De principali causa dissensionum inter labeonem et capitonem horumque sectatores ... Carolo Ferdinando Hommelio ... d. 16. iulii anno 1750. disputabit Guilielmus Keck lipsiensis ...

발행: 1750년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

cunt suis obtinuit, omneque ius rescriptis potius ac imperatorum placitis, quam iurisperitorum responsis sustentatum fuit. Nec vero , ut opinor, decebat iurisprudentiam , iam prope senescentem intentiosam ac turbulentam esse. Vt enim homines in iuuentute iracundos et servidos, in senectute quietos ac placidos videmus, ita et ciuilem disciplinam seruidam elle ac sermentantem minime conueniebat. Possumus vero iurisprudentiam Romanam sic satis commOcle, in quasdam quasi aetates, dispertiri, eamdenique Romuli temporibus natam fingere, cuius usque ad duodecim Tabulas prima quasi insantia extitit. Cum deinde decemviri ius nouum conderent, posta praetexta togam sumst, adeoque ab hoc tempore, usque ad Augusti aetatem, illius quasi adolescentia ferbuit; quam illa contentiosa et honoris appetens virilis aetas consecuta est; tandem te, Hadriane, imperium tenente felicior aetas Terga dedit, tremuloque gradu venit aegra Senectus.

g. XIII.

vii iones et Iam Sabinianos pro aequitate, Proculianos pro iure depugnasse, quisblationes id quod potissimum in hac disputatione propositum est , exemplis quaedam, demonstrabimus ex iure ciuili depromtis. Quamquam enim iam alii idem vaticinati sint, ac similia quaedam in suis libris mussitau

rint, tamen, qui per documenta haec dilucide et adcurate docui set, nouimus neminem. Nobis autem hoc loco necessarium vid tur , ut ante Omnia, illos utriusque scholae asseclas non ita agglutinatos praeceptorum sententiis suisse, quin interdum recederent, L ctores moneamus. Ipse s ABIN vs interdum cum Procul O, PRO-C v Lus eum Sabino facit. I. r. XXV. f. de act. rer. am. I. g. XLV. U. M veis. Obl. t. ι . AXXIV. ff. de conae et demonser. I. U. XVIII. Is de in diem addict. Saepius Labeo et Capito se contra Communem Praeceptorem O FILI ubi exarmant. Labeoni adscribitur a Pomponio Vterque C ELsus, et tamen adolescens Labeonem ridet.

Io. g. r. III. 1. de neg. ges. Nec mirum illos quandoque dissentire, nam interdum a se ipse dissidet L AB EO. I. p. g. r. et a. iunct. S. vir. XLI. F. de a u. να. dom. Quis magis Capitoni atque S bino applaudit, quam I A voLENus p et Labeonis ille tamen, scho

32쪽

bere . MM. Ex eadem schola iv Lia Nus, a Sabini declinat sententia. I. II. XVIII. F. de in diem addict. E contrario CELsus, Proculianae, a Pomponio familiae adseriptus, nonne interdum C pitonis et Sabini sententiam laudat ξ Posunt huius rei innumera prope exempla inueniri. Sic NERvA dissidet a Labeone, I. I. g. v. XLIII. F. ne quid in loci pubL imo et PRO CVLus. I. Πε. L. F. δε

vera. Av. Idem PROCvLum cum Sabino facit, NERVA cum Cassio, et quidem aduersus Neriram. I. I. XV. F. de acI. rer. si t. I. I. VII. F. de Uufr. ear. rer. Ilic autem NE RUA consentit cum Sabino; distentit a Sabino C A s s i v s. l. p. XXXV. V. ad L. Fulc. Haec annotare debui, ne, si forte uno alterove loco Proculum benignius, Sabinum et Cassium durius responditie videamus, quamquam id raro 1oleat, idcirco hanc sententiam statim subuerti, lectores opinentur. Nam de hoc, quod plerumque solet, non de eo, quod raro accidit, rem ipsam et facta dcnominamus. Non ergo quemquam moueat, quod sABINI, simplicitatis summae aequitatisque hastatoris, subtilitas g. IK. I. de legat. ab imperatore notatur, qui ita ait: Sed haee s Aa IN I srupulositas nobis non macuit. Nec porro moueat, quod e contrario PEGAsus, quem duriorem sentcntiam, Proculianus enim, amplecti decebat, L ι. g. I. V. F. si ars hered stet. rationem iuris deserit; dicitur enim, in laudato pau- declarum fragmento: Haec ratio facit. Sed meas sententia virlior. Ita et PROCUL Vs, I. IIcl. f. de V. S. aequitatem tuetur aduersus Labeonem. Haec sere mihi exempla, qui plerosque illius scholae loculos summa cum cura et assiduo labore excussi, tamquam eXceptiones a regula, obuenerunt. Nec tamen Vereor, ne quis propterea se a veritate absterreri patiatur. Nobis certe duae hae aut tres, tu adde plures licet, hirundulae ver nondum facere visae sunt. In CELso tamen non diffiteor, me ingenium mitius saepius obseruasse, ut initio parum abfuerit, quin aut POMPONIVM, qui eum Pro culianis accenset, erroris incusarein, aut ipsum Celsum transfugam atque apostatam declararem. Quaedam praeterea loca annotauimus, in quibus manifestum est, incuriosissurum illum atque neglia gentissimum pandectarum architectum, nomina utriusque scholae ita Conturbasse, ut, si Proculiani atque Sabiniani nomen uno in versis obuenerit, saepe, quod Proculianus dixit, Sabinianum dixisse perhibeat. Nec ea quisquam mirari debet. Nam cum emtoris et vec-ἀ oris , item acteris et rei nomen saepius inuerso modo postum E inueniatur. Dihili sed by Corale

33쪽

DE PRINCIPALI CAVs A. inueniatur, ac plurimi errores eX Perturbato verborum ordine, siue Triboniani, sue librariorum culpa in contextum irrepserint, scuti . cui AC Ius libr. I. Obseruation cap. X. et XXXVIII. docuit, quidni multo secilius in nominibus propriis fieri idem potuit 8 Sed haec Triboniani, in commiscendis iurisconsultorum nominibus peccata , alio tempore et loco commodiori asseremus. Iam enim locus exposcit, ut ad ordinem rerum redamus et nostram eruditis sententiam exemplis adprobemus.

f. XIV.

Probationes Naturalem rationem, ea vero est ipse aequitas, I. IX. ἡ.. no. VIIo Sabinianis prae ciuili placuisse demonstraturis, adclamant ipsi huius sectae alumni, et vera esse, quae diximus prostentur l. r. r. XLI. F. G a . rer. dom. ait enim eo loco Gaius: Cum quis ex aliena materia speciem secerit, NERVAM et PR cvLvM dixisse, hunc dominum este qui secerit; sΑBi NuM autem et C Assi ubi magis naturalem rationem ejicere putasse, ut qui ma teriae dominus suerit, idem eius quoque, quod ex eadem materia factum sit, dominus haberetur. Eos diximus, qui aequitatis rationem defendunt, in solum ius gentium g. IX. no. VII.) et naturalem rationem intueri. Habemus huius etiam rei non ignobile argumentum. Erat inter utramque scholam nota atque satis peruagata de emtione et venditione controuersa, an num O non intercedente, sed alia re, venditio contrahatur 3 de qua L. i. g. r. XVIII. V. G contri emi. PAVLVs: Mae ansne nummis, inquit , venditio hodie inci pessit, dubitaturi veluti flego togam dedi, ut tuniciam acciperem. SABINVS et C ASsIVS esse emtionem et venditionem putant; NERVA et PROCUL vs ste mutatIouem , non emtionem hoc esse. Manifestum est, Sabinianos

hic ad solum ius gentium respexisse, non habita ratione iuris ciuilis, quod singulas causas, singulis nominibus distinguit. I. I. de quis. πινα tes. infirm. Hi enim, cum iure gentium, Origincm emendi vendendique a permutationibus coepissis, I. I. pr. V eoae. intelligerent, ecundum hoc, si togain dederim, ut tunicam acciperem, emtionemelle voluerunt.

eguntur: M actionem habeam ad id consequendum, quod meum non

fuit,

34쪽

suit, veluti ex sipulatu, fructus non consequar, etiamsi mora facta

sit. Quod si acceptum est iudicium: tunc sABl Nus et C A s s I v sAX AE ti TATE , fructus quoque, pus acceptum iudicium, pra sandos putant. PROCvLus contra, fructus, ne quidem post litem contestatam, deberi existi inat; cuius quidem dura videtur, sed i men elegans ratio. Consequitur enim fructus et accessiones rei is. qui dominus est. Quod euiin ex re nostra fructus capimus, iure accessionis contingit. Ea enim res, quae gignit ex se fructum, res principalis r fructus vero res accessoria. Adeoque fructus nemo

percipere potest, nisi qui traditione vel alio modo sectus est domianus. Quare si actionem habeam ad id consequendum, quod meum non fuit, id est, si actionem tantum personalem instituam, quomodo

fructus consequar p Promissa quidem res, sed nondum tradita, ergo nec ullum mihi dominium illius. Non possum ergo ex re promissa consequi fructus, quippe illius nondum dominus. Itaque secum dum subtilem iuris rationem , si personali actione ancillam, quae promissa est, petii, plus petam, si et partum velim, quem ne quia dem post litem contestatam oditum, immo si in mora si, restituere, qui postulet, tenetur. Sed haec PROCvLi subtilitas contrariae sectae disciplicebat, itaque ex aequitate eum praestandum indi

carunt.

Regula iuris erat, ut in disiunctiva stipulatione: AvT

STICHUM, AUT DECEM spoNDEo, debitoris clectio se, soluere virum velit. I. Io. vlt. XXIII. U. de iure dot. Unde si aut Stichum aut decem debeam, alterutro dato, solutus sum. Quod si autem per errorem, me sub coniunctione debere cxistimans utrumque dederim, dubium non est, quin unuin eorum condictione indebiti possim repetere. Quaeritur autem, an quemadmodum alterutrum soluendi, ita etiam alterutrum repetendi apud me electio sit. cELsus, qui Labeonis familiae adscribitur, dedit creditori electionem reddendi quem velit, satis, ut arbitror, subtili ratione. Croditor enim iam debitor factus; Penes debitorem autem electio. IULIANus vero, qui agmen Sabinianorum claudit, naturali ratione Permotus, dedit utrumque et decem et Stichum soluenti electionem, repetendi quem velit; quia aequum sit, eundem in x petendo electionem habcre, qui habebat in soluendo I. Io. C. He comcidi. intaeb. Quamnam putamus IusTINIANVM in hac contro-E a uersia Disitiroo by Cooste

35쪽

DE FRINCIPALI CA sa.

ueri a secutum esse sententiam 8 Quam nisi Iuliani. Non enim Iustiniano subtilitas sed simplicitas probatur.

Si dubium est, isne, qui natus est, vixerit Z SABINI AN existimabant, opus non esse, vel insans vocem emittat, sussiciens

enim esse, si aliis signis vita probari possit. I. s C. de ρυλ. hereae inst.

Sed P RocvLIAN Is, qui omnia eo reserebant, ut ius certum efferetur, haec signa vitae, quae ex motu cordis et anhelitu desumuntur, non satis clara, sed suspecta atque inccrta vidcbantur. Hinc illi, vocem et vagitum, excellentiora signa, eNigebant. Ivs TDNiANus, ut semper solet, Sabinianam sententiam probat, motus aequitate. Nam fieri posse dicit, ut quis mutus nascatur. Cum PRO CVLIANIs nostri maiores fecerunt, ita enim in Iure nudasi Saxonico capite XX. scriptum est: Menn Zer Son nach des Vater

ride lebet δε lange, diaz mau sine Stime gehbro mae, in vir inen- aere des Huses, se is er herebet mitsines Valers Lene. Ait v L P I A N v s, in Fragmentis Titi XI. g. 28. Puberem

tem CassIANI quidem eum esse dicunt, qui habitu corporis p bes apparet, id est, qui generare potes. Proeuliani autem eum, qui quatuordecim sinuos expleuit. Vetus haec controuersia , quae olim etiam in centumuirali iudicio multum iactata est , Q v I N C TILIA N o lib. I. Ins. c. H. commemorante: Vt apud centumuiros, inquit, quaeriture pubertas annis , an habitu corporis aesimetur λCAss Ius, quem leuitatis et incuriae suae Sabinus heredem reliquit, naturalem rationem et hic secutus, ex generandi facultate et signis a natura impressis corpori, pubertatem iudicauit. Sed quoniam haec naturae notatio incerta, nec in omnibus hominibus eadem, sed diuersa esse solet, P ocvLIANi, qui omnia ad punctium et certam normam exigunt, quorumque maxima cura, ut iura omnibus sint eadem atque legum certae definitiones, g. VIII. n. I. in staturum ac praefinitum temporis punctum pubertati astignauerunt, et arithme'tica proportione pubertatem eodem omnibus anno tribuerunt. Ius Pontificium, quod, sicuti constat, plerumque aequitati sauci, Sabi ni sententiam praetulit c. s. X. de de Onc impub. In accessionis materia, vetus cst desinitio, ut res minus principalis potiorem sequatur. Hanc regulam LABEO et PRO CVLVs constantissime seruarunt; Ecce enim in I. assi g. r. XLI. V. de ε .rer. 4om. ita scriptum est i Proculus inescat hoc itire nos uti, quod o

36쪽

additum erit, toto redit; ut statuae pes, scypho ansa, lecto fulcrum,

naui tabula. Tota enim eius sunt, cuius ante fuerant. Hac ratione picturam etiam cedere tabulae, quoniam ei additur, et eius esse oporte-hat, cui tabula erat. Hoc ciuilis ratio dictitat. Nam rem minus principalem, pax est, primariae adiungi. Est autem tabula res principalis , quoniam tabula quidem sine pictura, pictura autem sine tabula consistere non potest. Nam et literae, licet aureae sint, tamen chartis perinde membranisque cedunt, ac solo cedere solent ea, quae aedificantur aut seruntur. Ideoque si in chartis membranisque tuis carmen, vel historiam, vel orationem scripsero, licet oratio plurimum, eharta vix sestertium numum valeat , huius corporis non ego, sed tu dominus intelligeris. Sed qui aequitati litant, relicta hac subtili ratione in pictura, ad pretium et dignitatem artis resipiciunt, et tabulam peruerso modo cedere iubent picturae. Ait enim S. yy. I. de . . rem om. Ivs TINIANVs, quem Sabinianum essie, g. XII. docuimus , Nobis videtur melius esse, h. e. utilius et aequius, tabulam picturae cedere. Ridiculum es enim, picturam Meliis via Parrhasii inaccessionem vilissimae tabulae cedere. Aequitati hoc effatum quam maxime consentaneum, sed dissentaneum doctrinae s monstro enim simile et in iure quasi miraculum. Duram profert PROCUL Vs, benigniorem contra C Ass I Ussententiam I. M. V. f. de hered. stet. ibi : Interdum durum es quid enim. Sed hoc iustum esse Proculo placet; Cassius contra scutit. Iam declarandum est Labeonem, Proculum, Neratium, et totum denique seuerioris disciplinae chorum, semper illam iuris anxietatem magis et scrupulositatem, quam simplicitatem amplexos fuisse. Nil. Harius verbis I. v. g. M. LX. F. M Fatu lib. In quo fragmento AVOLENus, qui Capitonis gregem sequitur, diserte ait: LABEONI s sententia si AT 1ONEM quidem habet, sed alio iure utimur. Scripto autem LABEO maxime et Verbis adhaesit, ut g. VIII. . II. demonstrauimus. Huius rei exemplum est L DK. L. F. de

vera. Ilan. kilicet, si ita in testamento scriptum st: QUISQVIS MIHI ALIVS FILII, FILIUS VE HERES SIT, LA-s Eo dixit: non videri sciam contineri, additur in ea lege: L Α-B E o videtur verbarum Muram sequi. Placidiores contra ac mitiores testamenti interpretes, mentem resantis potius quam verba cum intuerentur, responderunt: et silias contineri.

37쪽

. DE PRINCIPALI c AUSA ,

38 Similiter L υ f. . XXXII. F. de leg. 3. SI STICHVS ET DA RI A SERUI MEI IN POTESTATE ERUNT CUM MORIAR, TUM STICHVS ET DAMA LIBERISVNLO. Si alterum ex his, pos tesamentum factum tesator alienasset vel manumisisset, neu um liberum futurum, LABEO putat. Verbis hieetiam nimium ille detulit. Neutrum enim vult liberum esse. hanc ob rationem, quod coniunctim dictum erat; Si Stichus et Dama in potestate crunt, cum moriar, liberi sunto. Sed aequitatis patroni, eum, qui remansisset in potestate, liberum suturum opinati sunt, quis id menti defuncti magis videbant conuenire. Deinde et hoc diximus, L An EO N E M , ut iura certa cfiicerentur, maxime curauisse, ut verborum certa ac definita potostas etlet, eamque ob causam, unde verba ducta sint 3 anxie perquisutile. Nam, ut GELLIVS ait, hac arte, hac sola notatione nominis mulutos iuris laqueos summo ingenio enodauit. Vt ergo corviare pos sit, GELLiv M vera retulisse, si dem huius rei ex corpore iuris sa-ciamus. Respondit L AB Eor Lapidicinas non esse, si lapides ibi non caedantur, l. 77. XVIII. g. de contr. emt. Ciduam dictam ese, quas vecors, vesous, qui sine corde aut anitate esset. Similiter viduam esse, quas sine duitate. l. 242. f. 3. L. T. de verb. sign. Donum a donando l. i94. T eod. Praevaricatorem ex varia certatione, l. 4. S. 4. III. T de his qui

not. int. l. l. XLVII. fi. de praeuar. Furtum a furvo, id es nigro, l. i. XLVII. T de furi. Turbam ex graeco, ἀπο τοῦ Θοροβ , l. a. f. a. XLVII. T de vi bon. rapti Possessonem a sedibus, quos . positio, l. i. XLI. fi. de adq. vel am. Suppehesilem ab iis, quae sub pestibus sint, I. r. XXXIII. T de suppel. leg. Cognatos a com

muni nascendi initio, l. I. g. I. XXXVIII. ff. unde cogn. Sororem, quod seorsim nascitur separaturque ab ea domo, in qua nata es, et in altam familiam transgreditur, GELLIVS XIII, ἐo.

Si quis ita pactus st: CUM MORIAR σIBI IN S ULAM

AEDIFICABO. Labeoni non tam sententiam, quam verba au cupanti , imposithilis videbarur eiusmodi stipulatio, quae valere non posset. At contrariae sectae discutienti sensum potius et me tem contrahentium, verismile videbatur, hoc inter eos actum. Vt incipiat quidem contra morientem obligatio, soluenda autem si h Idibus. Id quamquam aequum videatur, tamen, si iuris rationem PeMe , nihil ineptius. Ius T a Ni ANus vero, ille aequitatis summus

38쪽

propugnator et hic Sabinianis adhaerescit, qui ductus hae inprimis

ratione, quod nemo tam sustus inueniatur, ut putet posse aedificium tantum in uno momento horae attolli, ab heredibus promittentis aedificari insulam iussit. l. N. C. de contrab. et committ. sist. Obruimur propemodum insinita exemplorum atque immensi copia; Nulla enim fere iuris consultorum dilputatio et controuersia, quae his radicibus non excret videatur. Quid λ eorum etiam qui de re quadam in iure altercantur, in plerisque causis vrium iure, alterum aequitate niti, videas. Credit uterque se iuste litigare. Vnde hoc Z Nempe ille ad ius attendit, hic ad aequitatem. Quemadm dum autem aequitas a iure, ita Sabinnianos a Proculianis distare diximus. Utque hi subtilitatein, ita qui sunt a Capitonis partibus, simplicitatem magni laciunt. Ecce IULIANus I. V. XXVII L. F. tae lib. et posth. palam ita pronunciat: Licet sv nT ILI IURIS REGvLAE conueniebat, ruptum seri rasamentum 9 attamen H-NANITATE svGGERENT E ad alium sententiam decursum es. Alius ex eadem aequitatis schola , I A voLENvs scilicet, in quem omnis de Capitonis sonte humanitatis amor profludierat, in lege XL. . de satu lib. aduerius ius lubtile, ob libertatis sauorem, ita disputat: Si hereditas eius, qui servum, INTRA DIEI TRI

esse iusserat, post dies triginta adita es, IVRE QUIDEM STRICTO ita maimmissus liber esse nou potes, quoniam conditione des citur. Sed fauor libertatis eo rem perduxit, ut respondeatur P e pictam conditionem, si per eum, cui data esset libertas, non saret,

quo minus expleretur.

Eiusdem P Risci aduersus iuris subtilitatem , benigniorem sententiam, vide L G. XXXIX. F. de donat.

Proseram unum adhuc, eiusdem I AVO LENI non tam iuris,

quam aequitatis consulti, emissum, L G. XVIII. U. de covi. eme. Vtilitatis causa, aduersus subtiles iuris regulas, decretum. Lex ita habet: funaetis ide es mihi Tisis emtus. Quaero et virum in partem,su in totum venditio consi at, an nihil actum st y Respondito Personam Titii fuse actio accipiendam, ideoque totius fundi emtionem σου me pertinere. Hic ignari veteris doctrinae et proletarii iuris

interpretes vix animaduertent. in quonam a iuris harmonia aberratum ist, et in quo potitsimum huius responsi aequitas versetur. Ostend mm ergo vulitatem atque commoditatem illam, quae huic effato causam Diuiligod by Coos e

39쪽

causim dedit. Primo satis cognitum est, neminem alteri stipulari posse. Haec vetus atque perpetua regula. Nec ergo alteri emere missum. Quaerit in Luo. XLV. F. M verb. obl. Pomponius, si mihi et Titio , in cuius potestate non lim, stipuler decem, utrum in partem, an in totum stipulatio valeat, an omnino nihil actum sit 8 et respondet: non tota decem , sed sola quinque deberi, partemque alienam deduci. In emtione landi longe aliter definit i AvoLE-Nus noster. Nam si mihi et Titio fundum emerim, omnem sundum ad me pertinere, et quod pro extraueo inutiliter contraxi, meam partem augere. Quaenam huius diversitatis ratio 3 Quae, nisi commoditas ' Illic enim cum decem ellem stipulatus , quoniam quantitates ipso iure diuisae sunt, L ap. in sis. XLVI. F. de solui. dimidia pars haud dubie debetur. Uerum hic, cum fundum mihi et alteri emerim, totus ad me pertinebit, quoniam laudus tam commode, quam quantitas diuidi nequit. Nemo enim inuitus compellitur ad communionem ineundam. In fundo igitur, cum Pars illa quae debetur, sine incommodo ab altera, quae non debetur, secerni non possit, lAvoLENus commoditatis causa a veteri regulacessit. Ex his aliud pandectarum fragmentum, nempe illud MARCELLI I. assi g. . XII. 1ν de condita. indeb. lucem mutuabitur. Quaerit videlicet: virum ego, qui centum debebam, errore quodam me ducenta debere existimans, landum ducentorum si soluerim, condictione indebiti eum repetere possim. Et respondet, me totum sundum recte petere, tanquam indebite solutum, Licet enim placuerit, rem pro pecunia solutam parere liberationem, tamen quia agellus, ita ut nummus, diuidi non potest, condictio integrae rei manet. Id enim utilius atque commodius visum est. Iam stamina huius materiae diducere longius meditanti, innumera enim sunt longeque plurima eiusdem rei exempla, ecce Atropos adest, satale numen, quod haec nobis fila inuitis rumpit. Pos sunt tamen, qui ista legerunt, similia in libris Iustiniani facile reperire et nostris addere. Habemus et nos huiuscemodi exemplorum adhuc instructissimam penum et longe plura in aduersariis, .

Verum animo fatis haec vestigia parua sagaci Sint, per quae possis cognoscere caetera tute. 'mit e

SEARCH

MENU NAVIGATION