장음표시 사용
161쪽
ad SaῬum, ad Portas ferreas a ceptis, miserandum in modum poenas inconsulta temeritatis, re vio
lati foederis persolverunt. Video, B. P., me liberiori egressu ad latissi
Sed publica felicitas, Te Auspice,
in immensum aucta, non sinit supplicem oratorem quemadmodum iniatilia, sic in Epissola itieri modum. Idcirco omissa reliquarum,
tione , demi s precibus oro Tereobtestor, ut ne gravere Tuo inscrip-ptum prodire nomini levissimum hoc orationis mea de Sancti Spiritus Adventu munusculum. Solabitur
illa obscuritatem suam N Ignis divis plendore, quod eidem contigit
163쪽
UΜ genus humanum,HO-mine Deo improbissimis
H omni genere cruciatuum proscisso, ac demum ex inlitici arbore durissimis clavis suspenso, flammas fulminum expectaret, ultionem habuit amantissimo Numini consentaneam, flammas Amoris. Censor ille morum nihil pulchrius noverit Principe impune laeso ; speciosius quiddam miramur hodie in supremo Principum, ulciscente se beneficiis. Rapidissimi vis incendii, e patria C li sede dilapsi, non mi κserrimo involutam perdit excidio coenosa vi liorum colluvie obsitam terram, sed antiquis expiatam sordibus ad I tissimam virtutum segetem illustrat ac vegetat;populos vero Con- iditori suo rebelles atque degeneres, ignea-
164쪽
rum eloquio hortatuque linguarum, ad Opulentissimum celtestis Regiae evocat patrimonium . Qui ad claros divini Reparatoris radios & apertissima prodigia ita caligaVerant, ut haberent oculos & non viderent, hodie non sane, quod ab ipsis erat meritissimo jure Pertimescendum, sempiternae noctis squalori & carceri addicuntur; sed juxta Isaiae prς- sagium: sa) populus, qui ambulabat in tene-hris, vidit lucem magnam; habitantibur in regione umbrae mortis lux orta es eis. o vindictam amabilem l o animadversonem dulcis simam divinae adversus sibi insensissimos ultionis i At, inquies, factus ille repente de Cς-lo sonus, illa violenti turbinis aspiratio, &succussa Coenaculi moles quandam etiam indignationis speciem ingerunt atque terroriS.Imo vero ad summi amoris testificationem nihil minaci illo comitatu aut expressius auuaccomodatius fuisse existimaverim. Non ita ad votum feliciterque res human fluebant, ut a Deo nisi graviter laeso amare- mur. Quid autem praevius ille naturae exhorrescentis fragor effecit, nisi ut liqueret, ab eo nos amari , qui vindicem severissimum sese Praebere, & gravissimas a nobis poenas tam ia
165쪽
166 ORATIONUM cile posset repetere t Ad procellae ingruentis
impressionem agitatus aer infremuit, & subita concussione terra cum Apostolorum animis subsultavit, ut specie illa intentatae foriamidinis meminerimus, quid mereremur; secuturo Amoris illapsu nosceremus , quam placabili Principi iubderemur, pluris aestimaturi amoris beneficia, quae sciremus a laeso Numine proficisci . Quota enim nostrae felicitatis & gloriae pars cit, intelligere amarinos etiam ingratos Summus ille atque in suo vere fastigio positus amor est, qui tunc vim suam omnem profundit & explicat, cum te ostenderit immerentem : nos secus atque acerbissime eos constat irasci, qui dum poenas exigunt ab ingratis , numerant beneficia,& diuturnae fructus exprobrant liberalitatis . Supremam proinde ameri suo manum Deus imposuit, cum illo fragore non feliciter peri culit. Profecto dimidium beneficii perdidissemus, nisi ita nos terruisset. Quamobrem iterato concentu totisque fidibus regius 1lle
Cantor affirmet: sM Osendisti populo tuo du
ra: dummodo dulcissimam illam causam ad ἀjiciat; Ut liberentur electi tui . Atque mite- rum alibi si exclamantem audis ; H Fuam
166쪽
rerribilia sunt opera tua, Domine : audi statim suavissime desinentem; Ibi visimur in
ipso. Neque vero minus in argumentum dignitatis divinae commotionem illam exortam putaVerim. Nam qui amoris sui tam luculentam erat significationem palam exhibiturus , idem ille erat Deus magnus, terribilis, excelsus, sacrorum voluminum testimoniis appellatus . Constare in oculis omnium debuit , rerum ordinem universum egressui mantis Numinis famulari , & in tanto sui conditoris ad famulos sitos discessit totam e suis sedibus par erat commoveri naturam. An quia perfidia etiam duritiaque multorum 'oportebat intelligi, Amorem , qui descenderet, fortem esse & armatum t Tamen obsequia potius duxerim elementorum, quae si turbinibus & fragore obtaviunt, icias aliter obsequi elementa non posse. Non aliter in primo orbis exortu cum super aquas incederet idem hic Spiritus, in undarum agitatione& fremitu experiebatur, quam in igne erat editurus largitatem amoris. Cum prQgigne Te cogitaret hominem , satis illi fuit miscere aquas; cum hodie jacentem erigit, debilitantum confirmat, perditum restituit, flamm8
167쪽
rum testu validius obstrepit. Tunc de brevi hospitio, an exilio 8, homini comparando erat solicitus; hodie obstructum eidem prius aditum patefacit ad patriam regnumque nunquam interiturae felicitatis. Praeterea sonoro illo comitatu rationibus nostris c*mmodisque peramanter Deus voluit esse consultum. Profundius enim torpueramus, quam ut excitari sibilo tenuis aurae possemus. Ut lethalis illius veterni laqueis extricaremur,strepere elementa omnia oportebat ; nec afflari iti erat, excuti debebamus. Ad eum quippe modum , quo audiendi sensu carere dicuntur, qui domos habent ad pr ruptos illos montes, e quibus se immanicum jactatione Se sonitu Nilus exonerat, quae Catadupa incolae nominant; ita pravis caducarum rerum cupiditatibus circa hominum corda stridentibus hebetati eorum animi ad C li voces obsurduerant. Sopor ille morbosus & exitialis non ventulum leviter spirantem, sed totam divini Spiritus vehementiam deposcebat. Idcirco d) intonuit de Celo Do-rannus, dedit Altissimus vocem suam, qua victus est stupor ille, ille dissolutus rigor, qui ad virtutum veraeque laudis iter capessen-
168쪽
dum torpentium animorum impetus retardabat . Ipsius etiam naturae documento didicimus, iras elementorum nobis non modo visu jucundas , sed usu etiam quandoque contingere , quaestuosas. Tonitrua certe , & aerem proscindentes sagittae, quae praesentissimam perniciem praesagire nautis Videntur, non semel in opuIentissimos cedunt eorum proventus , dum impetus procellarum conchylia passim excludit , & vere pretiosas iras ainbitiosi fluctus exercent . Itaque in scopulos ejecti gratulantur sibi dulce infortunium naufragii sui ; dumque attonitos gemmarum copia circumfluit, cunctantur credere, se esse felices. Ad hanc speciem Spiritus
divini approperantis murmur, non uniones, quibus maris ejectamentis nos ira solum cupiditas pretium attribuit, sed Cςlum nobis aperit, easque commonstrat opes, quas nulla temporis atteret injuria, nulla Haeredum decoquet prodigentia. Postremo quis ulterius ad C li minas atque terrores inutiliter palleat, quos Amor divinus aut in suam clientelam acceptos amabiles reddidit, aut con-1umpsit 8 Ita, ut nos semper amaret, semel est visus irasci. Debuimus aliquando formidare
169쪽
17o ORATIO NuM dare vindictam, ut pax nostra perennaret. Pars felicitatis est , aliquantulum miserescerea
