Caroli de Aquino Societatis Jesu Orationum. Tomus 1. 2.

발행: 1704년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

ne, quam Spiritus divinus admemtus in terram sui Abi sociam adscisniit, primorum Ecclesia Patrum

animos non tam exterritos, quam

ad digna flammis illis caelestibus edenda facinora erectos fuisse , id ipsum a Te sanctissime praestitum instilectos Tibi populos, insigni cum

emolumento fructuquesensimus Tibi secundum Deum debemus uni tot, post exactas terra trepidationes, pietatis publica testimoniai morum disciplinam a laxiore etita revoca tam ι hanc demum ipsam, quam ducimus , vitam , a tua per omnia probatissima exemplis minussitantum licet de nobis praedicare, disjunctam. Egit cum hac Urbe Tuoque populo peramanter Deus , cui , injustissima animadversonis denun-

192쪽

esatione, sibi sine accinissimum Agoisen adesse voluit , pacis concilianda sequestrem, quique nostros animos in irati Numinis gratiam restitueret. Eo factum e cilicet, ut s conspectior Tua apud supremum Iudicem gratia Tibi nos per

omne tempus armi s manciparet :s nobis fleret cum tentatione projetentus. Tu vero pro summa, qua celsissimum in terris locum exornas,

humanitate feceris, si meam hanc ,

imὸ vero gentium omnium veri Lma tua laudis pradicationem minus gravate accipias, simulque patiare, ut orationem hancno nominilum

mi obsequii obsidem ac tessem , ain scribam.

193쪽

ATIO

LLU D fuisse causae credimderim, B. P. cur in unum coactos Ecclesiae Principes nulla perturbatione affecerit flammarum ex inopinam to & cum fremitu ingruentium impetus , quod illas a ) demum elemen rumcommotio de Caelo erat. De Caelo factus repente sonus , de Caelo diverberati aeris mur. Iur, concussi Domicilii agitatio , fragorque de Caelo . Cogitabant nascentis Ecclesiae Par tres , ab illa devoluti in terras divini Spiritus inementia salutarem adumbrari trepidationem .inbis universi , . ad divini lucem et quit , mox ab ipsis latissime disseminandam, ubique exilientis. Cogitabant, eo spectare

194쪽

jus futurum amantis Dei beatissimum Mendium ad salutem, quam olim fuerit, adapertis aquarum caelestium clauit ris, indignantis

impetus ad vindictam . sbo Quod si divinus ille Spiritus vim olim suam attemperavit s e)ad modum antelucani roris, aut pluviae descendentis in velixis, hodie, ad latius proferenda caritatis incendia, eloquentiam robustiorem accersit, quae scintillantibus igne linguis instructa, felicius quam in Pericle Graecia suspexit, tonitru , & ignitis facibus per raret . Aurae tenuis sibilo uti satis fuit, cum ad stalas Filiae Sion aures allaberetur: d) sed ut in omnem terram suorum sonus exire per sonare & ipse latius debuit, adornare conspectiorem incessum P, sociumque sibi ignem adjungstre, qui non citius proferri augerique, quam esse desinit. Neque vero vim igneam adduxit, ut populos a monte, suoque, ut

olim , commercio absterreret, s e ) sed ut congregaret dispersionem nostram; M ut liaberaret eos, qui serviunt gentibus; ut contemptos abominatosque respiceret. Non est proinde, quod cuiquam in mentem veniat demirari, cur caelestis ille sonitus non deje-N Σ cerit

195쪽

cerit Coetus Iectissimi animos, sed confirma. verit , non circumspectare fugam, latebrasque ad declinandum incendium pervestigare coegerit, sed potius latentes prius atque stilicitos in apertam aciem proripuerit. Inclusa illa adhuc & pavitans bellatorum manus emittitur, exigua quidem numero & inermis, sed cui rei bene gerendae certissimum auspicium faceret singulorum capitibus insidens

Victoria, s g ) quae vicit Mundum . Nihil

proinde morae interponunt, quin confestim Dei Verbo, omni gladio ancipiti penetrabiliore telo, sh ) partitum orbem terrarum subigantiae dicam, an in filiorum Dei asserant libertatem t Bene jam ominari licet generi humano. Admonitorem habet sonum, quoad vitae opera excitetur, qui turpiter obsurduerat i aspirantem habet ardorem, qui foedissimo torpore obriguerat ; lucem habet spondentem dies aeternitatis, si) qui habita-Verat in umbra mortis . Quod si Ρyrrhus Epirotarum Rex insigni praeconio cohonestasIesertur oratorem Cineam , cum se longe plures arces hujus eloquentia, quam suis copiis expugnasse diceret ; quid haec ad illum ignea'

196쪽

rum facundia linguarum disertistanum s li)Spiritum Veritatis, cui certamen forte datum est, ut vincereti Ite igitur bellatrices linguae: ite flexanimae faces, nec privatis Coenaculi parietibus satis coercitae, in remotissimas quasque nationes incendium optatissimum propagate Novis mysteriis initiata AEgyptus in psalterium suasistra commutat, divinaeque praescriptiones legis longe altius scribit in cordibus , quam suos gryplὶOS marmoreis impresserit obeliscis . Ad novam Pe sis exilit lucem , Persis, inquam, illa errorum caligine invito quem colit Sole, praesepulta ἰnec jam planetarum principem , pharetris

cum fronte demissis, adorabunda Veneratur,

sed eum, s l) qui lucem inhabitat inaccessibilem , in ) & qui in Sole posuit tabernaculum

si iuni e Navicularios Magistros demirata Grς-cia, Sapientes despicit suos. Haec ipsa demum cunctarum gentium fulgens Hospitium Civitas , ubi primum caelesti irradiata luce concaluit , sensit illico, se hactenus in suorum Con stilum prudentia parum sanam fuisse, in Cae sarum potentia infirmam, in virtute Ducum

197쪽

198 ORATIONUM vero solum latissimi in terris Imperii caput, de monumentum ineluctabile evatisse , cum, fascibus a Capitolio in Vaticanum tranSIatis , vicariam est adepta Numinis potestatem, impertitam sibi quidem primum consignatamque in) in petra finissima, sed hodie divini Spiritus afflatu firmissime roboratam .

198쪽

ORATIO IX.

Die sacra Cinerum.

quibus suam apes rempublicam temperant & m derantur , diligenter e pendat,si minus cum Qui tiliano particulam illis divinae metis inesse aliquam , experientia certe duce & magistra, nullas rationis expertes animantes propius ad humanae societatis mores accedere judicaverit. Quae nos diuturno labore, multoque disciplinae usu comparamus, facili brevique naturae magisterio 1hasuque illae perdiscunt λ magnorumque operum non tam fiunt, quam nascumtur artifices. Quid vero de illis praecipue praedicem t Laborum tolerantiam, cum in florem

199쪽

tes agros agminatim procurrunt , effusaeque vernanti selo, notis insident herbis f An cum aliae decerptos molliter succos comportant ad secias, aliae dulcissimos ex illis favos cerasque confingunt ' Dicam,cellarum quasi aedium descriptione Urbes imitari, accepta loca cum fide colere, illis se continere, non i mpari ac

nos agimus legum ordine, certe majore concordia i Commemorem partitiones ossiciorum , advectas opes ad vitam sustentandam in mediu congestas, cibaria abditis locis reposta ad anni securitatem l An potius, quae admirationem omnem fidemque superant, finnerum procurationes, & ad cadavera, quae tantum non lugentes efferunt, moestitiae pompam, lugubres ejulationes, lessum, naenias,

ct siqua sunt tristis desiderii & extremi doloris imitamenta ' Verum illas silpra omnem modum bellicae artis studium, ardor , peritia nobilitat. Habent coluntque Martem suuin , semper asperum, saepe sanguineum. Stationes ad portas, in progressu ordinem, in acie collocationem, in praelio disciplinam tuentur. In certas discretae acies ductores Reges sequuntur. Pro iis nullum laborem non suscipiunt, nihil molestiarum non devorant, nullis non periculis capita objiciunt . Pugnas

ineunt,

200쪽

ineunt , conglobantur , caedunt fugantque o corporum exiguitatem magnitudine odii supplent: gloriosa pro Regibus vulnera, moditem honestam putant . Eos tamen depraeliantium impetus, rabiosos illos aestus atque contentionem modici Pastor pulveris aspersiono componit. a) s Hi motus animorum, atque haec certaminstanta

Pulberis exigui jactu compressa quiescent.

Ad hunc serme modum exactis proxime die-hus , quos ex veterum instituto , suo Bacchus. Homine, utinam non etiam moribus licentiaque deformat, plerique parum conditionis suae memores, in brevem desipientiam, annique solutioris hilaritatem effusi, per impeditos curribus, per confertos promiscua hominum turba urbium calles. larvatis vultibus excurrebant. Eos hodie ab illo tumultu, atque intemperiis ad pristinam moderationem me tisque statum revocavit inspersus capiti cinis cum amarissima recordatione mortalitatis . Exigui conspersio pulveris lymphatas prius urbes bonae menti restituit; persisnam vero ab hominibus detrahit, non temporariam illam solum,quam per Bacchanales gestabant ferias,

SEARCH

MENU NAVIGATION