Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico

발행: 1750년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Lissi TERTIUs. 3denique defensionis iniquitate permo Vebatur. Nam, quod erat, ut diximus, in deditionis conditionibus ad scriptum, ut ne adversus Austriacos, eorumve sectos hostile quippiam Genuenses tentarent, neu tentari pate

rentur ab suis, ejus usi foederis calumnia Britanni postulaverant , ne, vae adversus arcem instituebantur, Subalpinorum opera a praesidiariis dis turbarentur, adeout jugulum armatis hostibus prius Genuenses dari cog rentur , quam se defendere possent Relictis Rex cohortibus, quae allatis, constitutis quietissime tormentis ar cena oppugnarent, ipse Finarium pro gressus, receptis arcibus, oppido intitur, quae causa imprimis Italici belli fuerat. Aliquantum fuit ad Albin-

aemelium morae , quae urbs est ii fibnibus Liguriae loco posita excelso,

arce

122쪽

arce satis munita. Sed ea quoque advectis mari tormentis, Octavo capitur

die Dejectis inde Montealbano, Viblaque Franc hostium praesidiis, Nicaeam ex venit, pustularuinque ibi morbo tentatus lenissimo , paucisque propterea diebus recreatus reliquam eo in oppido agere hyemem constituit. Hispani, Gallique in fugam conjecti nihil de resistendo cogitabant, sub adventumque hostium omnibus statim locis excedebant , Varumque flumen transgressi sua ipsi, aliena, necui essent Austriacis insequentibus usui evastabant, parsque tandem in Galliam Narbonensem ultimam penitus recesserant, pars intra Allobrogum saltus, montesque sese abdiderant. Ita Borboni Italia cesserunt non tam hostium virtute, quam sitis devicti consiliiS.

123쪽

L1sgi TERTIUs. FBrounius, praemisso terra Gor no qui loca exploraret , extremum

que carperet hostium agmen, quique ad Tropaeani in ipse expeditionis initio jaculo transfixus interiit, ipse ab Arenario prospera tempestate solvens, Britannicaque ad illamsi ancam navi delatus, Nicaeam biduo post pedibus pervenit: dc cum intelligeret in illis locis sibi bellum gerendum, ubi pro

pter itinerum angustias, agrique minime uberis naturam, o per quem etiam superioribus diebus hostis praedabundus incesserat , futura esset in magnis res difficultatibus, atque unde xl ante annis Princeps Eugenius tantae auctoritatis imperator , graVi a cepto incommodo , profugitaetri nota

mediocrem sibi diligentiam adhibendam

intelligebat . Itaque , convento Rege Sardiniae communicatilinae consiliis,

124쪽

9 DE BELLO ITALICO cum supportaturos Genua tormenta, commeatusque Britanni in se recepis sent, expectabat ipse, dum reliquae ex

Subalpinis, Galliaque Cisalpina, Liguriaque ad eum copiae convenirent, iis . que augerentur, quae extrema jam fame coacta ad deditionem Dertona, adventabant , atque omnibus rebus a

ratissimus non dubitabat, quin bellum ex sententia conficeret , ad eamque gloriam , eumque diem properabat, quo ipse, perdomita Gallia Narbonenti, Principi Eugenio rei gesta fa

ma anteponeretur.

At Genuae Austriaci jure belli,

patientia abutebantur deditorum Nam Botta hibernorum nitrumentum, aliaque multa, Cotechius alteram pen-s1onem suo more flagitabant, caedem videlicet, incendia, rapinas, ni id es set culeriter factum, denunciantes. Se

natus

125쪽

Lis ER TERTIUs. 97 natus jam a principio summos viros Caesarem Cattaneum , qui biennio post Dux fuit, Matthaeum Fransb-nium , Augustinum avoltum, Augustinum item Laumellinum proficisci Viennam jusserat, qui Reginam de

his rebus certiorem facerent, iratamque placarent Reipublicae. Verum ne hoc quidem juris obtinere potuit, dclarissimorum Civium legatione totius exitium Civitatis deprecaretur. Adempta spe deprecationis, calamitates augentur, ei flagitationes, minae Tantae conficiendae pecuniae ratio quaerebatur. Tresdecim viri huic negotio praeficiuntur . Tributum extra ordinem locupletioribus imperatur . Erat tamen ad id, quod vehementissime flagitabatur , perexiguum . Effertur iterum ex Georgiana menSa argentum, eoque altera Austriacis pensio solvi- tur.

126쪽

98 DE BELLO IΤΑLICO tur. Qua vix dum siluta , exposcitur statim tertia. Fit magnus dolor, gemitus populi , totiusque admiratio Italiae, tam grandem, tam que impudentem Genuensibus mulctam irrogari, neque aliud crimina ri, quam voluisse ab sese potentioris injuriam propulsare. Ipse Benedi-cchus XIV. non tam, ub Pontifex esset , paterna quadam benevolentia, quam ut, i communem Italiae fortunam miseraretur , cujus periculum in Genuentium calamitate agebatur,

omni a Regina studio contenderat, ut leniret se tandem miserae, atque oppresse Civitati, imperataeque pecu' lae partem remitteret. Ac prim auctoritate Pontificis commota flectebatur animo Regina, Legatoque ejus

partem remittere pecuniae benigne receperar, postea ver vel inopia pecuniae

127쪽

L1BER TERTIUM. 99mae, quae erat ei ad maximum bel-him neces aria, vel eorum adducta consilio , qui Genuenses oderant, praxis negaVit , , qua I facilitatis poeniteret , non selum tertiam exigi subhb pensionem, sed etiam excet bties HS hibernorum nomine imperari

jussit. Tum ver nemini dubium fuit

quin plane totius impenderet interitus Reipublicae. Adeunt Bottam Legati, Orant, atque obtestitatur , Ut, si Dis locus misericordiae relinquatur, det aliquam extrema tolerantibus Veniam. Flecto Botta videbatur, a CO techius concitabatur, cum interim miseri jactarentur Genuenses, crude

liter illuderentur. Sed perseverantibus Legatis otta respondit: Nequicquam ejus Reipublicae inopiam praetendi, qui cives habeat ditissimos cum adeo

patriam amarent, atque ejus incom- 4 mo

128쪽

roo D BELLO ITALICO,

modis tam vehementer Om Verentur, satisfacerent illi de iis, qui maximaria apud exteros populos pecuniam Occuparint. Quae Bottae mala data contra jus omne publica privatis permiscentis cum Senatui renunciata essent, extremumque, I rejicerentur, malum instaret omnes autem quibus

Viennae , Mediolani, reliquisque in locis pecunia erat in nominibus, fortunas suas pro Reipublicae lalute libentissime offerrent , illo caveri oppigneratis Reipublicae vectigalibus , aequissimum videretur, de his rebus omnibus Dux ad Concilium Majus retulit. Quo in Concilio nonnulli obiales , cum vel propriis impediti malis Reipublicae non satis calamitate O- verentur, Vel rerum ignari in publica obligata fide bona quoFes sua, cor

129쪽

poraque obligari fais crederent, conati sunt, cum perrogarentur senten tiae, strepitu, admurmuratione, turba'ti denique sustragiis impedire, quo minus decerneretur . At Philippus- Franciscus Spinula grandis natu, urissique consultus, cum silentium fecisset, consenuisse se dixit, in Republica, ne que unquam jusmodi turbis nobilissimum Conventum agitari vidisse debere quideria serendorum suffragiorum libertatem servari, sed turbandorum licentiam a dignitate loci, atque hominum , qui nihil sapere plebejuna

deberent, longe abhorrere. Hi tum Augustinus avoltus sur fit, 3 pia cere sibi censuit, ut cognoscendae rei

spatium daretur iis, qui non seditionis cupidine incitati, sed rei prolapsi ignoratione infreinuerint. Visa est uior sententia , itaolue Concilium dimiis

130쪽

1OL DE BELLO ITALICO, dimissiim est. Cum autem Botta, ini mutata repente Voluntate, non syngraphas sibi dari, sed numeratam appendi pecuniam uberet, res dilata est, totaque demum, conversis temporibus, populari motu interpellata refrixit. Non remittebat interim furor flagitantium , minitantium Austriaco rum ue nec e in Urbe solum, sed in vicis, aitellisque singulis, ubi reliqua Austriacorum copiae ad divexandam Liguriam cum Botta relictae hiberna constituerant, eadem denunciabantur, eadem imperabantur, acerbissimeque exigebantur. Ipsum in Ortum ingressa Britannica navis bellica Urbem, portumque inaudito rarium di genere habebat infestum dicebaturque a Rege Sardinia , cujus arbitrio Britannica ad mare inferum classis a Lministrabatur . eo consili, submissa,

SEARCH

MENU NAVIGATION