Antonii Gvaerinii Epistola ad Franc. Balduinum apostatam Ecebolium: De Christiani iurisconsulti officio ...

발행: 1564년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

R IN II AD FRANC.

Balduinum apostatam Ece-boliuin Epistola,

De officio pij & eruditi iuris-

T SI vereor, ne, cum irrisor & cotemptor obiurgationum esse soleas, id mihi usu veniat, quod sapienter Salomon scribit, Qui castigat irrisbrem, Contumelias accipit: qui improbum coarguit, maculam sibi co- trahit: nimirum propter calumnias quibus se postea homo improbus ulciscitur: tamen unum hoc etiam pietatis tuae periculum facere statui, ea quidem lege atque omine, ut si te medicinam larre non posse animaduerta, Hippocratis deinceps praeceptum sequar, qui desperatis adhiberi remedium vetabat. Ea vero de quibus hoc tempore monere te statui,primum ad Religione , & fidei Christianae pietatem per-Α a tinent

12쪽

Epistola

tinenti deinde ad shmmam istam quam in

te esse putas eruditionem: ut etiam dς optimis libris tuis quibus omnes iam studiosorum bibliothecas replere conatus es

nonnihil differatur. Ergo quod ad religionem attinet , haec fere sunt, Balduine, quae plerique omnes amici ac familiares in re tui reprehendunt: primu,quod cum annos ab hinc plus minus octodecim , patria propter religionis causam profugus Argetoratum prosectus esses, ibique te in Gallicam ecclesiam recipi postulasses, ac propterea verbosissimam fidei tuae confessionem publice in templo non instequenti

hominum conuentu magna & confidenti

Voce pronunciasses, ut ad sacrae Coenae dc corporis Christi communionem recipereris : posteaque te Geneua ad Caluinum contulisses:ibique aliquandiu communem cum illis religionem professus,constitisses; illico tamen,mutata sententia Lutectam te

receperis, ubi non satis Christianae religionis puritatem obseruasse i nonnunquam etiam templa idololatrica stequentasse diceris. Alterum, quod cum paucis post annis Geneuam Lutecta reuersus esses, & a Caluino

13쪽

ad Balduinum. s

Caluino ut te suas in aedes conuictumque reciperet , impetrasses: sex ibi septemve menses apud eum ita vixeris, ut & Dominicam Coena subi lepus venerat) cum alijs participares, S in publica ut vocant congregatione cosessuque pastoru & doctoruhominum,tanquam Saul inter Prophetas, verba de rebus sacris faceres: postea tamemutata sententia Biturigas sis prosectus: ubi iniuris professorum collegium cooptatus,ad religionem papistica rediisti: statis diebus, Missis & pompis solenibus ac supplicationibus cum alijs doctoribus interivisti: qua de causa pro defectore & apostata a pleriique habitus ac numeratuS CS.

Tertium est, quod cum ali quot post annis tertium te ad Ecclesiam Christi &. Academiam Heidelbelgensem cotulisses , ibique

nonnullae de coena Dominica inter doctos viros dissensiones natae fuissentitu eam sententiam quae Gallicarum Ecclesiarum esse dicitur,quamque antea semper post agnitam Euangelij veritatem probaras, ample

Xus eras, defenderas , partim odio unius aut alterius , partim etiam,Vt magnis quibusdam viris assentareris, vehementissime

A 3 acer

14쪽

ου Epistola

acerrimeque contra fidem &co scientiam tuam oppugnasti. Quartum quod nuper in Galliam profectus continuo te in illius clientela dedidisti, imo totum te illi tradidisti,atque adeo mancipasti,quem constat religionis Euangelicae hostem antehac insensissimum fuisse:cuiusque os,atque aspectum ne nunc quidem quisquam pius propter recentem superiorum annorum memoriam ferre potest: tametsi quo facilius illam Apostasiam tuam tegeres, postea te in alterius Euangelici Principis clientelam insinuare conatus es. Quintu, quod dum in illa aula Gallica versareris,apud illustrissimum Germaniae Principem clectorem

Palatinum herum tuum accusatus multorum & literis & sermonibus sueris, quis dEuangelicos Germaniae principes dixeris mutatae religionis poenitere : in Germania nullam superesse religione: qua de re multorum te Germanorum querelas, nonullius etiam Thrasymachi minas, coram in ipsa Gallia, audisse, negare non potes. Quae quidem omnia summatim ad religionis desertionem pertinentia, eiusmodi,ut opino Balduine, esse vides, ut facile intel

15쪽

intelligas,me non sine grauissimis & maximis causis institiaisse hanc tibi siue admonitionem , siue mauis obiurgatione Christianam mittere. Quod enim summum Mextremum in homine crimen est, his paucis Capitibus in te reprehenditur: nimirum Apostasia, siue defectio ab agnita & suscepta religione: neque ea simplex , sed triplicata & quadruplicata: ut iam vetus illud de te Duareni tui vaticinium reipsa coprobare videaris , qui te Ecebolij cuiusdam distipulum s de quo apud Eusi bium

memoratur quodam ut scis) in libello suo appellat:quod is ethnicus cum esset, metu tamen Constantii imperatoris simulasset se Christianum esse: deinde Iuliani tempore ad Paganisinu redijsset. Rursus Imp. Ioviniano qui se Christianu profitebatur,

reuersus ad Ecclesiam , atque ante fores templi prostratus magna voce clamasset, Conculcate me salem insulsum. Hax. Balduine, si ex Christiani iurisconsulti qualete olim haberi voluisti ossicijs ratiocinari volumus,sine magna & grauia sunt. Mihi quidem ira grauia videntur, ut quoties de hs cogito, toto plane & corpore & animo

16쪽

s Epistola

cohorrescam.Nam in Ecclesia publica palam multis audientibus,religionem Christiana profiteri: postridie ad sacrosianctam

corporis dominici coenam accedere : denique toties & Geneuae & Argentorati, tot hominibus inspectantibus , coenam dominicam cum alijs participaremunc autem ad papatu &, tanquam canis, ad vomitum reuerti, ecclesiasque illas tam infesto animo insectari: ecquid tandem aliud est , quam quod Apostolus ad Hebraeos

scribens appellat, Denuo Christum crucifigere, eiusque mortem ludibrio habere 3 Itaque mirum non est, si te tanti nunc sceleris fiuriae ulciscantur: praesertim cum idem eodem loco scribat,fieri non posse, ut qui semel illuminati fuerint, ac donum coeleste gustaverint , participesque spiritus sancti fuerint,gustarintq; bonum Dei verbum: si relabantur , ad bonam frugem redeant:

quippe qui denuo filium Dei, quantum in ipsis est, crucifigant, ludibrioq; habeant.

Venio iam ad doctrina dc eruditionem tuam,quae te nobis adeo inflatum ac tumidum redidit: de qua patieris me libere te-Cuin & certa quadam ratione disputare. In

17쪽

ad Balduinum. 9

In omni doctrina, Balduine , tria semini semper ac sapientes viri desiderarunt: Naturam, artem & exercitationem: cuius rei

testimonia,quia nota tibi esse cofido, non proseram. Naturan id est ingenium,perspicientiam,acumen, selertiam, in te desiderari, tibi si me audies) paucis demonstrabo. Nam primum omnium cum annos iam viginti quemadmodum tute nuper in tuo De historia mundi libro testatus es in tuo ciuili iure interpretando verseris, nunquam tamen quicqua in illo eximium ac singulare excogitasse, vulgo ab omnibus dictitaris : siue in materia aliqua nouo& singulari modo explicanda , qua in re lauream ac triumphum suum ponere vestri ordinis homines consueuerunt: siue in tollendis legum vestrarum mendis, quae ut innumeros assirmare audiui) plane innumerabilia sunt: cum tamen ipse fatearis hoc tepore priecipua laudem iuris proseo serum hanc esse. Quod si meum tibi testimonium suspectum est , ecce alium tibi iudicem fero: quem tu tum propter summam eius eruditione, tum etiam quia eum multis in libiis tuis eximijs ornas laudibus:

A ue nunq

18쪽

is Epistola

nunquam, ut spero, tanqua iniquum eiurabis. Is est Iacobus Culacius,quem tu passim ut dixi) laudibus in Coelum, merit certe siuoinerre soles. Apud eum igitur spo-sione te prouoco, NI Cv IACIus Balduinu nihil in iure ciuili acute unquae

cogitasse, nihil denique praestantis ingenij laude dignum adhuc praestitisse, libros iulius nihil nisi confusam Pandolabi farraginem esse iudicet. Huc accedit quod quae ab ath s tradita tuos in libros etiam laudatis authoribus transfers ta sine iudicio & delectu transeribis:ut si duae pluresue sint dissentientes inter se doctorum hominum sententiae , ibi tu tanquam pedibus in luto

demersis mitans,titubanS, aestuans, quam te in partem contorquere debeas, nescias:& quasi alio in mundo quemadmodum in veteri prouerbio est verseris , sic ambiguus animi atque incertus,adscribas,Quidam ita putant , alij ita legunt: Nonnulli

autem sic sentiunt: cum ad extremum neque sententiam tuam astribas, neque aliorum pugnantissimas inter se opiniones refutes. Id quod vel in locis insignibus abs

te fieri , testimonio erunt ea quae iuris quidam

19쪽

ad Balduinum. ii

dam studioses mihi in tuis Institutionum

commentarijs ostendit:pag. 3I. z33. 346 2. 96. 38. & alijs locis innumeris. Ego vero nuper in illo tuo libro, quem de historia uniuetia inseripsisti, pagina I 8'. animaduerti tale quiddam quod mihi sane de

ingemj tui tarditate, ne dicam stupore,dubitationem omnem abstulit. Quum enim

in eo qui uniuersi generis humani historialiteris madare instituit, nihil sere tantopere desideretur , quam certa quaedam definirio ac drnumeratio annoru mundi: qua

de re variae sent doctissimorum hominum multiplicesque sententiae: tu tamen ubi ad illum locum peruenisses, quasi pendiculans atque ostitans, Hieronymus, inquis, numerat usque ad Christum annos 39 2. Eusebius vero plus quinquies milla ducetos: doctissimi hac aetate homines, 3962. Scio a nonnullis plures adijci: sed parum interestMotumque est vetus illud Et quod eXCurrit. Agnoscis ut opinor Balduine verba ista tua: siquidem haec verba sunt, potius quam ridiculae caeci alicuius de coloribus disputantis coniecturae. quod profecto parum isti tuae arrogantiae & super-

20쪽

Ia Epistola

biae conueniebat: qui quum historia mundite nobis traditurum profitearis , quo in loco iudicium ac doctrinam tuam ostentare debuisti,ibi quasi neque coelum neque terram attingas , quid alij senserint profers: quid tui iudicij sit, enuntiare non potes.

Vnde quantum a natura ad magnarum artium disciplinam adiutus sis , cuiuis facile intellectu est. Iam vero quod ad artem attinet squae quidem enumerationis nostrae pars fuit altera paucis tecum agam. Quum Dialecticam veram , eamque solam disputandi

artem esse constet: Iurisprudentiae autem

maxima & potissima pars in disputando

posita sit: ecquanam tu fronte, qui Dialecticam non modo pictam, sed ne in semnis quide unquam vidisti, ullam tibi iuris. prudentiae laudem arrogares ξ Iuris ciuilis studium in disputando potissimu versari, testis est Quintilianus libro X II. Capite II. Te porro Dialecticam ne primoribus quidem libris unquam degustasse, imo vero

semper ab eo studio quasi dissicultatibus

quibusdam obstructo abhorruisse, no modo ex omnibus scriptis tuis apparet,in qui bus

SEARCH

MENU NAVIGATION