Antonii Gvaerinii Epistola ad Franc. Balduinum apostatam Ecebolium: De Christiani iurisconsulti officio ...

발행: 1564년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ad Balduinum. II

busne tenuissima quidem Dialecticorum

verborum mentio est: verumetiam millies ex tuo ipsius ore auditum est: quum naturalem tantum Dialecticam necessaria esse praedicareS.

Restat ut de exercitatione dicamus: quasi tibi propterea cocedendam putas, quod ut antea diximus annos iam viginti Ius ciuile professiis sis, vide ne duo tibi haec obsint, alterum quod ubi ars nulla est, ibi nulla exercendi facultas est: Itaque vulgo eos qui Musicae artis imperiti ad fidiu se ac neruoru studiu coserunt, etiamsi annos vetu) viginti eo se in studio noctes diesque

fatigent, nunqua tamen ulla eius artis laudem eximiam adipiscuntur. Alterum est,

quod si forum ut Iustinianus vestergesque ipsa testatur ususque & ut vulgus loqui

tur practica Iurisconstultos bonos facit, tu qui nullo unquam in foro versatus es, non admodum magnam tibi ex Iurisprudentia laudem arrogare potes. Verum haec fortasse infinitius dis tantur:itaque paulo pressius agendum est: atque ad testimonia ipsa, & ut vos dicere seletis in rem pragentem veniendum.Dicendum

22쪽

Epistola

cendum, inquam , aliquid est de optimis

libris tuis, quos iam magno sane numero per hosce totos quindecim annos peperisti. Ac primum de ipsis Commetariis,quos tuo nomine in Institutiones Iuris ciuilis m-

seripsisti. Mi optatissime Balduine, quid

expalluisti leniter tecum re familiariter quemadmodum Christianae charitatis ratio postulat agere institui. tantum dicam, Tu quum adolescens Gabriele Bredianuclarissimum Iuris Doctorem Louanti aliquot annos audisses, eiusque dictata vel tua vel aliorum diligentia descripta apud te haberes, e Bbigia patria tua propter Euagelii causam scilicet profugisti, magnum illud volumen 1nterire flammis Christianorum sinere noluisti: tecum illud tanqua Palladium ex Troiae incendio , asportasti. Quum Lutetiam peruenisses cum Tilet no typographo pactus es: coronatis aliquot acceptis, Praeceptoris tui vigilias illasti lucubrationes malus auctor emptori bona fide accipienti vendidisti : easque hoc titulo atque instriptione promulgandas imprimetidasque curasti: FRANCIs CI

23쪽

ad Balduinum.' Is

ingenuitatisque fundamenta, hoc pudoris specimen: quod an cepenumero tibi tum Biturigibus, tum aliis in locis obiectam, exprobratum, criminis loco datusit ,satis ut opinor adhuc meministi.Sed quoniam aliquam eius facti tui excusationem etiam in scriptis tuis afferre soles:ssicis

enim te prima Commentariorum illorum

tanquam lineamenta ex Brectani eraeceptoris tui dictatis duxisse: ulta vero postea de tuo addidisse: videamus quinam illi colores fuerint, quibus te informatam a praeceptore tuo picturam illustrasse praedicas. Sic enim tum quod in te ingenii acumen sit,ium etiam quanta historiarum cognitio, de qua tu tantopere te diligis, ac magnifice circunspicis, planius ac certius intelligemus. Pag. Io9. Sub titulo, De capitis diminutione, hunc ad illa prima praeceptoris lineamenta, quibus ille Capitis diminutione interpretabaῖur, colore ex tuis.

24쪽

-αθοερ addidisti: Cicero in Verrinis vocat demptionem de capite, quam nos capitis diminutionem appellamus. Pr clare sane & luculeter,Balduine, valdeque ad instituti tui rationem accommodate. Cicero in illis orationibus verrinis accusabat Verrem, quod ex duabus frumenti Siculi summis quarum potiorem partem Siculi Graece κιφαλαον, Cicero Latine Caput appellabat:alteram vero accessionem: partem aliquam de illa potiore summa, id est de capite detraxisset. Eam rem idem oratorie exaggerans , cre bro de capite demptionem inculcat. Typographus cum indicem conficeret , in litera C. locum illum notauit. Tu qui ex indicibus librorum summam istam doctrinam tuam hausisti,quum vocem illam animaduertisses, statim hanc obseruationem

tuam,quasi colore ad illa rudia & inchoata praeceptoris tui lineameta, adhibuisti. qua ex re nobis de summo ingenij tui acumine existimandi copiam fecisti, Ex eodem pigmentorum genere illud est pagina 139.

Erit autem se trium liberorum admodum γetus, nempe a tempore Horum tergeminorum Horatiorum, in quorum gratiam sussamtum, H quibus trist

25쪽

ad Balduinum. IT

trini essent liberi, quum expubli κ' ij alerentin,

usque ad pubertatis annos tribueretur parria potestas sine onere ' sumptu educationu, ut ait Dionys Halicam. lib. 3. μιν κἀ Nu c. Hae mi Balduine, tua verba, Vt opinor, agnoscis. nunc mihi velim respondeas,utramne

maiorem in te esse debeamus dicere , vel vel ingenii praestantiam vel historiae cognitionem ξ Ius quod trium liberorum appellatur , neque Uno eos partu editos esse postulat, neque natis ipsis, sed eorum parentibus emolumentum affert: veluti ut aciuilibus muneribus, a tutelis curationibus excusentur. At ius tergeminorum &Vno partu tetnos edi postulat , & iptis tergeminis honorem afferebat. Siquidem honoris causa de publico usque ad pubertatem alebantur. Quod tu si Graece intellexisses , ex illis Dionysij,quae subiecisti, verbis cognoscere pocilisses. Oh γππταπιδυμοι bc- P πα- α ων χορηγεια scis. Quod si tantus historicus, quantum te vano quodam opinionis errore nobis fingis, fuisses: non paulo commodius sicicripsisses: Est autem ius trium liberorum admodum vetus. Nam

B Plut

26쪽

i8 Epistola

Plutarchus scribit Numae temporibus ius hoc suisse , ut eiusmodi matres neque in tutela essent, & vivo patre facere testamentum possent. Sed quid ego ineptus haec disputot quum enim ita haec nuperscripsissem , & studioso cuidam ostendis sim, demonstrauit ille mihi repente tuum quendam librum de lege sui opinor) Papia , cuius pagina II a. tute ipse tuo te gladio iugulas, tuamque ipse ineptiam Coarguis. Non est itaque inquis ) generaliter istud

huic legi ascribendum: non magis quam iin tergeminorum , quod etiam audio imperite inepte confunda cum iure trium liberorum. Tempore regis Tulli tilli' propteν tergeminos Horatios lata lex est, it pater tergeminorum ex publico ad eos ad pubertatem Uque alendos, alimenta acciperet. Dion Uius Halicam asseus qui tempore Augusti vixit, flua adhuc aetateseruaram Roma fuisse narrat. Qui putant idem tributum fuisse patri trium liberorum, viderint saltem,an marium Pop. Rom. potuerit tantossumptus serre. Certe Dionysiviser bit, datis hoc fuisse quibuου essent πρυδες τριλυμοι, non autem τὶς εις simpliciter. Quibus ex verbis de mentis tuae caecitate licebit cuiuis existimare: qui cum arrogantia & fastu tantopere

27쪽

pere turgeas, aperte tamen te INEPTUM atque IMPERITUM appelles , tuamq; stultitiam ipse non tantum coarguas, sed etia irrideas. Innumerabilia aute eiusmodi Emblemata tua sunt, quibus illos praecep toris tui rudes & impolitos commentarios

exornasti. Sed ne infinitus sit labor, unum etia proferre cotentus ero. Is est sub tit. de donat pag. 237. ubi quuIustinianus vesterdixisset, exemplum mortis causa donationis extare apud Homerum, ubi Telemachus donat Piraeo: cum illud ascribere deberes, quod in manibus omniu est, quodque vel ex puerili Iustinopolitiani cuiusdaad verbum interpretatione condiscere potueras , Telemachum ex illa peregrinatione reuersum, qua patrem Vlyssem inuestigarat, a Piraeo qui comitatus illum fuerat , monitum fuisse ut ea munera quae rex Menelaus illi dederat, quaesitum mitterer:

Telemachum autem respondisse, si quid

sibi humanitus contingeret, se illi ea munera dono dare: cum inquam) illa notissima ascribere potuisses, tame illud te ascribere non puduit,Locus est Off. II. 'bi reuer- ex agris Telemachus, postqMam reduce patrem

B et suam

28쪽

suum agnouisset, excipitur a Piraeo: a quo rogatus, . Quibus in tuis paucis verbis mirantur omnes ista tria tanquam lumina &pigmenta: quibus tu ingeniose sane & antiquo artificio rudia illa praeceptoris tui lineamenta collustrasti. Primum est , Telemachum ex agris reuersum:alteru, Agnouisse parentem reducem: postremum, APiraeo exceptu: quorum s qua in ullis Homeri libris , vel minima suspicio est, volo me Homero ipse caeciorem esse praedices. Ex eodem genere illud est, quod mihi quidam in eo libello indicauit, quem tu, Edicta Principu de Christianis inscripsisti.

Cicero in Oratione pro Sexto Rostio, ac-Cusatores Comparat canibus, qui Capitolium asseruabant: & ait, Si canes interdiu latrent, quum aliquis veneratum deos venerit, iis crura esse suffringenda. Deinde quum Calumniatores eorum similes esse dixisset, sic infert: Crura quidem nemo vobis suffringet:sed si me isti audierint,&C. Tu vero, ut intelligamus te antiquitatum Romanarum aeque ut reliquarum historiarum peritum esse, pag. illius libelli set . sic scribis: Cicero scribit fuisse hanc veterem calum

niatorum

29쪽

ad Balduinum. 2I

niatorum poenam, γt crura ijs confringerentur.

Nimirum quemadmodum nostris temporibus Germanorum instituto grassatoribus ossa Sc membra stanguntur: quod genus poenae vulgo, Rotae supplicium appellant. Qua in re singularem tuam, Balduine, historiae scientiam, taquam in speculo nobis Cognoscendam praebes. Nam si quod esset μνθμνικον , qualia nonnunquam apud optimos ic praestantissimos quosque scriptores eruditi viri deprehedunt, dignus aliqua fortasse excusatione lapsus ipse tuus videri posset. Verum istud tuum in historia Romana peccatum, tantum, tam ridiculum,ac tam absurdu est,ut qui illud animaduerterit, nunquam dubitarit summam in te historiarum omnium ignoratiam esse profiteri: cum quidem Antiquitatum Romanarum prima haec quasi elementa essecostet,Portia & Sempronia legibus, ciuiu Romanorum corpora vetusto cruciatuum genere exempta fuisse: Rotae supplicium ne homicidis quidem & grassatoribus costitutum fuisse. Calumniatores autem ubinam gentium tanto actam acerbo supplicio cruciatos fuisse legimus Tametsi cum

30쪽

22 Epistola

istud te existimasse video , vehementer equidem mirari soleo , quod non accura tius tibi ab ista calumniandi consuetudine temperes, quam in tuis scriptis perpetuo retines. Verum haec quidem de iis flosculis, quibus optimos tuos libros exornare consileuisti hactenus. Ex istis enim per paucis quae a me tanquam exempli loco prolata sunt, summam tuam historiarum scientiam, tanquam ex unguibus leonem cognostere licebit. Pauca nunc de reliquis tuis libris dicenda sunt, ac primum de eo quem aduersus Duarenum Iurisconsultum aliquot ab hinc annos scripsisti: in quo quum alia Complura,tum vero in primis illud reprehendi solet. quod quum Duareni aduersus te accusationi respondere instituisses, vesana quadam prodigiosa,& ante hoc ut opinor tempus inaudita ambitione mentiri ausius est, Omnes totius Europae Iurisconsultos Christianos ad causae tuae patrocinium ac defensionem accurrisse. Libru enim illum, quem te & scripsisse & tuis sumptibus im- Primendu curasse constabat, hoc titulo inscripsisti, RAspo NsIO CHRISTIA

SEARCH

MENU NAVIGATION