Thrasymenus siue Anthologiae illustrium exemplorum decades duæ senior m. Antonius Bonciarius dictauerat iunior collegit atque vulgauit

발행: 1641년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

3que DECADIS SECUNDAE

in irritum ceciderint vota pauperum P Tentum i Sic enim mihi perstia leo , mi

Vir, dc hoc habeo si quid unquam aliud

explorat istinuim , unde Vnde hoc aurum erutum sit , quod nec dispicio satis, nec exquirere libet ; venire in nostram domum caelo acinuente, Sancto mittente ad has Virgines iamdudum nubiles honeste collocandas. Id nos ipsi nostrum Patr Mum instanter poposcimus tamdiu , MMunc demum opportunissimo ten ore indulgentem, S ultro ingerentem postulata, vel non agnoscamus immemores, Vel

diss1 mulemus ingrati l Nam quid illud est quaeso, quod subiungebas te ad Dolonem

esse relaturum Τ Scilicet ideo tecum,atque cum liberis tuis munificus est Sanilius, Ut tu suam liberalitatem alio transferas reij-ciasque in hominem sproh pudor nominis sui hostem capitalem. Vade potius quantum adhuc cliei superest : generos appella, dotem pollicere, statim conta hite : nuptias hodie faciamus. Vos filiae pinguem anserem in cenam varijs condiendam modis parate uniuersa multis hodie vesperi in conuiuio suturis apud nos. Mutauit facile consili tim, simplex illae quidem, at non pertinax Callistus; dc VXo- ,ris prudentia collaudata,id quam primum exequi statuit, quod illa suadebat. Ergo statim clomo egressus, Temptu minimum ingreditur, praepotenti Caelitum Monar-cbis, ac Patrono suo Nicolao gratulatum,

212쪽

EXEMPLUM PRIMUM. I9τHuc in tempore paulo post o semper

uens innocentibus, e& pijs mortalibus caeleste Numen , sua sponte illi duo conue-.nerunt , quos Callistus petebat generos. sibi adsciscere paratus Docet igitur breuiter utrumqtie, iam sibi esse in expedito, pecuniam,dotis nomine filiabus assignandam. si condicio illis placeret, ac nisi so . te aliud mallent; posse illo die negotium . transigi & absolui: dotem fore pro sua

illorum fortuna non poenitendam : amb .

bus silijs singulos centum quinquaginta Philippaeos . Exultare gaudio ad hanc vocem, ad hoc promitani uterque sponsi designati : & iani tunc gratulatione ante capta, propinquos inter se appellare, Cab,

Iistum ambo socerum , ambo parentemo vocantes complectr, rogar instare vine, .gotium maturent .. Sic primum actis Domino communiter gratijs ; dein quae ad coniugium , quae ad dotem spectabant,

contractis omnibus & expeditis; domum omnes ad Calcearium veniunt, sponsam si uterque agnoscit suam , rite nuptias celebrant, festi & hilares discumbunt. Sofro- uia uxorem Argentarii Callistus ipsumi Argentarium ad sponsalia vocaverant, iusserantque honestissimum locum tenere inter discumbentes,qualem diuites ac nobiles vulgo ad populum tenebant. in

etiam pronuba nouarum nuptiarum V ortuerat Argentarij, sponsasque non tantunatiuus2icus, veri unetia se dignis muneribu&, si ho a

213쪽

honestauit. Steterat inter epulas, interque ad statium communem laetitiam mirabundus Argentarius, Vnde nam pauper opifex tantam subito pecuniam esset nantis , quanta duabus eodem die lilianus collocandis suppeditarat. Itaque domum reuersus, post beneuolam gratulationem :Si fas, inquit, hoc me interrogare, dicamabo Calliste, unde tantum, atque tam repens ad te aurum defluxit ACaelo, respondit Callistus. Praedixin ego tibi iam istuc mihi cudere Nicolaum, cum prima occasione transmissurum i Hoc profecto aliud est, quam bestias mittere saginatas. Desine post hac Iudaeum tuum cum Sancto Episcopo velle conferre. Hoc postea

videro , inquit Argentarius ι etaequer ν nunc modum rationemque transmittem

di, utrum per nubem, per Angelos, per aliquem Beatorum : an te ille potius docuerit , quo in hortulo aut campo defod res thesaurum. De hoc alias, inquit Callistus , otium in praesens narrandi non est. me sponti 5c sponsalia vindicant totum ν , curare aliud aliquid non permittunt . Ita utrinque discessim est.

Ismael foenerator hebraeus, quia relin

argutam & lepidam fecisse sibi videbatur,

anserem auro infarciens, nouus opifex culinarius; totum diem frustra expectauerad Dolonem, ut ad se iret, duplices gratias redditurus, pro ansere , pro pecunia . Tum vero etiam sit bducere cum eo ratiO-

214쪽

nes, & accepti expensique tabulas conferis re cupiebat quam primum. Postero igitur die ubi statim diluxit, ultro ille ad Aa gen- itariunL se confert r & primis verbis it Quale , inquit, visum tibi nostrum munus Anserinum i Sane magnum atque magnifi-Cum , respondit Argentarius. multam tibi de ha 'humanitate,ac liberalitate gratiam debemus. Nil ferme aliud. Expediare Iudaeus, ut de reperta inter scindendum is

aurea crumena mentionem faceret . non

facientem suspicatus est velle mentiri, ac secum dolo malo agere paratu Dolonem. Ergo iterum , An tu , inquit, exenterasti avem praegnantem l & qualent in utero foetum offendisti l Foitasse obstetrix te se- isellit, & auara pretiosunt partum celauit. Expedi quaeso, quid acciderit. Ibi cum saliquo rubore Argentarius , &si estinuerecundiae Cupiditas Mater: Mea, inquit, uxorcula stomacho est imbecillo,& nimis delicato. ad sic optimam & ventriosam,&adipatam nauseabat. Itaque prorsus in-tae ani Calceario huic vicino vendidimus. Pretium sex denarij fuere. Tunc animo consternatus, Idem quid audia exclamat Hebraeus. Vendidistis φ &quidem tantulo ' nos infelices , Calcearium

beatum i Tumentem auro ventrem abiecistis, dum eum venditis donum . trecentos ad te aureos legatus Anser in utero gestabat, tuum scilice vertentis anni subducta ratione compendium . Vides quam

215쪽

2oci DECADIS SECUNDAE

tam seceris laetitiam imprudens & incogitans. Ad quae Verba non minorem it mmodum commotus Argentarius, periculo

suo didicit mirandam esse Dei provide tiam , & infinitis partibus anteitare consilijs humanis consilia diuina'. S. Nic Iaum lepide ultum dicaces iniurias,& Numinis sui contemptu hi. inrito sibi accudere, quicquid accidit, in vindictam P. habere Calcearium pietatis suae se tu hunt :habere in quo Superis aeternum gratui tur. habere in quo suis obtrectatoribus insultans triumphet. In summa nihil propius est laetum , quam ut per eam Verberationem resipisceret, ac frugi esse inciperet Argentariu&Verum enimuero paula post cupiditate rursus excitata, & spem nacta recuperandi , quod amissum esse videbatur facile antiquum vitae habitum resumpsit,desiderio adhuc infante damnato, dc suffocato

tanquam in cunis. Ergo ad Iudaeum con- .

uersus, Quicquid huius fa Rum est, id apparet tua culpa factum. Ergo tuam conuenit esse iacti iram , nec omnino alteriusquam tuam . Quid enim i mittuntur isto modo pecuniae ad creditores ' Vt neque cernantur occultatae, nec aut scripto , aut dicto retegantur i Ego scilicet diuinarem metallo conitare Anseres veltros, & raim a pretiolis dii in eicere intestinis. Quid ii pauperior vicitiar, ut i Aterdum solet, aut itIi Lpiaara agrethumi colonorum , qui treque im

216쪽

EXEMPLUM PRIMUM .. 2ortet apuiu me diuersanthu' hesternum pra dium mihi praeparassent i illi nimirum potiri auro , rem inficiari , alio fugere securieotuerunt, nobis elusis Nec est dubium, si quid huiusnodi euenislat, quin tuo vitio euenisse dicendi ian soret. culpam hic

meam nemo agnosceret: iure tibi,ac stulNtitiae tuae Iudex imputaret. Fac Vero etiantimis ile me ad istas Calceari j puellas , ut

ventrem auis exhaurirent , lotum purgarent , pulchre iterum farcirent, coctumque reportarent. an non perierant, ut plane perierunt eodem mouo , id est pariter tua culpa pecuniae fugientes t Voluisti lepidus A urbantis videri .. visus fueris pecine quidem : sed periculo , .sed aispendio tuo ; non meo, Frater. Ad has siue rationes , siue irrisiones non cleesse impostori Iudaeo quid responderet: sed anxius pecuniae recuperandae, cum breuiter ostendi Dsti omnem ab se cautelam fuisse adhibi tam , ne anser in aliorum misus deueniret. ipsum facere imprudenter Dolonem , qui mentiretur, eam sibi esse agrestem familiam, cum de domus solitudine consta

rei': non seruOS, non ancillas, non catin.

los, non feles, non quicquid edere possit cum illo habitare praeter musculos, ter dines , araneas : & gloriari auderet seruμtijs vicinoru, homo propter sordesqua to notior , tanto infensior ciuitati. esse i ter cetera rusticanae immuditiae argumen ta , quod lautiorea epulas venderent, nec

217쪽

diox DECA DIS SECUNDAE

a donatis abstinerent , specie stoniachinatis cantis, ipsi ad panem cum rapa& nasturtio redituri. per haec, inquam, purga tiis incogitantiae callidus Danista haec ad 'extre niuiai stibi unxit: Ego tuum tibi remisi tuas in manus peruenit: sponte ipse

conflassus es atque adeo confiteris . qui ianuiic mea obsecro , si tu Vendere at α proiicere maluisti l Nempe arbitror pote- ras tuum . nec te quisquam non impudens reprehendat, quod de tuo eae tua, non ex cuiusquam alterius volutate conititueris orio line in i litissimum omnium censuerim, si te in tuo iure venirem interpellatum . sed non venio, non interpello. Esto Tatum quodcumque de rebus thiis secisti uetar & dominus. Tuus erat Anser , quem ego donati eram; tua pecunia,quam reddideram . libitum eii lini , quod erat, donatum, vendere . quod erat redditum,

donare. Vendideris,donaueris: mea istuc quid refert.

Sic vicissim altercati, nunc irridentes , nunc serio agentes ,r veritus ad extremum Iudaeus , ne tota clades in stium recideret caput sveterator l) nouum oris habitum confingens , & krmone utens mitiore :Cur nos, inquit, non istum continuo arq

cessimus Calcearium t qui si Vir innocens, di pius est, non psitabit unquam ad se pertinere, quod suum non sit. Credo illum Iudex , & supra Iudicem conscientia reddere coget ; leui dumtaxat bonorariosue

218쪽

vi vos dicitisὶ eleemosyna contentum . Quaeso a duo cenatis, Fiat, inquit Argentarius : nunc mitto arcessatum. sed tu hoc interim scias volo, nec istum esse unquam redditurum, S: nunc si maxime Velit, non posse . duas heri filias matrimonio collocauit, quibus istos trecentos dimidiauit in dotem , & illae iam in Virorum manus conuenere. aliud aliunde non habet Calcearius. se iliamque familiam tenui opificio sustinet . non extorqueas anno quλ drantem. Id vero lucri cupidum Ismaelem quasi iaculo transfodit, eu animum in nouam spem resurgentem , seseque attollem tem subito afflixit. Ac nihilominus placuit audire Calcearium. cui commodum aduenienti, Bone vir, inquit Argentarius, quam tu pecuniam in aluo Anseris latentem offendisti; hanc scito esse huius quem vides Ismaelem Danistam Hebraeum. Nec te arbitror fugit honestum ac pium hominem quid aequitas postulet, quid Restigio, quid lex : Suum cuique reddendum, nihil de alieno possidendum . quicquid cuiuia

quam Vnde cunaque ad nos venerit, aut in nos inciderit, domino esse restituendunt, licet non repetenti,aut se amisisse nescien-:ti: quanto magis roganti,& instanti l Plu, ribus cum homine Christiano , & tali Christiano agere super hoc non oportet forsitan haec ipsa superuacua fuere. Potuit breuius: Redde aurum, hic dominus est .

Enimuero Calcearius interprete ac vigi-

219쪽

-4 DE DIS SECUNDAE

stra vYore longe aliter ista disserebat. Ego,

inquit, nou inficior : quod tamen si vellam iunciari, coarguere me non possitis :sed ego in schola Claristi verum dicereia doctiis sum. A meis filiabus inter Ansere in purgandum trecenti aurei reperti sunt .. Qui commonum ad me allati Sc ad ipsas relati , ambabus in dotem cessere. Hos ego censui, & nunc censeo meosia Quid mihi autem cum illo nego iij est i a te attem mercatus sum, tibi pro illa pretium perlatur, tu illam sine ulla exceptione tradidisti Num ego scrutari debui, qualia ferret anser. intellina i Istuc purgantis , &coquere parantis officiuni fuit non ementis. Aut si hoc intererat tua , tu fecisses optime Dolon: nec prius venderes, quam

deuentrareS.Contra haec Argentarius mul- ' in, Iudaeus plura disseruere; cii dicerendaequum non esse , ut Calcearius aurum il- l

inu faceret suum, quod nec emere ille ν , nec vendere Argetarius in animo habuit mercatum stiper Ansere factum, pro Ansere pretium suisse persolutum: de auro nihiI contractum inter eos, nec adeo contrahi lpotuisie nescientes . hoc igitur sine dubio iad Iudaeum pertinere : hunc legitimum pecuniae dominum esse constare,post prae- f. 1ertim ementis confessionem. nec alliter in liudicio statutum iri, si ad Iudicem Venia- . tur . proinde uterque Calceario suadere lcceperunt, ut aureis decem aut duodecim

220쪽

EXEMPLUM PRIMUM. 2os

gi ne obtinere posset , trecentis illis reminciaret, chirographo reni confirmaret,

k homo egens litigando abstineret. Hos duodecim cum Voles, Iudaeus tibi numexabit , inquit Argentarius . Imo tu ab Argentario, cum voles, capito inquit Iud us. mea minoris refert, qui iam dedi ,&lanx misi cui debebam o Imo istuc tua refer: plurimum , inquit Argentarius : qui nec dederis , nec miseris ut debebas. At vos, inquit Calcearius , propter istud ne at er-

caminor. o ab nemine vestrum nec accepi, nec accipio teruncium - S. Nic

laus , quem Vterque deridebatis, ille d tem filiabus meis donauit , ille defendet donatam : nec patietur perire beneficium suum . cum hoc die to discessit. Est Ferrariae Magistratus cum primis ho nestus, quem Iudicem duodecim lapientum Vulgo appellant. Ad hunc inter ceterae speciat causas cognoscere atque decidere Iudaeorum vel inter se,vel cum alijs litigantium. Praepositus huic muneri fulvilla tempe itate Vir aequissimus, & homo humanissimus ex primaria nobilitate Antonius Constabilis. Ante nunc postridie citat' Calceario Danista hebraeus, & D Ion male Christianus conuenere.. Musan Iudex cognoscit , &virorumque ration bus diligenter expensis ; non procul ab eo abfuit, ut lectuidum Danistam iudicaret. non enim videri ad Calcearium posse pertinere, quod ille nesciens emerat a Vendiatore

SEARCH

MENU NAVIGATION