Caroli de Aquino Societatis Jesu Orationum. Tomus 1. 2.

발행: 1704년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

18a ORATIONUM

rum eo contaminatiora essent, quo magis auro gemmisque splendescerent; eo detestanda magis atque sacrilega, quo majorem prae se speciem ferrent impiae execrandaeque pietatis . oderat Arabia fertilitatem suam, dum sui thuris innoxiam segetem impurissiimis altaribus adoleret : suas iudia incusabat opes, quas infamium Deorum fanis illuminandis exornandisque perderet: liberales vero ingenuaeque artes in moestissima erant aegritudine & luctu, cum turpissimorum Numinum vultus , aut coloribus illustrare, aut aere, marmore, ebore incidere compellerentur .

Quam depravatam & Iutulentam apud homines vitae consuetudinem fuisse statuam , ubi caelestia illa Numina infra belluarum mores abjiciebantur Quidquamne adeo sanctum fuisse existimem, quod non communis exitii lues, & omnium vitiorum illuvies coenosa corrumperet 8 Quidquamne ita purum & integrum , quod non libidinis rabies dissoluta pollueret ita solidum & confirmatum, quod non in praeceps incitatus ardor abriperet 'Moderatine quidquam aut sobrii expectandum ab illa, nullo post obitum suppliciorum metu repressa, nulla aut Deorum immortalium reVCrcntia, aut refugientis naturae sensu &

182쪽

horrore coercita corruptela, crudelitate, licentiat Inter tot pravarum cupiditatum euripos , inter tot aritus vitae, omnium scelerum inquinamentis obstrictae, qui postremus est profligatae salutis & rerum nuncius perditarum , lethalis quidam stupor incessebat animos, quo emciebatur, ut ne cogitare quidem miseris satis esset integrum, ut bene age rent.Hinc sacrorum Varum verissimae illς VO'ces erant,dignissimi illi ex imo pectore cum gemitu erumpebant questus. sa) Repleta es terra iniquitare. Omnis caro corruperat Diam

suam.Et iterum alibi:corrupti sunt b) ct abο-

minabiles facti sunt insulis suis; non es qui

faciat bonum,non es reque ad ianuis. Ad coni giosam hanc, & in immensam perniciem per manantem labem penitus abolendam, illa est ex adaperto amantissimi Reparatoris latere effusa pluvia, illi ex manibus pedibusque san elissimis ferro terebratis sanguinis fluxerunt

amnes, qui terras omnium vitiorum coeno coinquinatas beatius irrigando abstergerent, quam quatuor olim egresIa flumina ex amoenissimo primaevi parentis domicilio . Sed quoniam,humani generis reluctante nequitia, Plerique aquae vivae fonte rejecto lutosas sibi M 4 ci-

183쪽

H cisterinas effoderunt, ad extrema, ut in prς-cipiti morbo, remedia , ad ignem decursum est. Salutari flammarum pluvia renovata est facies ternae; utque ejus vastitas in vineam scelectam, in hortum conclii sum, imo vero in

Caelum commutaretur, absumptum est quidquid aut malignis venenorum succis vegetabatur ad mortem, aut sterili frondium luxuria herbescebat ad pompam. Ad opimam laudatissimorum operum frugem animorum est

emollita durities; flexus ad caelestis disciplinam sapientiae errorum rigor; ad virtutum uberem profluentem soluta in Veteratae glacies pravitatis. Ea caelesti incendii luce actu inest cum omnibus terrarum tractibus, quod experimento didicerunt, qui stib utroque polo in sphera, ut vocant, parallela assiduis involuti tenebris dimidiatum tran figunt annum ; quorum editissima loca ubi primum re ducis Solis radiis feriuntur , ubi aedificiis cum luce color, agris silvisque redditur cum calcire fertilitas, non secus exiliunt ad jucundissimum planetae remeantis jubar, & ad ejusdem splendore renidentis terrae aspectum laetissimum, quam si de informis carceris umbra &squalore ad spirabilem liberioris Caeli auram, de

184쪽

de obscurissimi horroribus tumuli educti videantur ad vitam. Gravissimo terra tanquam exempto pondere respiravit, cum cariettium flammarum ultrices sagittae innumera men

dacium Deorum simulacra, delubra omnium metallorum pretio, omnis gemmiferi maris exuviis & rapinis collocupletata diruerunt. Quam gratum ruina sua dedere sonitum proin fanae illae tumida ubique fronte assurgentium aedificiorum moles , quarum onere infestissimo, non ut olim, Thessalicis superjectis montibus, adversus Superos homines praestabano tur , sed vanissima Numina gravius quam ter Tam , quae ea sustinebat, populorum ani mos , qui stultissimis illa fatigabant precibus , Oppri mebant . Quantus ubique gentium incredibi itis laetitiae sublatus est clamor & plausus, cum pestiferam errorum Hydram, cui vastissimus terrarum mariumq; ambitus pro Lerna erat, non Thebanus Hercules, sed suo caelestis Spioxitus igne prostravit; & avernaIi mendaciorum Architecto ad inkrorum ergastula retru-λ, candido velatam peplo spectandam omni bus amplectendamque explicuit veritatem. Superstitione late domita,pronum fuit Igni victori improbitatem elidere, scelera expellere , mores hominum vitamque compongrc. Non

185쪽

Non mentibus solum Religio, etiam cordi hus imperat; & vestigia praecedentis Ueri non segniter Honestum subsequitur . Pugnacis flammae luce perstricta vitia, dum praecipiti fuga contendunt ne vincantur, splendidius victa sunt. Apposite nimirum divino Igni ad-- minister adjunctus est ventus, ut vgociter vinceret, apposite fragor, ut luculenter atque magnifice . Neque enim aut ex ingenio aut ex dignitate ignis est vincere, nisi cum celeris sonoraeque laude victoriae. Direptam crudeli avaritia urbem Romam in)ectis postremo facibus Galli Senones solo aequarunt. Pro ea tamen clade gratulandum sibi succense Urbi, Diisque immortalibus maximas agendaS ratias audacter affirmat Historicus. Quid enim illis actum flammis, nisi ut Pastorum casas &Romuli paupertatem altus cinis absconderet, Ipsa vero civitas non deleta, non obruta, sed expiata potius Videretur ρ Perinde niihi de Urbe terrarum, atque Historico illi de prisca Roma asseverare licet,a superno igne,qui hodie terras invisit & lustrat, non Romuli unius ruis conditoris, sed primi humani generis Pat entis paupertatem sublevatam fuisse, erectam inopiam, corroboratam imbecillitatem. ioertatem assertam, latissimum demum Imperium

186쪽

perium non modo restitutum, sed sempite ni Sacerdotii clavibus consecratum . Quam ob rem facessant ampullosae illae iactationes, conticescant veteris Romae inaniter magnifici laudatores, qui ejusdem prine, cipatum ultra Garamantas & Indos & inhosipitalem Oceanum, famam vero ad Caelum usque canunt pertingere Νemo est tam hebes ingenio, tam Historiarum rerumque humanarum rudis, qui ignoret, non modo Prae- .cipua Africae Asiaeque Regna sui totam Ombis Americani amplitudinem missam faciam

sed plurimas easque maximas in Europa r giones Romanis olim, non dicam nunquam subactas, sed ne nominibus quidem satis notas fuisse. Uerum postquam tot populorum obsequiis fastuosa Civitas, supercilio & fronte deiecta, ad hospitis sui Piscatoris pedes venerabunda procubuit; postquam se non Ox- his regnatricem , sed obscurissimam vitio. rum servam , & ambitionis suae vile manci pium confessa est, ea scilicet demissione pro meruit, ut in posterum dominaretur a mariusque ad mare, & a flumine usque ad termibnos Orbis terraru.se)Tunc ad illius pedes non AEthiopes dumtaxat, verum Sinenses, JUO

187쪽

188 ORATIONUM nes, Peruvienses, Mexicani, Brasilienses , di

extremi Charibes prociderunt . Tunc ejus Templa non leviter parceque Tagus auro suo , sed totis Peruvia perennium fodinarum opibus inundavit. Haec ipsa sanctissimi in terris loci majestas, a qua nationes Omnes leges accipiunt, oracula expetunt, hauriunt disciplinam, diserte & luculenter enunciat sua dignitate & nitore, quantum Romae olim veri solidique honoris gloriaeque defuerit. Visa circa caput Servii Tullii lucere flamma Re gnum eidem promiserit: sed breve illud fuit, turbulentum, angustum , dci cum erepta ab immissis percusibribus vita deserendum . In longe clarius decus & longinquitatem Ιm perii fulserunt faces, quae Apostolici Coetus subjecta capita coronarunt. Ea porro tanti tamque sublimis Imperii laxitas ct claritudo

non armorum terrore , non cladium saevitia , neque porro aut gravissimis mulctarum OnCribus irrogatis, aut indignissima oppressarum gentium servitute parta est ; sed ejus , cujus hodie beatissimum illapsum recolimuS, Eae testis Spiritus diffusione sanctissima. Quod si Spiritus olim ille , maria pervadens, informis naturae faciem miro ornatu, rerumque

pulcherrimarum varietate distinxit, pollea

188쪽

iterum aquis insinuatus lustralis Lavacri, quo expiati caelestem renoVamur ad vitam , mo talium animos virtutum ornamentis instruere, dc uberrimo supernorum munerum imbre irrigare non desinit. Hinc novum Ecclesiae Sponsae hortum perflantes Eresiae, quae praecurse suo viam adventanti Spiritui muniverunt , illa ventilando exclusere pudentissim rum Virginum lilia, lartissimorum Martyrum rosas, & omnigena spectabiles venustate fructus honoris & honestatis. His, cael stium flammarum pluvia, ubertim aucta de liciis Sponsa merito ad easdem Dilectum evocat: Λὶ Veniat Dilectus meus in hortum

189쪽

SANCTI SPIRITUS

ADVENTU, Hubita in Sacello Pontificio .

CLEMENTEM XI

PONTIFICEM MAXIMUΜ

190쪽

CLEMENTI XL

mo terrarum consessu , B. P fuit a me per hos dies indiserte ruditerque explicatum, ab ea commoti vehementer aeris agitati

SEARCH

MENU NAVIGATION