장음표시 사용
121쪽
3. Febribus occasionem porrigunt Caussae sere omnes morborum generalium 26 , praecipue in iis, qui hisce caussis tolerandis as
Sueti non sunt, maxime vero errores in Sex rebus sic dictis non naturalibus: mi aSmata, et contagia.
Caussa E proximae febrium nos latent. ΗypotheSes Circa eas, ad suum usque tempus iactatas, docte exposuit Cl. BURAER1Vs 27 . Re contiores inveniuntur apud Clariss. I. P. FRANK
Ja De cognoscendis curaudisque febribus epitome. eaP. U. Duili os by Gocrate
122쪽
non viceversa. Praecipue pulsus infidum est febris indicium. origo, et decursus morbi, Saepius hic plus quam symptomata constituentia febrem adesse manifestant. Quo unque in caku Constantia quaedam symptomatum, et si sorte aeger non deliret, Vel sopore sepultus jaceat , sensus aegritudinis ad febris praesentiam sta- luendam requiritur. Ita enim genuinam sebrema statu abnormi caloris et pulsuum, qualis tempore digestionis, vel a motu nimio corporis, vel animi contingere sole , distinguere valemus.
Dioisio sobrium in primarias et secundarias.
I. Potissimae sebrium divisio est in mimarias sive idioPathicas, et in secundanias Sive Vm-ρtomaticas. Illae morbum per se, hae alterius morbi essectum constituunt. Ille febrium primariarum dumtaxat traditur doctrina
In intermittentes et contἰnuas.
3. Subdividuntur febros primariae in febres intermittentes, et continuas. Ad ambas has classes pro re nata eas febres revocamus, quas auctores remittentes appellant, quaeque nobis ordinem febrium peculiarem haud sistere vi
dentur. Necessitas has febres distinguendi.
4. Sicuti in sobribus primariis a secundariis, ita in intermitientibus a continuis persecte distinguendis omne studium poni debet; toto enim
123쪽
eoelo disserunt 33 ita, ut impossibile sit harum
febrium generalem doctrinam tradere, quod ex peculiari febrium tum intermittentium , tum Continuarum consideratione Clarius apparebit.
1. Febris intermittens est febris primaria, quae
alternatim ex paroxysmis, et apyrexiis Componitur.
I. Quod de pyretologiae dignitate in genere monuimus 34 , hoc et sebrium intermittentium doctrinam respicit. Porro febres hujusmodi ty-
33 Maxime idcirco nobis arridet, linguam POIOnicam et rossicam febres intermittentes et continuas minime sub generali nomine febrium complecti. Primas nempe Iebra, secundas gorticalia ut ucupant.
124쪽
xonum attentione vel ob id dignae sunt, quod in quovis earum paroxysmo imago curriculi se-bris continuae occurrit. Eiusdem Scristiores.
3. Febres intermittentes iam veteribus notae fuerunt 35). Praeter jam commemoratos auctores 36) earum doctrinam illustrarunt TORTI
4. Ut doctrina, de qua sermo est, debito ordine exponi queat, oportet primum febres intermittentes dividere in eoidentes , et laruatas, in benignas , et Perniciosas, nec non in Tegu-ἰares, et irregulareS.
35 De morbis popularibus. Lib. I. 36 S. XVII. 3. .
125쪽
1. Febres intermittentes e identes, eae scilicet , quae propria sobrium intermittentium symptomata evidenter prae se serunt, ΡaroXysmum exhibent, qui ex tribus stadiis componi solet, nempe ex stadio frigoris, Caloris, et sudoris , quem excipit arar exta. Massium frigoris. I. Ρraegressis nempe, aut desideratis symptomatibus prodromis febrium 45), aeger magis magisque languet, pallescit: solem aut ignem quaerit. Mutatur saciei sormn. Accedunt oscitationes, capitis ac saepe lumborum, vel artuum dolores, patiturque aeger ac si ipsius membra, quotquot sunt, fracta essent. Ungues, et labia livent, cutis anserina fit, et maculis interdum coeruleis notatur. Sed en iam frigus evidens a lumbis per spinam assurgenS, Pectus Circumdans, totumque tandem corpus Comple Ctens. Imminuitur corporis volumen, ita ut an nuli de digitis cadant. Aeger tunc lecto Se com 45 S. XVIII a.
126쪽
NTERMITTENTIBUR Imittit, seque stragulis etiam ultra caput circum- tegit. Concutitur tota machina. Strident dentes, imo apud senes unus alterve eorum interdum evullitur s46). Sitis ita aegrotum excruCiare SO-let, Ut remotum vix ab ore poculum iam iterum expostulet. Qui potum avide nimis ingu gitat , vomit. At vomitus etiam sine haC Caussa apparet. Res ejectae nunc bile, nunc fluido di pliano, insipidoque Constant. Emesin anxietas, ventriculi pondus, nec non nausea Prae Cedunt. Hypochondria tenduntur, lienis moles non raro augetur. Pulsus interea admodum creber, irregularis, Contractus, minimus, vix aut ne vix quidem aliquando tactui obvius. Respiratio brevis, anxia, suspiriosa: loquela interrupta. Tussicula sicca interdum ita continuo urget, ut ne Verbum quidem aeger proserre possit. Perturbanis tur ideae, vel rapida earum Successio occurrit: aliquando potius sopor conspicitur. SenSuum, Praesertim tactus, officium nonnunquam per vertitur, aut deletur. Exsiccantur ulcera. Mammae nutricum mesCunt. E contra urina aquoSa,
Copiosa cum frequenti eam deponendi desiderio. Feritar et Sperma, pene erecto, cum dolore
eiaculatum fuisse 47 , ct testos etiam aliquatas
127쪽
doluisse 48 . stadium frigoris nunc ad dimi
dium horae, plerumque ad duas, interdum ad quatuor, quin lino ad sex horas protrahitur. Tandem frigus sensim serisimque non Sine grata
3. Extincto frigore cutis universa aestu, et rubore suffunditur. Aeger in stragulis reiiciendis, et pedibus denudandis intentus. Augetur Corporis Volumen. Caput vehementer dolet. Nihilominus sensuum, et cerebri sunCtiones acuuntur, quod praecipue de imaginatione, et memoria valet 4M. Interdum vaniloquiuia. Aliquando aegri, praesertim insantes, soporosi fiunt, aut somnum imaginibus terrificis stipatum experiuntur. In genere patienteS rumorem, et lucem aegre ferunt. Oculi micant, pulsantque undique cum impetu arteriae, inprimis carotides , et temporales. Sanguis e naribus saepe manat. Pulsus plerumque minus frequens quam sub stadio frigoris, atque regularis, sed sere Semper plenus, et durus. Respiratio libera quidem, sed anhelans. Os siccum. Sitis continuat, Crescit imo cum potus aciduli desiderio. Alvus clausa. Urina pauca, ignea Cum ardore nonnun-
48 HEsE aDEN, Commentarii de morborum historia et curatione. Recudi curavit Soemmering. 18M4. P. I O.
128쪽
quam deposita. Elapsis duabus, tribus, vel et octo interdum horis, calor simul cum ceteris symptomatibus decrescit. Pulsus interea fit undosus, et mollis.
4. Hoc ipso tempore sudor primum ad pudenda, atque axillas incipiens, frontem et tandem rani versum Corpus COOPerienS, Vapo SUS, calidus, odore specifico, sere acidulo praeditus, plerumque valde copiosus prorumpit. Oritur dor miendi desiderium. Alvus clausa, urina pauca vel nulla. Sudor hujusmodi ab rina ad tres circiter horas protrahitur, decrescente Semper magis magisque subre, donec ea laudem omnino
5. Ingruente ita stadio amrexiae pulsus , saltem dum aeger decumbit, si celeritatem no nunquam excipias, nil morbosi offerre soIct. Cutis si tangatur, amoenam, subfrigidamque, peculiarem admodum, nec sacile verbis designandam temperiem exhibet. Interdum levi sudore adhuc cooperitur. Urina quoad copiam normalis, sed saepe sedimento vel lateritio, vel mucoso, Vel puriformi instructa. Aeger hilaris, Sereator lactus, ae sensum secundae valetudinis, Praecipue mutatis a sudore madefactis linteis , axperions. Verum dum lectulum deserit, utpi
129쪽
rimum mox a capitis gravodine ct dobilitate corripitur. Non raro gustus depravatus, halitus male olens, appetitus deictus , oculi subflavescentes. Fere semper habitus Corporis cachoc ticus evadit, speciale aliquid exhibens, quod experto serumque latentem morbum, Primo oculi ictu, patefacit. Circa labia frequenter Pu-
hujusmodi et ad volas manuum, psorae ad inStar, prorupisse, vidimus. Duratio apyrexiae pro vario febris typo varia; de qua re infra.
6. Nonnunquam skadiorum memoratus ordo pervertitur. Observatum enim est, stadium frigoris omitino defuisse : loco sudoris, diarrboeam , vel urinam sedimento instructam apparuisse , imo, ut nuper Vidimus, calorem in apyrexiam, cui tardius tantum sudor associabatur, transiiSse. Alias, vigente adhuc sudore unius ParoxySmi, frigus alterius jam comparet: febris intermit-rens subintrans. Anomalia quoque eSse videtur, dum symptomata febrilia in una tantum C O O-ris parte apparent: febris intermittens topica,
130쪽
FEBRES INTERMITTENTES LLRVATARDUnitio. i. Febres intermittentes Ianuasae eae Sunt, quae sub larva alterius morbi apparent, quum tamen et ob originem, et ob decursum, et ob medendi rationem , ad febres intermittentes
I. Communissima inter febres intermittentos larvatas est, quae sub serma febris continuae occurrit, atque quum a celeber. TORTIO primum optime descripta suerit, grati animi caussa sub Continua TORTII nuncupatur. Ingruit sebris hujusmodi febrium intermitientium ad instar, et Eodem pacto curriculum suum absolvit. At quum 'od apyrexiam pervenerit febris, nequaquam in totum Cessat, sed tantum decrescit, ita nem-Pe, ut loco apyrexiae remissio solummodo morbi habeatur, donec novus Paroxysmus exaCerbationem simulans, advenerit. Paroxysmus hic plerumque levi horripilationc aegrum aggreditur: sequuntur calor, et plus minusve sudor. Nova
Sa) Immerito omnino Cn. REiti nomen intermittentis Iar-Matae vituperare videtur. Op. cit. a. Th. S. IOI.
