장음표시 사용
181쪽
Adnuit Aegides: Utarque, Acheloe, domoque, Consilioque tuo, respondit: & usus utroque est. yso
Pumice multicavo , nec levibus atria tophis Structa labit. molli tellus erat humida musco.
Summa lacunabant alterno murice conchae.
Iamque duas lucis partes Hyperione menso, Discubuere toris Theseus comitesque laborum: Hac Ixionides, illa Troezenius heros Parte Lelex, raris jam sparsus tempora canis. Quosque alios parili fuerat dignatus honore amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto. Protinus adpositas, nudae vestigia, Nymphae s o Instruxera epulis mensas: dapibusque remotis
In gemma posuere merum. tum maximus heros
Aequora prospiciens oculis subjecta, Quis, inquit, Ille locus p digitoque ostendit: &, Insula nomen
Quod gerat illa, doce. quamquam non una videtur. 7s Amnis ad haec, Non est, inquit, quod cemimus, unum. Quinque jacent terrae: spatium distrimina fallit. Quoque minus spretae factum mirere Dianaei Naides hae fuerant: quae cum his quinque juvencos Nactassent; rurisque Deos ad sacra vocassent; 38 Immemores nostri festas duxere choreas. Intumui: quantusque feror, cum plurimus , umquam 3Tantus eram: pariterque animis immanis & undis A silvis silvas, & ab arvis arva revelli. Cumque loco Nymphas, memores tum denique nostri, In freta provolvi. fluctus nosterque marisque Continuam diduxit humum; partesque resolvit In totidems mediis quot cernis Echinadas undis. Ut tamen ipse vides, procul, en procul una recessit Insula grata mihi. Perimelen navita dicit. 39. Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.
Quod pater Hippodamas aegrδ tulit: inque profundum Propulit δ scopulo pariturae corpora natae. Excepi . nantemque serens, o proxima coelo Regna vagae, dixi, sortite, Tridentifer, undae , F9yro quo desinimus, quo sacri currimus amnes,
182쪽
Hue ades, atque audi placidus, Neptune , precantem .dHuic ego, quam porto, nocui. si mitis, & aequus, Ei pater, Hippodamas, aut si minus impius ellet; Debuit illius misereri; ignoscere nobis. 6oo Adfer opem; mersaeque precor feritate paterna Da, Neptune, locum: vel sit locus ipse, licebit. . Hanc quoque complectar. movit caput aequoreus rex: Concussitque suis omnes adsensibus undas. Extimuit Nymphe: nabat tamen. ipse natantis Pectora tangebam trepido salientia motu: Dumque ea contrecto, totum durescere sensi Corpus ; & inducta condi praecordia terra. Dum loquor, amplexa est artus nova terra natanteg, Et gravis increvit mutatis insula membris. J 6ro Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos
Moverat. irridet credentes: utque Deorum Spretor erat, mentisque ferox Ixione natus;
Ficta refers, nimiumque putas, Acheloe, potentes e Deos, dixit; si dant adimuntque figuras. 6rs obstupuere omnes; nee talia dicta probarunt: Ante omnesque Lelex, animo maturus & aevo, Sic ait: immensa est, finemque potentia coeli Non habet: & quidquid Superi voluere, peractum est. Quoque minus dubites; tiliae contermina quercus 62o Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro. Ipse locum vidi: nam me Pelopeia PittheusMisit in arva, suo quondam regnata parenti. Haud procul hinc stagnum; tellus habitabilis olim ;Nunc celebres mergis, fulicisque palustribus undae. 6as Iuppiter huc , specie mortali, cumque parente Venit Atlantiades positis caducifer alis. Mille domos adiere, locum requiemque petentra: Mille domos clausere serae. tamen una recepit,
Parva quidem, stipulis 3c canna tem palustri: 63o Sed pia Baucis anus, parilique aetate Philemon Illa sunt annis juncti juvenilibus; illa
Consenuere casa: paupertatemque fatendo
Effecere levem , nec iniqua mente serendam,
183쪽
Nec refert, dominos illic, famulosne requiras; fas Tota domus, d o sunt: idem parentque jubentque. Ergo ubi Coelicolae pamos tetigere penates; Submissoque humiles intrarunt vertice postes; Membra senex posito jussit relevare sedili; o superinjecit textum rude sedula Baucis. Inde foco tepidum cinerem dimovit: & ignes Euscitat hesternos; foliisque & cortice sicco Mutrit; & ad flammas anima producit anili: vlultifidasque faces, ramaliaque arida tedio
Detulit, & minuit, pamoque admovit aeno.Quodque suus conjux riguo collegerat horto,
aeruncat olus foliis. furca levat ille bicorni ordida terga suis, nigro pendentia tigno:
Nervatoqve diu resecat de tergore partem Exiguam , sectamque domat ferventibus undis. Interea medias fallunt sermonibus horas :Σentirique moram prohibent. erat alveus illic Fagineus, curva clavo stupensus ab ansa :Is tepidis impletur aquis; artusque fovendos Accipit. in medio torus est de mollibus ulvis
Impositus lecto , sponda pedibusque salignis.
Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo ternere consse erant: led 8c haec vilisque vetusque Vestis erat, lecto non indisnanda saligno. Adcubuere Dei. mensam succincta tremensque 66o Ponit anus. mensae sed erat pes tertius impar: Testa parem iecit . quae postquam subdita clivum
Eustulit; aequatam mentae tersere virentes.
Ponitur hic bico r sincerae bacca Minervae, Conditaque in liquida corna autumnalia faece, sos Intubaque, & radix, & lactis massa coacti, ovaque, non acri leviter versata favilla; omnia fiftilibus. post haec caelatus eadem Ustitur auilla crater; fabricataque fago Pocula, qua cava sunt flaventibus illita ceris .. 67OParva mora est; epulasque soci misere calentes:
Nec longae rursus reservatur vina senectae.
184쪽
Dantque locum mensis paullum sed usta secundis, Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis, Prunaque, & in patulis redolentia mala canistris, 67s
Et de purpureis collectae vitibus uvae. Candidus in medio favus est. super omnia vultus Accessere boni: nec iners pauperque Voluntas. Interea, quoties haustum cratera repleri Sponte sua , per seque vident succrescere vina, seoAttoniti novitate pavent, manibusque supinis Concipiunt Ba .icisque preces, timidusque Philemon: Et veniam dapibus, nullisque paratibus orant. Unicus anser erat, minimae custodia villae:
Quem Dis hospri ibus domin: mactare par4bant: 68s
Ille celer penna tardos aetate fatigat; Eluditque citu: tandemque est visus ad ipsos Confugiste Deos. Superi vetuere necari; Dique sumus; meritasque luet vicinia poenas Impia, dixerunt. vobis immunibus hujus DoEsse mali dabitur : modo vestra relinquite tecta; Ac nostros comitate gradus; Sc in ardua montis Ite simul. parent ambo, baculisque levati Nuuntur longo vel figia ponere clivo. Tantum aberant summo; quantum semel ire sagitta 69s Mista potest: flexere oculos, Sc ruersia palude
Cetera prospiciunt: tantum sua tecta manere. Dumque ea mirantur; dum deflent fata suorum: Illa vetus dominis etiam casa parva duobus, Vertitur in templum : furcas subiere columnae: 7 o Stramina flavescunt; adopertaque marmore tellus, Caelataeque fores, aurataque tem videntur. Talia cum placido Saturnius edidit ore:
Dicite, juste senex, Sc femina conjuge justo
Digna , quid optetis. cum Baucide pauca locutus. 7os Consilium Superis aperit commune Philemon: Ese sacerdotes, delubraque vestra tueri
Poscimus: & quoniam concordes egimuS annos 3 . . Auferat hora duos eadem : nec conjugis umquam
Basta meae videam; neu sim tumulandus ab illi. IO' . . H I Vota
185쪽
Vota sides sequitur. templi tutela suere;
Donec vita data est. annis aevoque soluti Ante gradus sacros cum starent forte, locique Inciperent casus; stondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior stondere Philemon. 7 Is Iamque super gelidos crescente cacumine vultus, Mutua, dum licuit, reddebant dicta; Ualeque , O conjux, dixere simul, simul abdita texit ora frutex. Ostendit adhuc Tyaneius illic Incola de gemina vicinos arbore truncos. 72 Haec mihi non vani neque erat cur fallere vellent
Narravere senes. equidem pendentia vidi Serta super ramos: Ponensque recentia, dixi, Cura pii Dis sunt, &, qui coluere, coluntur. Desierat: cunctosque & res & moverat auctor: 72s Thesea praecipuδ: quem facta audire volentem Mira Deum, nixus cubito Calydonius amnis Talibus adloquitur: Sunt, o fortissime, quorum Forma semel mota est, te in hoc renovamine mansit.
Sunt, quibus in plures ius est transire figuras: 73o
Ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu. Nam modo te juvenem, modo te videre leonem. Nunc violentus aper, nunc, quam tetigisse timerent, Anguis eras: modo te faciebant cornua taurum.
Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri. 73s
Interdum; faciem liquidarum imitatus aquarum, Flumen eras: interdum undis contrarius ignis. Nec minus Autolyci conjux, Erisichthone nata, Iuris habet. pater hujus erat, qui numina Divum sperneret; & nullos aris adoleret honores. 76 Ille etiam Cereale nemus violasse securi Dicitur; M lucos ferro temerasse vetustos. Stabat in his ingens annoso robore quercus; Una nemus: vittae mediam, memoresque tabellae, Sertaque cingebant, voti argumenta potentis. 7 FSaepe sub hac Dryades festas duxere choreas: Saepe etiam , manibus nexis ex ordine, trunci
186쪽
MET AMOR PHOSEON LIB. VIII. I 83QuInque ter implebat. nec non & cetera tanto
Silva sub hae, silva quanto jacet herba sub omni. 7so Non tamen idcirco ferrum Triopeius illa Abstinuit; famulosque jubet succidere sacrum Robur: & ut jussos cunctari vidit, ab uno Edidit haec rapta sceleratus verba securi:
Non dilecta Deae solum, sed & ipsa licebit u
Sit Dea , jam tanget frondente cacumine terram. Dixit; &, obliquos dum telum librat in ictus, Contremuit, gemitumque dedit Deoia quercus: Et pariter frondes, pariter pallescere glandes Coepere; ac longi pallorem ducere rami. Cujus ut in trunco fecit manus impia vulnus; Haud aliter fluxit, discussa cortice, sanguis, Quam solet, ante aras ingens ubi vimma taurus 'Concidit, abrupta cruor C cervice profusus. Obstupuere omnes: aliquisque ex omnibus audet 76s Deterrere nefas , saevamque inhibere bipenni m. Adspicit hunc, Mentisque piae cape praemia, dixit Thessalus: inque virum convertit ab arbore ferrum: Detruncatque caput; repetitaque robora caedit: Edirus e medio sonus est cum robore talis: 77o Nympha sub hoc ego sum, Cereri gratissima, ligno: Quae tibi factorum poenas instare tuorum Vaticinor moriens, nostri solatia leti. Persequitur scelus ille suum : labefactaque tandem Ictibus innumeris, adductaque funibus arbor 77s Corruit, & multam prostravit pondere silvam. Attonitae Dryades damno nemorisque suoque , omnes germanae, Cererem cum vestibus atris Moerentes adeunt; poenamque Erisichthonis orant. Adnuit his: capitisque sui pulcherrima motu 7to Concussit gravidis oneratos messibus agros: Moliturque genus poenae miserabile, si non Ille suis esset nulli miserabilis actis, Pestifera lacerare Fame. quae quatenus ipsi Non adeunda Deae, neque enim Cereremque Famemque
Fata coire sinunt) montani numinis unam 8ς Talis
187쪽
Talibus agrestem compellat, oreada, dictis: Est locus extremis Scythiae glacialis in oris, Triste solum , sterilis, sine fruge, sine arbore teIlus; Frigus iners illic habitant, Pallorque, Tremorque, IsoEt jejuna Fames: ea se in praecordia condat
Sacrilegi scelerata, iube. nec copia rerum Vincat eam; superetque meas certamine vires. Neve viae spatium te terreat; accipe currus:
Accipe, quos frenis alth moderere , dracones. 79 y Et dedit. illa dato subvecta per aera curru De, enit in Scythiam : rigidique cacumine montis Caucason adpellant) serpentum colla levavit: Quaesitamque Famem lapido vidit in agro, Unguibus, Sc raris vellentem dentibus herbas. goo Hirtus erat crinis; cava lumina: pallor in ore: Labra incana situ: scabrae rubigine fauces: Dura cutis, per quam speetari vilcera possent: Osia sub incurvis exstabant arida lumbis:
Ventris erat pro Veutre locus. pendere putares Pectus, & a spinae tantummodo crate teneri. Auxerat articulos macies, gentiumque rigebazorbis, & immodicci prodibant tubere tali. IIanc procul ut vidit neque enim est accedere juxta Ausa) refert mandata Deae; paullumque morata, 8 Io Quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc , Visa tamen sensiste Famem ; retroque dracones Egit in Haemoniam, vertis sublimis habenis. Dicta Fames Cereris quamvis contraria semper Illius est operi) peragit; perque aera vento e II Ad justam delata domum est: & protinus intrat Sacrilegi thalamos: altoque sopore solutum s Noctis erat tempus in geminis amplectitur alis: deque viro inspirat, faucesque, Sc pectus Sc ora Adflat; & tu vacuis spargit jejunia Venis. Functaque mandato fecundum deserit orbem;
Inque domos inopes adsueta revertitur arva.
Lenis adhuc somnus placidis Erisichthona pennis
Minebat. petit ille dapes sub imagine somni:
188쪽
Oraque vana movet, dentemque in dente fatigat; Sas Exercetque cibo delusum gutture inanii Proque epulis tenues nequicquam devorat auras. Ut vero est expulsa quies; furit ardor edendi: Perque avidas fauces, immenlaqtie viscera regnata
Nec mora : quod pontus, quod terra, quod educat aer, θῖ Poscit; & adpositis queritur jejunia mensis: Inque epulis epulas quaerit. quodque urbibus esse, Quodque satis populo poterat; non sussicit uni. Plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum. Utque fretum recipit de tota flumina terra , t 3ς Nec satiatur aquis, peregrinosque ebibit amnes; Utque rapax ignis non umquam alimenta recusat. Innumerasque faces cremat; &, quo copia major Est data, plura petit; turbaque voracior ipsa est: Sic epulas omnes Erisiehthonis ora profani 8 . Accipiunt, poscuntque simul. cibus omnis in illo Causi a cibi est: semperque locus fit inanis edendo. Jamque fame patrias altique voragine ventris , Attenuarat opes. sed inattenuata manebas Tum quoque, dira fames; implacataeque vigebat 8 sFlamma gulae. tandem, demisso in viscera census. F lia restabat, non illo digna parente. Hanc quoque vendit inops. dominum generosa recusat: Et vicina suas tendens super aequora palmas, Eripe me domino, qui raptae praemia nobis 81. Virginitatis habes, ait. haec Neptunus habebat. Qui prece non spreta, quamvis modo visa sequensi Estet hero; formamque novat; vultumque virilem Induit, & cultus piscem capientibus aptos. Hanc dominus spectans, o qui pendentia parvo 8IFAera cibo celas, moderator arundinis , inquit, Sic mare compositum, sic sit tibi piscis in unda Credulus, & nullos, nisi fixus, sentiat hamos: Quae modo cum vili turbatis veste capillis
Litore in hoc steterat, nam stantem in litore vidi r so Dic ubi sit: neque enim vestigia longius exstant. Illa Dei munus bene cedere sentit: dc a se Ga
189쪽
Se quaeri gaudens, his est resecuta rogantem ruuisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem Gurgite ab hoc flexL; studioque operatus inhaesi. 86sQuoque minus dubites, sic has Deus aequoris artes Adjuvet, ut nemo jamdudum litore in istci, ble tamen excepto) nec femina constitit ulla. Credidit; & verso dominus pede pressit arenam; Elususque abiit. illi sua reddita forma est. 87 Ast ubi habere suam transformia corpora sentit, Saepe pater dominis Triopeida vendit. at illa
Nunc equa,nunc ales, modo bos, modo cervus abibat:
Praebebatque avido non juita alimenta parenti. Vis tamen illa mali postquam consumserat omnem 87s Materiam, dederatque gravi nova pabula morbo sIpse suos artus lacero divellere morsu Coepit: & infelix minuendo corpus alebat. Quid moror externis e etiam mihi saepe novandi Corporis, o juvenes, numero finita potestas. 88o Nam modo, quod nunc sum, videor: modo flector in anguem :Armenti modo dux vires in cornua sumo,
Cornua, dum potui. nune pars caret altera telo
Frontis, ut ipse vides. gemitus sua verba secuti.
190쪽
uae gemitus , truncaeque Deo Nepitin us heros Caussa rogat frontis : cum sic Calydoniuramnis Coepit , inornatos redimitus arundine cri
Triste petis munus. quis enim sua proelia victus Commemorare veliti referam tamen ordine. nec tam νTurpe fuit vinci, quam contendisse decorum est: Magnaque dat nobis tantus solatia victor. Nomine si qua suo tandem pervenit ad aurea Deianira tuas; quondam pulcherrima virgo , Multorumque suit spes invidiosa procorum . . I. Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti; Accipe me generum, dixi, Parthaone nate. Dixit & Alcides. alii cessere duobus. Ille Iovem socerum dare se , famamque laborum , Et superata suae referebat jussa novercae. Is Contra ego : turpe Deum mortali cedere duxi: Nondum erat ille Deus in Regem me cernis aquarum, Cursibus obliquis intra tua regna fluentum: . Nec gener externis hospes tibi missus ab oris, Sed popularis ero, & rerum pars una tuarum. Tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno odit, & omnis abest jussorum poena laborum. Nam quod te jactas Alcmena matre creatum ;Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine Uerus. Matris adulterio patrem petis. elige, fictum Esse Iovem malis, an te per dedecus ortum.
