De principali causa dissensionum inter labeonem et capitonem horumque sectatores ... Carolo Ferdinando Hommelio ... d. 16. iulii anno 1750. disputabit Guilielmus Keck lipsiensis ...

발행: 1750년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

excogitauit noua, quibus tamen, Vt inemplis demonstrari potest, potius veterum sustinere , quam conuellere studeret disciplinam. Multum ille quidem, neque tamen tam absurde antiqua venerabatur. quin nouis etiam visis libenter assensum accommodaret, si a ratione iuris ea non discrepare. intelligeret. Erant igitur , quae ipse inducebat, noua quidem, sed artis plena et veterum rogulis plane

idonea.

Hanc antiqui moris reuerentiam cum Labeoni potius commodauerimus, et iure quidem, quoniam ille, ut scribit GELLIus, nihil ratum, pensumque habebat, nisi quod iustum sanctumque esse, in Romanis antiquitatibus legisset ; quomodo ergo POMPONII verba intelligere debemus, qui non Labeonem , sed Capitonem asiserit in his perseuerasse, quae ei per manus tradita essent ρ Aut penitus salior, aut his ipsis significatur, Labeonem ingenio , Capitonem autem memoria praecelluisse. Capito enim cum memoria 1 altim maiorum instituta teneret, artis autem rationem non intelligeret, aut negligeret saltim , idcirco inuenire nihil , sed in veteribus haerere placitis maluit, licet illorum non pollet ullam reddere rationem. Nam iv LIAN , cui per Sabinum, Cassium et caeteros suae doctrinae alumnos Vltimo lampadem , ut in prouerbio est , Capito tradidit, IvLIANI inquam illud est: Non omnium quae a m ioribus constituta sunt, ratio reddi potest. Itaque Pythagoricum illud : Praeceptor dixit et grammaticam illam, Capito, rationem approbasse videtur; illam dico rationem, quam olim de suis ipse grammaticus edidit: Guaerenti causam sit pro ratisve voluntas Adsiduusque usus magnorum grammaticorum. Quare, cum haec POMPONII oratio, qua Labeo dicitur innovasse quam plurima , Capito autem traditorum studiosissimus fuiste, s non salsa, certe tamen ambigua et obscura videatur, nam eunulem Labeonem, diuerso modo, et veteratorem dici et nouatorem polle demonstrauimus , equidem ex his Pomponii verbis caput huius dissidii et principalem diuersitatis causam non ausim arcessere. Neque cnim satis comprehendi potest, quomodo studium illud nouarum rerum in Viro, antiquitatisque in altero, aliquam possit, nedum tantam, in causis decidendis uiuersitatem inducere ρ Haec nos

contra MAs Covi I sententiam, cuius de cetero praeclara sapientiae monumenta maximopere admiramur, disputauimus, non tam rosellandi eum studio , quam quod verum a nobio requiritur. Neque

. vero

12쪽

vero haec ipsa magna videri debet, sed exigua potius et perquam leuis, ab hoc illustri legum interprete, animi nostri declinatio, quem plurimum tamen, id enim palam liceat profiteri, tamquam dolicatioris molliorisque disciplinae antecessorem sequimur, cuiusque detrahere nec ullo modo possumus, nec Volumus umquam, Haerentem capiti multa cum laude coronam.

I. V. Iam illorum rationes videamus , qui non, ut superiores, a suidnam ob philosophiae diuerso genere, neque ab aemulatione, sed a morum di ingeniorum

uersitate ipsaque constitutione corporis huius haereseos causam repetierunt. Medici sane a sanguine et temperatura quatuor humorum in corpore humano, qui constant ex quatuor elementis, his verbis enim eos INNOCENT avs ID. Pontifex MaXimus designat, c. I. X. de coisset. et assis: in ipsa mente hominum diuersas saepe opiniones exoriri tantum non omnes statuunt; neque omnino videtur alienum a vero MALAE CC Ii decretum, qui in Prisc. m . Ratiov. et Paston. hon .

ita philosophatur: Si partes solidae hominum perfecte similes forent, F idem Iunguis per venas siueret, s sensationes uniformes per impulsum corporum ambientium si inerent. homines, s omnium eadem foret educatio, omnes eruditos easdem, nec oppositas sententias habiturasse. Duplex autem potillimum genus est, unum voluptariorum leuiorumque hominum , quos, cum exuberans sanguinis copia et illi, qui esse in nobis dicuntur, igniculi, hilariores alacrioresque faciant, in nulla cogitatione diu consistere solent, sed ubicunque leuissima species commouet animum , ad quaelibet facile abripiuntur. Hos leues homines ac molles videas ad misericordiam et aequitatem multo proniores esse, quam Heraclitos et Catones illos, qui in vita sua duri et inclementos,sapientem numquam misereri, non Opinari, statuunt. Alterum est genus eorum, qui tristiori ingenio nati in rebus nouis plerumque haesitant, et diuersitates rationum ab origine causisque primis ubique repetunt. Qui vero ita est ad severitat a natura Compositus, non tantum oculis et fronte rugosa totaque sacie, sed etiam sermone ipso, nam abstrusius dicendi genus et verborum antiquitates placent, ingenii tristitiam exprimit. Lia ut praeteritos, praesentes despicit annos, Hoc tantum rectanet, quod facit Vse, putat.

Sane, quo quis subtilius coniicit ct res comprehendit intelligitque penitius, eo praefractior esse solet, coque dissicilius a notitiis lenici compre-

d a hensis

13쪽

hens, seiungi se diuellique patietur, ut Herculi citius Havam, quam

his diu probatas intellectasque sententias, extorquere pollis. Haec si ad sectarios nostros accommodemus , CAPITO quidem hilaris, urbanus ac popularis homo, utiliora potius et temporibus apta, quam abstrusa, proferre solebat. Novae dominationi, per quam ei potenti esse licebat, quantum studuerit, et quam in absurdam ac paene dixeram seruilem adulationem progressus sit, satis haec a nobis subiecta exempla demonstrabunt. Scribit TAciΥvs libro tertio Annalium cap. LXX. Lucium Ennium, equitem Romanum maiestatis postulatum , quod erilem principis promiscuum ad usum argenti vertiset, recipi Caesar inter reos vetuit, palam aspernante Atreio Capitove, quasper libertatem. Non enim Hebere eripi patribus vim soluendi; neque tantum malescium impune habendum s sane sensius in suo dolore esset, reipublicae iniurias ne largiretur. Inteluxit haec Dberius ut erant magis, quam ut incebantur, perstititque intem

cedere. Capito infigvitior infamia fuit, Dod humani diuinique iuris

sciens, egregium publicum et bonas domi artes dehones isset. Haec satis Capitonem leuitatis arguunt, meritoque infamis, qui ita facta sua dictaque omnia ad gratiam Caesaris componebat, ut seruire magis, quam viuere Videretur. Non minus illud memorabile est eiusdem assentationis ac leuitatis indicium, quod ex su ET ONii, de illustribus grammaticis, capite XXII. proferam. Scilicet Tiberius Caesar, cum aliquando in edicto posuisset verbum minus latinum et rursus expungere vellet, idem Capito hoc minime dicebat opus cse, usuros enim esse ciues eo vocabulo, postquam principi excidisset. Sed M. Pomponius Marcellus, grammaticus nempe, qui erat se monis latini molestissimus exactor , sic sitis argute respondit: Tu quidem Caesar dare potes rivitatem hominibus, verbis non potes, simul Atteio Capitoni assentationem, et Caeseri nimiam illam in

conserenda ciuitate liberalitatem exprobrans. Eamdem cum meminerim recentiori tempore actam sui sic fabulam, non possum mihi temperare,quin hoc loco,tametsi haec otiosa nonnullis videri possit adiectio, huc transcribam, quae de imperatore Sigismundo MARTIN vs CRU- si us in Suevirarum Annalium Parte III. libro VI. capite x retulite Anno MCCCCXIV. quia tres papae adulterani erant, atque m ira doctrina auctoritati pontificiae plurimum detrahebat, concilium Constamnae coeptum est celebrari. Ad quod eum Caesiar Sigismundus veniret, dixit ad Patres: Date operam, ut ilia 1 fundis a schisma eradicetur.

Tum respondit quidam e Sereni me Caesar I schisema est generis neutriun

14쪽

Deci id

lit: ita

.=rius. Guis boe Zicit in quaerit Caesar; respondet altere Alexander Gallas. Caesar rursus: et quis se Alexander ' responsum se m nachus. Retulit Sigismundus d et nos Rex Romanorum, ideoque maioris anctoritatis. Nonne instituere possumus novam grammaticam Haee de Capitonis leuitate. At bone deust quantum ab eo distabat et in alia omnia conuertebatur LABEO. Huius tanta in conseruanda libertate constantia , ut Augusto iam principe et rempublicam obtinente , veritus non sit, hostes etiam Augusti laudare et in senatum allegere. SMtis aliquando inciuiliter, cum, sicuti Dio libro LIV. commemorat, mentio facta esset in senatu, ut senatores Augustum per ordinem singuli custodirent, ita sententiam dixit: Quid ceteri facturi sint, se Parum curare; ipsum autem se somnolentum esse et valde stertere, adeoque excubiis his agendis parum idoneum videri. His factis fierialiter non potuit, quin, cum parum ipse memor esset illius conuiualis legis in omni vita obseruandae: 8 etri, ii απι Θι, nulloque modo nouae dominationi adsuefacere animum posset, ipse contem tior, eius autem colluctator apud Caesares gratiosior esset. Itaque pud principes Capito, apud eruditos maioris Labeo auctoritatis suit. g. VI. In tot diuersis, de sectarum ortu, opinionibus, miror neminem Eplaurea fuisse, qui causim esse omnino nullam diceret. Epicuri haec doctri . quaedam dena . cuius in philosophia non modo hoc uniuersium, verum etiam jectorum mentes hominum casu reguntur, utpote qui animorum motum vo-μluntarium statuit, ut sine cause saepe velimus et adpetamus aliquid. Nihil ergo, aliquis dixerit, opus est, ut huius dissidii causas operose exquiramus; est enim naturalis hominum ad dissentiendum facititas, ut VLPIANus ait, I. V. g. si. IV. V. tae recepi. et quaerentihus diuersitatis causas NORAT ius adest, qui hanc. mortalium in diuersa procliuitatem, quam naturalem Vlpianas dicit, his versibus indicat: Trabit sua quemque Toluptas. Castor gaudet equis, otio prognatus eodem Pu in Goae capitum vivunt, totidem studiorum Midia. ι Accinit Horatio PERs Ius: Velge cuique suum es, nec voto vivitis uno,

Si fas est, quidni autem p poetis philosophum iungamus , nimirum ENECAM, qui tu episOD CH. contraria hominum et dissimilia iudicia Dis tiroc by Cooste

15쪽

iudicia his verbis notat: Putas tu posse sententiam unam omnium esse Non est unius una. Quid ergo iurisperitorum sectiones miramur, eum in ipsa vita tot studia diuersa sint, nec ulla disciplina habeatur, in qua non magna st, in contraria abeuntium, ac prope insinita opinionum varietas. M. TERENTI Vs v ARRO, homo sapiens et in

rebus indagandis stupendi laboris, quo, Lactantio teste , nemo vinquam doctior ne apud Graecos quidem vixit, iam suo tempore philosophorum ad ducentas octo et octaginta sectiones et sectas numerauit, scuti Ausus Ti Nus narrat in libro nono de ciuitate dei, in primo capite. Neque vero in philosophia solum, sed in grammatica e iam, illa tenui ac puerili disciplina, sectae fuerunt, nam et Grammattei certant. Nihil dicam de medicis, de quorum sectis cEL susseripsit; Alii eorum empirici dicuntur, quidam dogmatici. Recenset has medicorum sectas C. PLINIvS H. N. X IA. eap. I. ethoe postremo addit: -c idae circa aegros miserae sentent larum con. certatioues , nulla idem censonte, ne est eatur accuso alteriuc. I ine

illa infelicis monumenti insiripi or TURBA SE MED ICOR IMPERISSE. Mutatur ars quotidie toties interpoPis 3 et ingenso. sum Graeciae satu impebimur. Palamque es, ut quisque inter i s loquendo puluat, imperatorem illico vitae nostrae necisque fieri. Meminit illarum et sENEc A in epistola XCV. Itaque, inquit, alia ess Hippocratis secta, alia Asclepiadis, alia Themisonis.

n i c. Sed nimis diu sumus in aliorum hortis spatiati, iam in memo-tiam illud reuocantes, quod in L iri VIII. F. de seruit. praeae in

Diuus Pius aucupibus rescripsit: Non es consentaneum, ut per aliena praedia, inuitis dominis, aucupium faciatis, domum nos quidem et ad nostras possessiones reuertimur. Tempus enim est , ut nostrum etiam quem habemus, huius rei sensum legentibus aperiamus. Ut breuiter illud et sine circuitu iaciam, M. ANTISTIUS LABEO, Vt suit seuerissimis moribus f. V. et tristi ingenio, ita videtur seueram et subtilem differendi rationem anteposuisse aequitati, ut dicere Dossimus; fuisse eum iuris ciuilis anxie diligentem, quae verba devoluso Maeciano occurrunt l. II. XXXVII. 1. de rure patron. Amabat enim admirabilem illam, quae Olim in haris disciplina maxima

erat, continuationem seriemque rerum, Ut aliae ex aliis nexae Omnescue inter se definitiones aptae et colligatae Viderentur. Nunquam enim

ad id, quod aequitas et commoditas suaderent , oculos reflectebat, sed in omnibus rebus pulchritudinem artis et amabilem illum gratissimumque Diqitigod by Coost

16쪽

nera.

: illei mumque rerum concentum, Utili et aequo anteuertebat. Cohaerere volebat Oinnia, extrema nectebat primis, utrisque media, nec committebat umquain, ut ullum iuris decretum, quae philosophi dogmata, noS regulas Vocamus, utilitatis ci aequitatis causa violaretur. Nec vero sine scelere violari regula potest. Si enim vel una perturbatur, constantia illa artis et pulchritudo perit, adeoque id, in quo sum nium iuris decus versatur, et ipsa arx iustitiae proditur. Has ergo ob causas factum est, ut sapiens hic admodum seuerus et religiosi ilimus iuris argumenta ab aequitate deducta, contra ius subtile, numquam probaret sed tamquam Capitos immobile Saxum Nee Ioui cetaeret. Admiror ego in disciplina eius summam maXimamque constantiam. et iuris harmoniam. Nihil offendas, quod non subtile et elegans videaturi recta, dura et instexibilia omnia. Nam cum dictata sua ct Omnes definitiones ad pompatia doctrinae et dialecticam subtilitatem referret, cuius peritissimus habebatur, directum in eius disciplina. Vniforme, durum, asperum, et certa denique perpetuaque iuris scientia regnant. Subtilis in disserendo et in concludendo cum esset acerrimus, Parum quidem commouebatur, si summum, quod numquain deser bat, ius, summa aliis videretur iniuria: non ignorans, dura quae dam esse, quae statueret, scd necessaria tamen et consentanea doctrinae. Sic sapiens noster in omni causa, ut cum poeta dicam, Iuso trutivae examine pensat, Ne quid hiet, ne quid protuberet, angulus aequis Partibus ut coeat, nisu ut declinet amussis. At C. AIT E ivs CAPITO, de cuius leuitate superius dictum est, cum animaduerteret, non posse illam dialecticam in iure seueritatem conseruari, quin saepius ex hoc summo iure summa redundet iniuria, in alia omnia discedere: irridere ac spernere doctrinae dignitatem : Labeonis seueritatem, nec non apices illos et perplexi iuris tendiculas in inuidiam vocarc ; Non ex subtili argutoque iure, sed ex aequo et bono rem iudicari oportere; scriptum sequi calumniatoris esse , iuris periti autem et boni iudicis , aequitatis defendere auctoritatem. Itaque multo superiori remistior, utcumque eum leuis amat aura aequitatis, pallium mutat, artem pro nulla habet, ius reddit incertum , rationem ciuilem subuertit, regulam deprauat. scientiam funditus tollit. Mittere cum leges quam saepissime videas sub aequitatis iugum, et ad maiorem simplicitatem iuris naturae et C gen

17쪽

DE PRINCIPALI CAvs Agentium,sue ut dici solet, ad aequius meliusque iustitiamreuocare. Haee ille cum faceret,scientiam prope omnem tollebat,nec enim scientia potest esse, sed opinatio mera in eo, cuius omne iudicium a circumstantiis. pendet. Non enim facta ad ius, sed leges ad facta inflectit, et quoties aequitas postulat, illico et supplet, et Dangit, ampliat, restringit, Defruit, aediscat, miscet qua rata rotundis. Possumus igitur huius sectam decisoriam et quasi fluctuantem, immo si placet, Arbitrariam vocare, quod non sub formula legis, Verum ex aequo et bono iudicat; illam vero alteram Labeonis familiam, nouo ad id verbo cxcogitato et inaudito antea, Iudiciariam dicemus.

g. VIII.

skid D sum. Ex his quamquam aliquantulum intelligatur, quid inter utrummum imi que intersit 3 nobis tamen , quibus adcuratius, quam fecerunt alii,

haec pertracti re constitutum est, necessarium videtur, ut hanc com plicatam aequitatis et summi iuris notionem ulteriori sermone euoluamus. Primo igitur, quid sit summum ius 8 deinde etiam , quae nam sit ratio aequitatis 3 videamus. Non possumus autem hanc summi iuris notitiam adquirere melius, quam si LABEONis facta, qui ei inter omnes maxime studuit, atque doctrinam ipsam perscrutemur. Iam enim causas videa mus, quae Labeonem, ut aduersus aequitatis patronos illud summum et subtile ius defenderet, impulerunt. Animo scilicet cum Labeoaltius scripti iuris origines et causas repeteret, vidit, eam in primis ob causiam

leges scribi coeptile, quod illae insitae in animo aequi et iusti notitiae iudiciis exercendis non sussicerent. Raro enim homines in iudicio de aequo et hono conueniunt, quod non solum ex iudicantium diuerss, de re eadem, sentcntiis, verum etiam eX ipsa litigantium contentione manifestum est, quorum uterque se quidem iuste, alterum vero temere altercari, existimat. Itaque sola ratio et naturalia praecepta reipublicae administrandae cum non essent satis idonea, nec umquam satis constitui posset, quid oporteret, certa sorma, ad quam viuere mus, instituta est. Nec enim incerto iure populum gubernari Placebat. Hinc iura constitui et leges scribi coeperunt. Optime hanc naturalium in ciuitate rogenda molestiam et importunitatem des Muit vetus in Saxonia iureconsultus, MELCHIOR AB Oss E in libro, quem, quod scriptorum suorum postremum esse voluit, suum Tesamentum vocavit. p. I. Audiamus hominem: Man Maeet Leute, Hesyrgeben, manu mile die Ordnuiv b fibris,ner Recht uvae G stete,

18쪽

taei Inisbes Vesandes vermischen, - δεα h Uitris avs ei nem Fasi maviseris Uiderwritige Oerterung im Lande gesaden, - - d UiewοhI alge verniinflige Rechte aus taem Brunn uvae Uveli na-ttirlicher Bil gheit und aus vernumtigen Ursachen hersiessen, δε is dochfolcher mensistiche Versand bo einem uenfchon δε rein unaevorreemch, das er den besbrisbenen Rechten und Gefetzeu, δε durebvieter eser Leut timarabsista einer ratig Beden en geor et, vom ozieben. - - - - Denu es diis e manchem elae Sarae biPla fodin,ine doch im Grand zum hoebum tinbistis und ungerecht i . Ein Mensih ann halae duris uvordentliche Neirungen gulendet verran, Mi um es beser is, bo dem Richisbeiae zu bulben. Quare cum, in tot discrepantibus hominum circa bonum et aequum sententiis, nihil umquam certum ac definitum sit, leges scriptae fuerunt, ut ne iudicantium lubrico fluctuatuique arbitrio , sed cereo iuri ac firmis regulis vitae reorum et fortunae subii cerentur. Ab his, quae quidem certissime vera sitiat, suum primum decretum, a quo deinde longe Plurima consequuntur, LAn Eo mutuatus est: scilicet

si certu P. Nihil enim interest,utrum nullae,an incertae leges sint λ Luculenter NERATIVs, quem sub Labeonis signis militasse notum est, in I. a. XXII. F. de iur. etfact. ign. scribit: Ius sinitum et esse potest,

et debet. Praestat autem et multo satius est, certum ius habere . quam aequum, et nullas potius Romani leges, quam ancipites et i ritas voluerunt. Cum igitur, ut diximus, maximum iuris decus infirmitate ac constantia versetur, in eo porro collegit Labeo :

ponendum esse. Nam, si a scripto recederetur, et rationi leges subiiceremur, rem putauit ad pristinam redire iuris nbturalis et aequitatis Causam , quam turbulentam, inchoatam tantummodo et imperfectum. mancam, et iudiciis exercendis parum idoneam esse, superius dictima est. Hanc Labeonis regulam ipsi in sanctissima religione nostra, aduersus cALvINvM, qui rationi plurimum deseri, nos, qui LuTH R i dogmata et litteram pressius sequimur, maximopere probamus, atque comparatione facta eadem propemodum inter hos cultus diuini . Testauratores, quae inter Labeonem et Capitonem fuit, intercedere diuersitas videtur. Ex his intelligi potest, quamobrem scriptum saepius contra aequitatem et rationem nominetur. CIcERo sane in oratione pro Caecina, verba et litteras cum summo iure 'componit.

19쪽

- DE P RINCI O L I c Avs ASi rentra vERBIs ET LITTERIS, ac ut dici solet, s V M M o I v-κ E contendituri et Aodem loco scriptum opponit aequitati, quando dicit: ab v ERBO et a SCRIPTO plurimis in relas aequi bonique rationem esse seiunctam. Simili ratione VLPIANus I. ao. in sim XLI. f. de reb. creae suluilitatem Verborum commemorat, eamque committit cum aequitate. Hiac, ait, intemgenda sunt ρropter subtilitatem v ERBOR vM, benigvius tamen es, utroque valere. I U-s TlNIΑNus autem l. a. g. t. C. de consi. pec. antiquam iurisprudentiam et ipsam Labeonis familiam, quae non voluntatem mentem

que legis; sed potius scriptum amplectitur, his verbis notat: Sedulsistilitati rerum sistis sar, qui non sensim, nominum v O-c A v v L A amplecti desiderant. Scripto igitur , ut ius certum euadat, tenacius esse inhaerendum cile, ille stituebat. I. as. XXXII. j. de legat. I. Cum autem multiplex potes has saepe verborum sit, ut etiam et v iNTILIANvs VII. Insit. s. scribat: Nusium esse verbum, quod non prura signiscet, maXimus acribodicaei labor esse debet,

quo euenit, ut potii limum iurisconsulti ma&ime diligant proprietates verborum; nam his, Vt 1VST NI AN vs g. F. I. quis. Nisae. resam. ait, commodius visum est, singulas causas singulis appeltationibus distingui.

Non pollunt autem proprietates verborum melius erui, quam si in origines vocabulorum attendamus. Hinc

verbi notationem ClCERO, TU. VIII. appellauit: Mulco etiam, inquit, ex notatione sumuutur s ea es autem, cum ex Vi Nominis argumentum elissitur, quam Graeci συμιολογίαν locavi. Iusta igitur in institando noratione et ciuntur ex veris, ut cum quaeritur, Posciminium quid sit 8 Labeoni autem curam verborum maximam sui sie,oltendit GELLI v s. XIII,

ro: cuius haec verba 1unt: Labeo Autisius iareis quidem eiullis insipi nam principali limito exercuit, et consulentibus de iure publice responsitanis, ceterarum quoΤuo buuarum artium non expers tuit, et in grammati cum e atque Halecticam litteriasque avissimores auto/Tsque penetr uera , Latinarum T vocum origines ration que percabuerat, eaque praecipua Ventia ad eno andos plerosque ruris laqueos utebatur. Quantam vero in iurisprudentia, verborum' origines et pro prictates ile, ex ad conteruamlum doctrina et plendorem, et ad legum interpretationem, et ad respondendum vim habeat, et quomodo ex ori ne scis Labeo plerosque iuris laqueos, ut Gellius scribit, enodare potuerit, exemplo demo illitabunus. J Quaerebatur intex iurisperitos. Vtrum

20쪽

virum, si quis alterius domum clam occuparet, haec contrectatio, furtum diei possit 8 s Aai Nus, qui non a verbis , sed ab aequitate et natura rerum argumenta duccbat, erat enim Capitonis assecla, in libro de furtis, teste eodem GELLio XLII. non hominum tantum et rerum mouentium , quae auferri occulte ct surripi possent, sed fundi quoque et aedium fieri furtum statuit, furem existimans eum, qui clam domino rem qualemcumque subtraxisset; At PRO-CvLus, qui Labeonis dogmata probabat, et huius iudiciariae sectae ampliator maXimus et patronus habebatur, verbis inhaerens, non polle furtam, quod ab auferendo nomen habeat, seri, nisi earum rerum, quae auferri et de loco in locum moueri queant, statuit. II. tu M. XLI. V. de usum . Si praeterca, aliud quis exemplum, quo demonstrari postit, iurisconsultos ex verbi notatione plurimas causas decidisse, desideret, adeat PRAE si Dis Grammaticas Obseruationes ius ciuiae Agustrantes. Decim. I. Ohs. X. Dictum est hactenus , Labeonem, ut perpetuitatem doctrinae et iuris constantiam conseruaret, in primis in Verborum originibus enodandis et circumscribenda vocum potestate occupatum fuisse; nec tamen verba solum, verum etiam

V. propositiones et decreta , quae nos regulas Voca mus , inconcussa ac perpetua esse voluit, utpote qui pro Pter aequitatis causam numquam ue ab iis diuelli pateretur, sed

omnia potius ossata ac responsa sua ad leges et receptas iuris sententias componeret nihilque magis vereretur, quam ut aliquid des ni-ret , quod vel leuitor in aliquo illam suauissimam iuris harmoniam laederet. Itaque nullam ob causam leges inflectebat: nulla eum sa-cies rerum, nulla occasio a recto auertebat, sed utcumque aderant Personae, ius aequabiliter inter omnes tribuebat.

dignitatis ac personarum conditionem, sed aequali rer Omnia metitur. C Α-MTo e contrario secundum geom tricam proportionem iura reddebat, utpote qui locis et temporibus adcommodata iudicia exerceret. P Lu

TARC Mus πε ι φιλαδελφίας capite XII. geometricam proportionem tollit prae arithmetica, et secundum eam Lycurgum rem publicam suam administrasse tradit in libro VIII. Συμποσιακων ; sed Labeosne discrimine summis et insimis , Omni loco omnique tempore eadem iura dirimens , ' omnia recta et in sexibilia exigΡbat. Quae nos hucusque demonstrauimus, eo collineant omnia , ut sui n-mam Labeonem operam naualle intelligi possit, quo ius certum N

SEARCH

MENU NAVIGATION