerique accipiendas confestim a victore leges, , posita ferocia, fortunae cedendum existimarent, tamen non deerant, qui in extremis rebus ab animi magnitudine auxilium

petendum csse arbitrarentur, constantiam , fortitudinem, Veterumque Romanorum non accomodata tempo-

110쪽

si DE BELLO IΤALICO, ribus exempla usurparent, praessareque dicerent omnes perpeti acerbitates, quam tanta accepta ignominia , libertate amissa, precaria salutis spependere . Vicerunt ii , qui neutro rum, neque approbata , neque m probata sententia, placere sibi censebant , uti antequam quicquam de

tanta re statueretur, Vocarentur Praefecti copiarum, deque statu moenium Urbis, ac defensorum interrogarentur. Evocati raptim , interrogatique num his moenibus, his militibus defendi Urbs posset , ad unum omne non videri responderunt. Senatus , cum nihil in moenibus, nihil in militibus praesidii esset, o praesenti vi cogere tur ad inique paciscendum, OVere' tu autem misericordia populi sui, quem in expugnatione Urbis diripiendum . atque interficiendum videbat,

neces.

SEARCH

MENU NAVIGATION