장음표시 사용
71쪽
CATULLI CARM. Oa-Io4. 59 Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu miser indigne frater adempte mihi, Nunc tamen interea hae prisco quae more parentum Tradita sunt tristi munere ad inferias, Accipe fratera multum manantia fletu, Atque in perpetuum, frater, aue atque uale. IOCII. SI quicquam tacito commissum est fido ab amico, Cuius sit penitus nota fides animi,
Μeque esse inuenies illorum iure sacratum, Comeli, et factum me esse puta Arpocratem.
AVT sodes mihi redde decem sestertia, Silo, Deinde est quamuis saeuus et indomitus: Aut, si te num delectant, desine quaeso Leno esse atque idem saeuus et indomitus. CIV. CREDIS me potuisse meae maledicere uitae, Ambobus mihi quae carior est oculis tΝon potui, nec, si possem, tam perdite amarem: Sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
72쪽
CVII. SI quoi quid cupido optantique optigit unquam
Insperanti, hoc est gratum animo proprie. Quare hoc est gratum, id quoque carius auro, Quod te restituis, Lesbia, mi cupido. Restituis cupido atque insperanti, ipsa reser te Nobis. lucem candidiore notat Quis me uno uiuit felicior, aut magis aeui est optandust uitam dicere quis poterit CVILI. SI, Comini, populi arbitrio tua cana senectus Spurcata inpuris moribus intereat, Νon equidem dubito quin primum inimica bonorum Lingua exerta auido sit data uulturio, Effossos oculos oret atro gutture corum, Intestina canes, cetera membra lupi. CIX. IUCUNDVΜ, mea uita, mihi proponis amorem Hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. Dii magni facite ut uere promittere possit, Atque id sincere dicat et ex animo, Vt liceat nobis tota perducere uita Aetereum hoc sanctae foedus amicitiae.
73쪽
SAEPE tibi studioso animo uenante requirens Carmina uti possem mittere Battiadae, Qui te lenirem nobis, neu Conarere Telis infestum mittere in usque Caput, Hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem, Gelli, nec nostras hic ualuisse preces. Contra nos tela ista tua uitamus amictei: At fixus nostris tu abi supplicium. Dj0jij sed by OO Ie