Thrasymenus siue Anthologiae illustrium exemplorum decades duæ senior m. Antonius Bonciarius dictauerat iunior collegit atque vulgauit

발행: 1641년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

extremum esse addiustam discrimen. sen-4 tio ego paulatim deficere vires , & hanc

sese animam addiscessum comparare . lIam mihi breues non dies dicam , lad horae ad viuendum supersunt. Igitur quae ad expiandam animam pertinent rite antea procuratis ,r nunc reliquum habeo rogare te pro ea beneuolentia & charitate, quae semper maxima , semper mutua inter nos fuit, beneficium non lane arduum, neque sumptuosum , sed tamen mihi vehementer optatum non neges moriturae. Atque

hic tanquam spiritu intercluso loqui amplius non posset, subito tacentem , Maritus primo exhortari , ut illam abij ceret inanem opinione mortis appropinqua tis : deinde polliceri, ac iure iurando interposito confirmare , omnia se quaecumque illa peteret, quaecumque ille post et , faeturum sine mora. Tum mulier relu IIipto sermone ; vides, inquit, illam arcam, pone lectum in cubiculi angulo latetem lCrepundia mea complectitur, quae iam a inde ab infante mihi complacita semper adamavi,habuique in pretiosissimis: taur- etsi vix arbitror quindecim, aut vigintInorenorum sunt. Haec nimirum post hac neque manibus contrectanda, neque oculis aspicienda cuiusquam , Ut nunc condita in arcam a me clausam fuere, sic cupio mecum in funus exportari, & ean- deni mecum in sepulturam recondi. Conficiare hic iterum iteraque Sempronius,

α fidem

182쪽

δc fidem coniugi dare quicquid ea rogas set, quemadmodum rogasset, factum iri omnino. capsam nulli aperiendam , in funus producendam, una sepeliendam . Ac se tamen meliora sperarem sollicitudinem illam deponeret, si solitam hilaritatem resumeret , si Medicis dicto audiens foret. Illa voti compos , ut iam sibi videbatur, estecta, nihil iuspicans amplius futurum , ut suo Pandulpho aliae semine post se mor tuam fruerentur: adeo recreata est , adeo in vultum color, vigor, hilaritas redijti ut maritus gaudio exiliens clamauerit, coniugem diuina benignitate a morbo capi tali ad certissimani vitae spem esse reuocatam. Sed illa paulo post quacumque id ex causa prouenerit nam alia alij commenti sunt in selisim relanguens, fere sitne sensu

animam expirauit.

At enim quid credimus animi suisse Pandulpho, qui haec a principio singula suis auribus perceperat i Ille vero quid ageret, aut quid consilij caperet, prorsus

ignorare. Tacereti vivum se septilium iri videbat : nullam opem, nullam spen1 sibi esse relictam. Clamareti Ab hoc vero abhorrebat magis ob duplicem cati sani. primum illum contrariae factionis hostem ob veteres inimicitias de recentem contumeliam Titus Sempronius, dc propinqui Omnes impune trucidarent. deinde tanto sub pudore capitalis iniuriae non oppressa, nondum extincta charitate in amica suam

183쪽

168 DECADIS PRIMAE suam timebat inielix bonestae mulieri hac

inurere tam laedam aci ulter ij notam. Haec niuitum diuque cogitanti , nec dum satis expedienti virum esset miserues minus ,

cum Vtrumque appareret miserrimum orforte in mentem redijt, quod praepotetiti Deo caelitus inspiranti, &ad se reuocanti saepius pro ierat , nunquam praestiterat. incogitans, perfidus, ingratus. Igitur ex animo poenitens incepti, atque hoc Crebro repetens, huiusmodi calamitatem smerito 1ibi accidere: primum qui alienam compresserat, quam tangere fas non erat: deinde quia a clementissimo Domino veniam sponte oblatam ex die in diem differens contempsisset: prope in ultimam lapsus desperationem, ita secum tacitus querebatur . O me omnium quos uspiam terra sustinet infelicissimum i rogatus vltro,

dc sollicitatus a pulcherrima femina, id tandem admisi flagitium, quod ne admoniti quidem alij petunt prece , pretio , Viextorquentes. Nec illam hoc nomine accuso, si nupta inualido seni, iuuenem sibi adoptauit, aetate integra, genere parem, nulla in re mal ito secundum. Pater ipsius, dc nonnullam maritus foedi criminis culpam sustinent. Vtrique tam dispar coniugium erat fugiendum : alter non sponde- ret, alter non duceret senex puellam. Actu quidem mea Margari iaces quam leni& facili, tam etiam felici & optata morte

consumpta. Me forsitan venia dignioremicrate

184쪽

certe non turpioris, quam tu esses flagitii Teiam pro quam crudele ac miserabile fatum expectati In florenti xLate , in militari robore morior segnis&inglorius: non

quemadmodum me decebat, sortiter di- mi Cans, ab hoste circumuentus. Et mΟ-xiar naiser non in acie aut campo: sed intra huius carceris angustias , fame tormento omnium maximo necandus. A quo autem necandus i Non a spoliario, non a latrone , non saltem ab inimico. minus grauarer, si me clades opprimeret usitata, &saltem fando audita. Sed meus est, ut in dolore acerbior , sic in doloris causa cru-.delior interitus. Delie a mihi ante hoc ite napus,&sub hoc tempore magis dilecta, ipsa pariter diligens, Amica me propter

nimium amorem ilibet interire. ut quando illa mecum vivere ampliuS non poterat , ego secum morerer, secum esseni in is Perpetuum . Ergo vitiens ,&latens,& tacens rapiar niiser ad sepulchrum , secutus mortuam amicam meam, interfectricena

meam, seretro impositam viatricem, sicut in curru de me captiuo, de me mortuo triumphantem. Atque ut omni spoliatum

solatio supplicium tuam, ne conqueri quidem aperticis licet calamitatem nteam .

Si sorte vox , aut gemitus, aut screatuS mihi excidςrit inter serendum: maius adhuc atrocius imminet periculum morituro.

ignes, gladij, secures in expedito sunt.

anteueviet crudelitas lentam naturam γω

185쪽

& maculabitur per meum sanguinem vinnioriens honestas duorum. Vt praeoptandum nobis videatur, has urgeri exequias viventis: & quod adhuc mortuum nor sest , sepeliri celerius, ne plus quam semel mori cogatur.' Hinc meam infelicitatem agnoscere licet expressius. beneficium est, si vivens sepelior : maius beneficium , si

quam primum. Haec aliaque consimilia non tacuit, s cum murmurans Pandulphus, ac non multum quidem faciebat ille verborum , sed multum inter ea fundebat lacrynὶarum: impune istis, ac fors non impune iblis exitum videns suturum. Ergo clolebat, quam suspirabat intentius: erat fletus, quam questus liberalior: cu propinquum mortis terrorem alius terror longe immanior , longe horribilior excepit. Reco datus est,quae aliquando legerat dicentem

monentemque Saluatorem , Eos videlices non nimium tιmendos,qui corpus occidare possen e sed eum ex toto animo formidandum, eiquε cum tremore supplicandum, qui occisio eorpore, potest tem h seret damnandi animam eruciatibus aternis. Igitur aegritudinem luctumque omnem a corpore ad animam couertens,& si multa, eaque turpia facinora fecisse se fatebatur : in quibus hoc mentem acrius mordebat, quod Spiritui saneto restiterat,

di clementissimo Domino morem non a

esserat ad se vocanti, & veniam pollicenti et subinde hoc etiam menti s - currebat

186쪽

currebat oraculum,quod Deus responderat , dc dubium esse non poterat. moti peccator ingemisceret , sese omnes illius iniurias perpetua obliuiove deleturum. Quamobrem attulenis Euangelici primum luxuriantis,cleinde ad frugem redeutis sectitus eXemplum : Non peto, inquit, clementissime ac liberalisfime IESU iam ut me a destinato & parato supplicio liberes. Niliatim is multa,& grauia facinora mea sunt, quibus

prouocaui aduersum me iram caelestem. . Eat vero, & quam merita est poenam contumax atque rebellas caro patiatur. Vnum oro circa illam: si fuit meo vitio fragilis ad peccandum, da esse ad sustinendum beneficio tuo sortem atque constantem. Anima, Domine, Anima opus manuum tu

rum, & ad similitudinem tui laetum, ad te

redeat, Creatore atque liberatorem strum. Peccaui Pater multo grauissime, nominatim aduersus interdicium tuum , thalamo insidians& incubans alieno. Sed est tamen scelere meo, &scelere omnium in nitis partibus maior,amplior,excelsior ni, sericordia tua. Superat longo interuallo non inficior in crimen perpetratum mens perfida, mens ingrata. Sed hanc etiam iacillime obruit immensus tuarum Oceanus miserationum. Neque hanc ipsam si mihi condonaueris o hominum, o caeliatum Imperator, quicquam ideo dissimile vel a natura,vel a consuetudine tua facies.

187쪽

a eri ac parcere . tu mandasti, ut frequen, ter orantes cantare imis ducundam tui S auribus , quanquam utillies repetitam cantilenam . Memini praeterea quam multi per ingratitudinem a te desciuerunt , quibus est poenitentibus abs te pariter ignotum, Sed unus niihi semper animos secit , nunc plusculum iubet perare a diuina nil sericordia. illum dico eundem Regem, eundem Prophetam inter Hebraeos. Cuius si ita a tim cum meo comparo da huic etiam libertati veniam Pater) longe grauius ab illo quam a me suspicor esse peccatum , dc illius fuisse ingratitudinem ni inus ignoscendam. Porro ille ruersecuarius , dc rusticanus ab agro in Regiam a Panno ad purpura in , ab aratro ad sceptrum peculiari dignatione fuerat transi tus . Ego a priuatis, sed honestis oriundus eandem retinui beneficio tuo , ec sociu-nam ,&rem . ille in virili AEuo, cinctus

undique pellicum & uxorum blanditiis,

potuit tamen concupiscere alienam. Ego coelibem exigens iuuentam impudicara os ut scis Domine hoc nunc primum, nec alIo unquam incontinentiae coeno maculaui. Ad haec sua ponte tantus ex anti

cissimi hominis pio suo capite dimicantis pudicum intrauit cubile . tum vero etiam res infanda flagitium flagitio cumulat, adulteram rapit in uxorem, mariti sanguine dotatam. Ego confiteor Domine

riuicquid scelςxi. non admiserim a tua esse

188쪽

misericordia, quicquid adnitierim a. perfidia & malitia mea. Sed vides tamenta quanto intra Regiam turpitudinem ste: error meus.. Ego. istam inita atrimoniunx popostr. negata est , dc teri data. nul quam deinceps curiosis, tantino abest, veimpuris aspexerint oculis Quinquenniunx di eo amplius mihi sic exactum . Propositi niei tenax nonmutabam : nec spero quicquam unquam mouissem, ista n quiesset .. Verum enimuero nunc per blandam ii ternunciam, nunc per flexaninias litteras nunc per ineicantia munuscula insidias. tendens x hoc tandem cor intercepit , ac suum fecit Nec est clam te, o Scr utator, atque inipe stor cordium Dens, quam saepe cogitauerim de muliere relinquenda ,& me vindicando in libertatehi .: tantum semper ab suit, ut viro illius insidiarer, i fandas nuptias moliturus Nec ego illae tamen, benignissime Pater , volo quicquam mihi valere ad peccati excusatio-uem : turpiora etiam oc magis nesaria saburus nisi libidinem meam tua miseratio tua charitas temperasset hoc tantiim ita eam partem disserui Ρater, vi me mihi propter mea scelera diffidentem hoc pa- ad spem concipiendam, & ad veniam poscendam .eXcitarem comparando QNae quidem aliaque non pauca se culmanimo voluens & crebris ea singultibus: interpellans corpori celerem, nec nimis:

Rcerbam mortem , a imae trangu)llam in

189쪽

374 . DECADIS PRIMAE

atque perpetuam vitam enixe precabatur.

Nec ita multo post in tantam Diuinae cis mentis fiduciam adductiis si hi videbatur; ut in beneficij loco habendum putaret, quod a semina digrediens , non extra ianuam se subito eiecerat , sed huic ligneo

carceri se crediderat, praeoptans nociturae libertati captiuitatem non dubie profuturam. In qua cogitatione assi Xum tantus illum repente sopor inuasit, ut a crepusculo matutino fiam enim dies albescebat in post meridiem usque dormierit continenter . Tota undique no selum Titi Seni- pronij domus, sed etiam late vicinia plan-dtibus & lamentis personabant. Ille tamen non antea fuit ex Rerre aus, quam

duo gangabae porcandam in lanere arcana inuicem tollentes, pondus explorabant. felix somnus, infelix vigilia Pandulphe . quippe inter funeris apparatum , quod Sempronius pro sua nobilitate magnificum , ac splendidum fieri studebat ,1 propinqui omnes instare homini coeperunt,

ut arcam antea iuberet aperiri, quam in publicum prodiret . non videri ullo modo sic serendam , improspectam , ine X ploratam. Quae cum Pandiflphus consiliaeX- audiret, ab altera in alteram sornu sinem relapsus e X- animo Coelites obsecrabat, ne quid atrocius de silute, vel turpius de lionestate lua pariter dc mulieris coiisultum, vellent. Optime laetum, valdeqtie opportune quod tenax propositi Sempronius

fidem

190쪽

: fidem coniugi datam adeo non fefellit, ut arcam ipsani insciens profuturus) curati rit mollius ac sine ulla vexatione gestari. Funere demum peraeio, quod reliquum diem plane totum occupauit , in templo Fratrum Dominicanorum, cui ab S. C taldo inditum erat nomen: in sepulturana ampliter capacem, in quam per gradus descendebatur, primo arca ponderosior, dein mulieris cadauei condita sunt . Lapis aeinde ad ostium septis turae simpliciter admotus firmari tenaciter calce , ac ruderibus insertis, nox prohibuit . ea cura per vespillones in crastinum dilata . Iam Pandulphus aegre admodum se ha bere. longior cle cubitus, loci humiditas ,

aer crassior, foeditaς oriori ., ad haec ingruens corporis instaurandi necessitas, sitis ante omnia vehementer angebanx. Qui bus ille singulis sortiter atque constanter resistens intentius De uni,&Matrem Vir- ginem, Sc Ecclesiae Praesidem rogabat pro animae salute, peccata plangens, miseria cordiam clamans, & Coelo gratias agens . Inter haec ancilla Semproniana, quae amatium erat conscia, non erat alterius septilli viventis cum altera de iista: sciens in arcam cum Hera sua pretiosi ilimum quidque conditum seruari constiesse , cum Tiburtio Sempronij nepote rem communicat mercedem indici j pacta ite cimam a partem praedae faciundae. Homo adolescens nihil cogitans aliud ab eadem claui H culis

SEARCH

MENU NAVIGATION