De casalensis ecclesiæ origine, atque progressu; tum de episcopis ejusdem ab anno salutis 1474, usque ad annum 1732. Historica narratio in sex et viginti dissertationes distributa; opportunis digressionibus additis, quae casalensi urbi splendorem, de

발행: 1734년

분량: 180페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

gentium efferarum nequitiae , ac impietati, sacri Divorum Martyrum Evasit, &Projecti cineres cederent ; hos in seposito loco, nec tam obvio occultarunt. Hanc itaque jucundissimam Italiae provinciam hyperboreae genies tenebant ; hinc sub Anno DL. Theodbbertus Gothorum Dux, Montemferratum , ac Pe demontium possedi C; ut Agatia, dc Gregorius Turonensis enarrant. Item anno DLXVIII. primus Longobardorum Rex Alboinus Italiam vastat,& occupat. Ne autem a Religionis semita egrediamur, qui nim- mo Catholicae, veraeque Christianae Fidei his in locis incrementa demonstremus ; sub anno DCX. Divus Columbanus in Monteferrato moram egit, Evangeliu in populis explanavit, plerosque in vera fide, ac

religione Romana eo0tinuit 1, ut Britius refert. Interim Sedula ad Agilulphi Regis tempora, Principum

Longobardorum a deliciis locus esse coepit , ex quo Indultriae antiquo nomine amita, prout Regum amoena sedes erat, Sedula appellata est. Quocirca summa pace Sedulenses perfrui visi sunt, quum & ipsi

Longobardi Reges, ac proceres catholi eam tandem profiterentur Romanam Religionem, Arianismi tenebris jam dejectis , ac dissipatis. Inter hos exteros Principes Luitprandus, in Deum, & Coelites pietate celebris praedicatur 3 qui cetera inter ad annum

DCCXXV. Beati Augustini Episcopi Hiponensis ,& egregii Ecclesiae Doctoris , Corpus de Sardinia insula Ticinum in Insubria transferri vo uiti

32쪽

Secunda. liam autem Sedulae locum', non tantum ob commoda', quae ipse sentiebat , quantum ob tu colas, quos summe diligebat, Luitprandus Rex pro sua jugi mora stabiliret; ut eximiae, singularisque in Divum

Martyrem Evasium venerationis suae monumentum quoque insigne, atque praeclarum relinqueret , am- , plitanum construi Templum fecit, quod nunc instauratum, magis extensum, depictum, d c expolitum, quattuor Columnarum ordinibus corinthiis affabIe cx- . . Citatum, Conspicitur, & Beato Evasio, Casalensium

Patrono, ibi in martyrium passo nuncupatum . Hic est autem Luit prandus, Asprandi Fi lius, Longobardorum Rex XXlX., qui post Uabis Romae obsidionem, Gregorio lil. supremam Petri sedem tenente, Papiam reversus, Sedulam inde juxta flumen Padum , ut supra innuimus, in amoeniorem otii siti locum selegit. Hinc diruta priore Aedicula, regalique piopria Domo prostrata, perinsigne, quod modo laudavimus . Templum, singulari eurithmia constructum, excitari mandavit. Annuente porro Vercellarum Episcopo, Canonicos Vesulanos Regulares introduxit, de quibus ita Pennot: In Marchionatu Montis serrati Ecclesia Casalensis Sancti Evasit, olim Ecclesiae Vercellen ubje- 'cta, sed in Dibopalem postea erecta, ab Institutione fuit Clericorum Regularium r, ubi notandum Venit, ex ipso illustri Scriptore, quod Canonici etiam Clerici Regulares dicantur, ut olim mos erat eosdem sic appellari. Ecclesiam inde Praepositura Luitprandus

33쪽

2. Dissertatio . decoravit, & illi proventus necessarios impertiit. Postmodum autem, Sedulae nomine jam paullatim obsoleto, haec Urbs Casale Sancti Evasit vocari coepit Extat proinde in Sacrarum supelbectilium Aula Casalensis Basilicae naturalis, & propria illius beneficentissimi Regis, deque Casalensibus Civibus optime meriti effigies, cum hac Inscriptione. Luit prandi Longobardorum Regis XXIX. Ecclesiae Fundatoris . Vera E figies. Obiit Anno Dom. DCCXLIV. Die XXVIII. januar.

DE BASILICAE.

Sanori Evasii Erectione, ac in dies aucta Dignitate. - Dissertatio Tertia.

E Vivis sublato Gregorio lil. Pontifice Maximo,

Anno DCCXLi. Zacharias successit, cujus pre-C.bus Luitprandus Rex Romam obsidione liberavit, tum Papiam regressus, sese pietati enixe dedit. Mox vero Sedulam cum Regiis Aulicis, atque Administris smigrans, magnificum, quod supra descripsimus, Templum construxit. Uertente autem anno MCV l. e Gallia Romam proficiscens Paschalisit. Summus Pontifex& in Montemserratum ingressus, Divi Martyris Evam Templum visit: tum Canonicorum Regularium porrectis precibus indulgens, eorum Basilicam solemniter

34쪽

Tertiae ra

dedicavit, ac spiritalibus Indulgentiarum Thelauris locupletem fecit , ut ex Pontificio Diplomate ; in quo Ecclesiae majori Sancti Evasit inter alias subjiciuntur Aedes Sacrae , Sanctae Mariae de Platea, Sancti Stephani, apud quam Hospitale erat, San 'orumque Petri, dc Hilarii. De hac etiam Consecratione Aurelius Corbellinus Augustinianus scribit ; tum Aurelius Cusanus refert, Leonem hoc nomine II Vercellensem Episcopum , una cum Summo Ponti-fiee Paschali intersuille. Aliis insuper, amplisque Privilegiis Calixtus II. Romanus Pontifex , e Galliarum Regno item reversus, Casalensem ditavit Ecclesiam: quare deprecante Canonicorum Praeposito, sub anno MCXX. Paschalis Papae II. hoc nomine concessi nes per Calixtum Pontificem ratae habentur. Hino

urbanas non tantum Ecclesias, nimirum Sancti Stephani , Sancti Petri, & sancti Hilarii denuo Evasianae Basilicae subjecit verumetiam, dc suburbanas , videlicet Sancti Germani, Sancti Michaelis Castaneti, Sanim Martini in Sancti Georgii Castro, Sindue Moriae, sanctorum Hilariἰ. Virtilius M Dccii iii Cinagii

loco, Divorumque Cosmae, & Damiani in Nodolesci pago ; tum sancti Michaelis Torcelli, Sanctoruiniaque Clementis, & Nicolai ; tum vero alias addixit Ecclesias, atque Paroecias, quae in Bulla exponuntur. Haec inde asseverata sunt a Lucio III., ac Innocentio III. Summis Romanis Pontificibus. At Innocentii III. Papae alia legitur in Regestis Epistola. C

D pitulo

35쪽

pitulo Sancti Evasi scripta , supra subjectionem Pacilionensis Ecclesiae , de qua Us hellus. Non solum

autem a Christi V1cariis in terris Casalensium Ecclesiae, sed ab Imperatoribus etiam, Friderico I. sub anno MCLXXXVI. , itemque a Friderico II. sub anno MCCXX. amplissima eorum Urbi concessa sunt Pr, vilegia, ad quae impertienda Guillelmus Fal Zettus Nobilis Casalensis eumdem induxit , qui ab ipso Friderico in paucis diligebatur: iccirco Casalis Consul isdeligitur. Casalensis porro Ecclesia cid enim non i filior P Vercellarum Epit copo in spiritalibus diu paruit , Vesulanis Canonicis Regularibus cum eorum Praeposito in regimine adsistentibus. De qua subjectione, Vel prilea extant monumenta. Etenim sub

Anno millesimo c referente Augustino ab Ecclesia θRegenfridus de Montilio Archidiaconus Vercellensis,& mox Epitcopus , Casalensi Clero praeficitur. Sub Anno MCL. Ugutio Praesul Vercellensis c ex Aurelio Cusano in Casalensi Clero decimas imposuit pro Vercellensium Canonicorum sustentatione. Item ad Amnum MCXXVIII. Regembertus Vercellensic Anti stes , Rantiis secessariam Bria, lanas, de Romana Seiade benemeritis , decimas tribuit Locorum Crescentiani, Sancti Januarii, Fontaneti, Palazolii, & Casalis. Insuper Annc MCCXXI. quum praedicti Regulares Vesulani domicilium Casalense ob pertinacem Beli rum surorem deserere coacti essent, intimus ille Aulicus Faletellus ab imperatore Friderico II. obtinuit, ut

36쪽

Tertia. 23

annuente Pontifice, nec dissentiente Ugone Fessa Uem cellarum Episcopo, Papiensis Collegiatae Archipres. biter Casalensi Ecclesiae praesideret. Disciplinantium item Sodalitium, hoc nomine primum sic appellatum, in Casalensi Urbe ad Annum usque MCCLX. sub Conceptionis Immaculatae Mariae titulo institutum, sub Anno MCCCLVI. a Joanne Flisco Januensi Vercellarum Antistite confirmatur. Non ita tamen Casalensis Ecclesia Vercellensi auctoritati submissa stetit; quin & in multis,gravibusque etiam rebus juris sui quodammodo esset, vel suum Praepositum tamquam immediatum quoque Praesulem agnosceret. Qua de re visa suit mediata interdum , seu demandata potius Vercellarum Episcopo potestas. Siquidem apud Ughellum ita legitur. Anno deinde MCMIX Innocentius III. Albertum de castro Gualterii Disevum mercessensim ad Parmensis , Placenti que legauit, qui ob Sancti Domni

Burgum consternati erant ad arma. Idem Pontifix ei prae cepit , anno sui Pontificatus Iec undo , ut electionem quo rumdam Fratrum per clericos casulis Sancti Evasi diris innodatos factam , irrisam deeIararet. Alghisius tamen Augustinianus, & Historicus Casalensis, totam hane Controversiam exponit, nec ullam profecto de Casalensis Ecclesiae Clericis, aut Canonicis, diris , aut Pontificia Censura perculsis, mentionem facit. Praeterea sub Anno MCXLII. quum Ecclesiae Casalensis Canonici Regulares viderent sibi a Laicis personis bona occupari ; non ad Vercellensem Antistitem ,

37쪽

sed ad Pontificem Innocentium II. confugerunt, qui Laicos Censuris impetiit, nisi praedicta Bona inique occupata restituissent; uti ex Bulla, quae in Casalensis Cathedralis Archivio extat ; in qua personis quibuscumque Laicis, & Saecularibus inhibetur, ne in Canonicorum Sancti Evasit bona molestiam ullam, vel injuriam inferant f quae quidem bona sigillatim in Apostolicis Litteris recensentur. Hanc autem fere immediatam a Romana Sede subjectionem factum aD. severat. Etenim sub Anno MCLXVII. Ugutio Episcopus Vercellensis apud Pontificem Alexandrum III. enixe institit, ut, quum Basilicae Casialensis negotia cui ipse ajebat) ex Canonicorum incuria pessiam irent sidem Papa eosdem removeret, vel correctos esse ab Episcopo Diae cesseno permitteret. Hujusmodi tamen querimoniae si ultra jactatae visae sunt; quinimmo Bulla innocentii Iss. postmodum subsecuta est, quae incipit. Pra psio Ecclesiae Sanori Evasit de Caseli, quam refert Ughcllus. In hac enim Summus Pontifex Romanus sub protectione Beati Petri Apostoli Casalensem Geium suscipit e, ac praeter ampla privilmia, subjiciuntur Sancti Evasii Basilicae Ecclesiae complures

tum ui banae , tum suburbanae. In eodem etiam Pontificio Diplomate conspicitur sane Casalensis Ecclesiae Praepositus plurimi factus, ad quem Apostolicae Litterae diriguntur. Quamobrem&Anno MCLXXXII. a I ucio lil. Summo Pontifice Stephanus item Praepositus Privilegiolum confirmationem obtinuit, quae

38쪽

jam Casalensi Ecclesiae Praedecessores Paschalis it., Celestinus it., Innocentius it., dc Alexander lil. concesserant, ut constat ex ejusdem Lucii lil. Bulla in Archivio Capituli servata. Hinc stab Anno MCDLX. quum spiritalis Societas Confratrum, qui A postolorum

nomine appellabantur, ab Acconensi Episcopo, Ame- dei Vercellarum Antistitis suffraganeo confirmaretur ;iisdem Confratribus conceditur , ut Sacram Aediculam in Templo Sanctae Mariae de Platea erigere valeant, cum hac tamen clausilla: Ecclesiae Sancti Evasit . Praeposito, in Canonicis consentientibus. Itaque ex hisce omnibus compendiose collectis, atque adnotatis, si iis utique comprobatur, Casalensem Ecclesiam in silmma dignitate ,& honore extitisse, ex iis nimirum Pr, vilegiis , ac Indultis, quae tum Reges, tum Imperatores Augusti, tum denique Romani Pontifices Maxia mi liberaliter eidem elargiti sunt. Ceterum Casalem sis Ecclesia non solum ex Personarum Illustrium, quae in ipsa degerunt, antequam proprios haberet Episcopos, dignitate , ac splendore clarescebat, sed & insigniuna Virorum, qui ab eadem provenerant, praestantissima cognoscebatur. Quapropter non paucos pietate insignes , multos Religionum Praesules, Abbates , Prothonotarios, ac Antistites complexa est :quorum singulos recensere quum valde prolixum es.set ; ad Episcopos dumtaxat, qui ad nostram perve

nerint notitiam , sermonem traducemus. Anno

MCCIX. Ubertus Coconatus Episcopus Eporediensis

39쪽

Dissertatis ereatur , eujus intuitu Fridericus II. Caesar amplum

Eporediensi Ecclesiae privilegium impertiit, quod refert Ughellus. Anno MCCXXXVll. Ubertus Carena' , Praesul Astensis assumitur. Anno MCCCXLVIII. Gui-

' lielmus MiroliusFranciscanorumConventualium alumnus a Clemente VI. Summo Pontifice Caesenate sis Antistes consecratur. Anno MCCCLUX. Petrus

de Coconato Episcopus Placentinus essicitur , cujus extat in Cathearati Placentiae Sepulcrum cum hoc itaphio ζRR. in christo Patris, ae D. Noseri

Petri de Coco nato Montis ferrati,

Dei varia Episeopi Placentini. o comitis ,stui obiit Anno Dom. MCCCLXXu. me Iovis Xlli. mensis Maii. Anno MCCCXCIV. Albertus Sangeorgius ex Blandratae Comitibus, inter Fratres Minores Divi Fra cisci percelebris Theologus, & Orator Apostolicus, ob ejus merita a Bonifacio lX. Romano Pontifice Episcopus Felirinus eligitur. Fallunt tamen Bernardinus Scardonus , ac ipse Ughellus, eum secutus, qui Sangeorgium Praestulem Pataminum dicunt. Conspicua enim fuit semper Sangeorgii familia in Monteserrato,& in Casalenti urbe commorata. Alii variarum Ecclesiarum Casalenses Antistites h c loci non recensentur, quum in subsequentibus nostris Dissertationibus Uportunius exhibeantur.

40쪽

Vcopab Sede decorata Dissertatio ruarra.

REliquum est, ut ad sequentes, veluti rerum Spuritalium Urbis Casalensis Annales, ea, qua utimur , brevitate , dc claritate progrediamur, donec ad illum statum diem deveniamus, quo Divinae voluntati , ac Providentiae Casali exoptatum Episeopum tribuere placuit. Interim scribit AbbaTUgnellus, senon invenisse, quo tempore Praepositus, & Saeculares Canonici in Casalensem Basilicam suerint introinducti; putat vero, antequam ipsa Sancti Evasit E elesia in Cathedralem erecta esset. Facilis tamen CO iectura esse potest, usque ad Friderici l l. tempora Saeculares Canonicos moram hic Loci habere coepisse; quandoquidem ob saeva discrimina Bellorum, quae Montisferrati provinciam devastabant, Regmares Canonici ab hac earum antiqua Sede decesserant. iccir- eo Casalensis Ecclesia tamquam supremo destituta Cleri capite, a Romano Pontifice Honorio lit., vel Gregoaio IX., instante imperatoris Majestate, Obtineret, ut primo c quod supra innuimus ὶ Ecclesiae Ticinensis Archipresbiter in Casalensis Ecclesiae Praepositum eligeretur. Anno deinde MCDi V. moin

Numenta extant de quodam Henrico de Comitibus

Casalensi Cive, Sancti Evasi Praeposito, di Uerceu laium Antistitis Generali Vicatio. Etenim de hoc fiementio

SEARCH

MENU NAVIGATION