장음표시 사용
21쪽
ra DE PRINCIPALI CAvs A perpetuum essceretur. Multum, putabat enim, ius certum iuri amquo pracstare. Habet autem haec Labeonis doctrina secum duas res, nam commodam, alteram vero incommodam. Nempe
VII.) commodum, quod hanc doctrinam comitatur, es pulchritudo artis et quidam ordo uniuersi concentusque iuris; quem g. vii. descripsimus. Incommodum vero, quod ex ea consequitur, illud, quod VlII. Uaepe summum ius, summa euadit iniuria. Fieri enim
solet, ut, quoniam leges non in singulas Causas sed generatim scri-huntur, id, quod generaliter aequum est , tamen in hae vel illa causa aequum non videatur. Non enim uno collyrio omnibus posissimus oculis mederi, nec ulla lex aut senatus consultum ita scribi potest, ut omnes casus, qui quandoque inciderint, in eo contineantur. Satis , ut opinor , accuratam de summi iuris ratione ex his intelligentiam consecuti sumus, quare nihil praeterea nisi hoc notamus, hoc summum ius, in libris nostris, saepe etiam interpretationem strictam, subtilitatem, iuris rationem, duritiem, rigorem, asperitatem, scrupulostatem, ciuilem aequitatem, quae naturali opponitur, apices iuris,lcriptum,anxietatem atque nimiam miseramque diligentiam adpellari.
Iam anquiramus, quid si aequiras p Res ardua profecto et dissicillima, quandam huius atque veram imaginem breui oratione describetuli. Nam aequitatis notio eX earum genere, quas se omnino tenere unusquisque putat, licci eamdem aliis satis scite vix ullus possit explicare. Tam vage, peritos etiam, et varie de ea Videas loqui, Vt quo magis in corum descriptiones quis attendat, eo magis audientis distrahatur in ambi guum animus. Dicitur ea saepius: bona fides, humanitas, commoditas, benignitas, naturalis iustitia, mediocritas, utilitas atque simplicitas. EXARisTOTEL 2s, quid illa sit ξ quaeramus, respondet: aequitatem esse επανόρΘωμα τῆ νομιμιου δικαia, siue correctioncm legis in ea parte, qua propter uniuersalitatena suam descit. Esse enim boni et aequi interpretis, ait, ea quae a legislatore omissa sunt, humanitor supplere et leges ad factorum species attemperare utiliter, ac omnino facere, quod legislator ipse facturus videatur, si pracsens esset; utque legem scripturus suisset, s hanc facti speciem animo praevidisset. Videtur IusTINIANVS de tefit. ππ. tui.
ad hanc Aristotelicam aequitatis definitionem respexisse; laudans enim Diqitirco by Coclite
22쪽
uenim iuris honorarii aequitatem, praetores vocat paulatim asperitatem iuris ciuilis corrigentes, siue, quod deerat, implentes humano proposito. et Cic Esto pro Cluentio capite XXXIII. aequitatem vocat laxamentum legis. Haec Aristotelis desinitio quamquam aliquid ex vero habcat, tamen, cum non omni eX parte sit euidens, illustranda est nobis et paulo copiosus explicanda. Videamu s igitur, qualem C Api To doctris nam instituerit. Primo quidem is cum intelligeret, plura in vita negotia, quam leges et rerum vocabula adesse , L . XIX. J. depra scr. Verb. neque fieri posse , Ut propter insinitatem rerum leges et senatus consulta ita scribantur, Vt Omnes casus, qui incidere possint, comprehendant; I. Io. I. M. L. F. de legis. Nam de his, quae temet sorte aut bis accidere solent, iura non solent condi, sed de iis, quae plerumque fiunt, Vt TH EOPHRAsTVS dixit, L s. l. . l. F. l. CF. eod. accidere interdum potest , ut propter quasdam circumstantias, tutamur enim hoc vocabulo, saepe lex, si generatim spectetur , ivlbsilina videatur, huic tamen et alteri .grauis. Hoc ipsum est, quod veteres dixerunt: summum ius, summam crucem et summam malitiam cste. Non raro itaque lex, quando tamquam forma quaedam de materia detrahitur, et in animo generatim concipitur, Omnitio aequa videri potest, sed in hac vel illa persona iniqua. Nam et medici aphorismis et praeceptis suis
non omni tempore utuntur. Talneis enim regulam et generale
Praeceptum habeant, hanc vel illam herbam sebri cuidam mederi, tamen interdum illam adhi here prohibentur, ob alios quosdam Vi Cinos et circumstantes morbos, qui s adsunt, e flectura quidem herba est, ut sebris pellatur, sed excitabitur sortaste unus ex circumstantibus morbis, ipsa febri multo perniciosior. Idem cum in legibus fieri soleat, Capito decreuit:
nerum ipsorum uniueriali consideratione, ieci speciali utendum este, utque medicus interdum abiiciat regulam, ita Propter temporum facto
rumque varietatem,quac omne ius immutent,interdum recedendum esse
a lege, ne, si eam aequaliter ubique applicemus, iniquitas quaedam et
iniuria, tamquam morbus, oriatur. NotabiS ergo
per finis, et ut verbo dicam, a circumstantiu dependere. Ita aequitatem sinit E v s T R AT 1 v s adAristotes. VLNicom. XI. 9.F. Nam ita ait: H q uimus appetiatur cum persevis,rebus, causis et modis accommodata
23쪽
is ibis exercet.Similiter L I . g. O XLV. de rella. v LMANUS: Aegllum aut ean accipitur GDIGNITATE eius, qui stineratus es, ex CAvs A, ex T EM POR E, et EX BONA FIDE. Idem vL P I A N v s L ia.
i. VII. T. de usu et h:ib: Aliquando largius cum ouario agendum es. Wo D GNITATE eius . cui relictus es usus. adde l. i. g. a. XXII. F. detes: Convellendam ergo ob eiusmodi causas scripti legis non raro auctoritatem, in primis autem ob petaonarum dissimilit dinem ius insectenduin elle, Capitoni videbatur, si quidem hominum alius sit excellens, alius humilis; ille sacerdos, hic profanus; miles alius, alius rusticus; minor vel maior viginti quinque annis; mulier: senex ; insans ; impubes. Vt rem omnem teneamus, ecce L 1 . XL VIII. F. de poen. cLAvDivs s Aa v RN Nus: Haec, inquit, genera coUuleranda sunt septem modis: causas perfnra; δε- cos tempore i qualitate ἰ quantitate et euentu, quae singula deinde exemplis illustrat. Iam quia aequitas non eadian omnibus iura, sed diuersis diuersa tribuit , apparet
vero ob causam, quoniam aequitas facta potius et ros singulares contemplatur, quam uniuersales , indefinita illa erit, nec ulla reperietur in aequitatis defensore certa scientia , sed opinatio me-ra. Scientia quippe constans est et dissicultor mobilis; opinatio autem vaga ct facile mobilis. Est vero, ut philosophi siniunt, opinatio eiusmodi cognitio rerum, quae non necessariis, sed tantuin probabilibus principiis nititur. Saepe ergo cum VLPIAN O, L T. g. ya. XXXIX. f. ae damn. ins dicendum erit : Ego causa cognita, modo hanc, modo utam sententiam probandam tu inco. Hinc constat
raliter definire poste, sed indc sinita iis pleraque et mutabilia esse.
Nam de iis, quae in aequitate considunt, nihil in perpetuum neque generali rer desiniri, fC A E vo L A dicit. I. ι . XLIV. V. is diu. et te . praescr. quocum et sENECA facit, cum: Iuris regulam este certam, aequitatis vero infinitam, dictitat. Plane: Diuus Pius J I. Iio Balbo resicripsit, an mora facta intelligatur, neque consιtutione
vita, neque iuris auctorum quaesione Eecidi posse , cum si magis facti quam iuris. v. sa. XXII. Τ. de usur. Ex his porro con-
Iequitur, eosdem aequitatis patronos
admodum enim in Labeonis doctrina recta et inflexibilia Omnia habentur, et singulae res apte inter se et elegantur coniunctae sint, ita in alia omnia discen- Diqiligod by COO
24쪽
diseedensCapito hanc commissuram artis constantiamque doctrinae saepe subuertit, et mox intensis nimis, mox remissis quasi iuris sidibus, cacophoniam miserabilem edit, et pro utilitate hominum iura singularia multaque noua inducit et monstris smilia. Infliguntur hac ratione huic pulcherrimae arti quasi vulnera quaedam ac insanabiles plagae, ut iure Capito perfossor regularum et sententiarum perturbator dici mereatur. Nam sABiΝr, quem Capitonis castra secutum nouimus, illud est, quod I. r. L. V. de reg. isuri dicitur: Regula cum in aliquo vitiata es, stemini osseium sitium. et alius Capitonis assecla, IA VOLENVS I. asa. F. eod. ait: omnem in iure ciuili desinitionem periculosam, et nullam fore regulam esse, quae non subuerti possit. Quare, cum aequita. semper personas, causas, loca, euentus, et tempora perpendat, illico patet:
uniuersalia , neque aequitatis defensores ius PER s Ε, sed ex
REORUM PERso Nis, quae negotio aliquo continguntur, consid
a re, ut dicit TRYPO Nivs L st. g. r. XVI. Τ. aeepos. Quia autem νhac ratione nihil scripto iuri defertur, sed ratio praesertur litterae, sequitur, si rem secundum aequitatem consileremus , iustitiam omnem redire ad pristinum iuris naturalis statum, ut hoc modo iacente et calcata scripti iuris auctoritate, perinde sit, ac si leges omnino nullas haberemus, Sic
sas decidimus, hane Aequitatem merito dicemus. Plane enim
aequitas, naturalis ratio ; ius summum autem , civilis ratio as lit. I. Ir. XVI. f. depos. Intelligitur ex his illa Ciceroniana definitio: Aequitas est, quod naturalis ratio stersuasit. et in Partitionibus oratoriis capite XXXVII. ait: Ius inutiatur in aeuas partes primas. naturam et legem. Cum autem quasdam iusti et honesti notitias ipsa natura in animos hominum insculpserit, siue, ut PAvLus dicit, in corda hominum scripserit,sequitur aequitatis cognitionem esse vulgarem ac popularem sapientiam, scientiam iuris, acutam. Nam de aequo et bono unusquisque bonus pater familias , imo olitores iudicare possunt; de ciuili lautem iustitia periti tantum et plurimum exercitati, ut recte uva NTILIANus, Aequitatem optimo cuiquσnoti mam esse, dixerit. Est autem iuris naturalis haec praeceptio . Vt, in singulis causis, singulas circumstantias ponderemus. Quot ergo lites et quaestiones, tot definitiones totidemque non perpetuae D . sed
25쪽
DE PRINcIFALI c Avs Ased quas fortuitae regulae. Ecce enim uniuersum ius naturae, quousque patet, unam solum Perpetuam regulam, sed maxime generalem, seruare Videas, nempe hanc : ne tute facias, quod pati ipχ nolis. ex quo colligimus:
VIII. Aequitatis hane quasi summam esse , ut ipse
quod pati nolimus, de aliis ne statuamus. Ita enim in Epi-
tome ad Pentadium , capite LX. g. ra. LACTA NTIVs: Radix et omne fundamentum aequitatis es iPud, ut non facias , quod statinosis, sed alterius animum de tuo metiaris. Summa igitur eorum, quae hucusque a nobis disputata sunt, eo omnis redit, ut in disce nendo summo iure ab aequitatis notione, naturam a scripto separare debeamus. Nam si unice scriptum intueamur, cum leges non in singulas causis, sed generatim scribantur, et si quis ad facta et persen rum dignitates nullatenus attendat, seri aliter non potest, quin summum ius, summa euadat iniuria. Id CAP i To animaduertens, a scripto saepe recedendum esse statuit. Nam etsi in utilitatem hominum, iura scripta suerint, nefas tamen, arbitratus est, si ea, quae salubriter pro utilitate hominum introducta sunt, duriore interpretatione contra ipsorum commodum producamus ad severitatem. Hinc causas, modos, tempora, loca, citenta et smilia quaedam in omni secto expendi voluit, et omnino procurari, ne in alios quid statuamus, quod nos ipsi detrectaturi smus. Rem Omnem complexus est vetus ille grammaticus, AELI vs DONATVs, qui ad T rcnt. Adelph. act. I. se. I. ita annotat: Ius frictum es, quod omnia recta et inflexibilia exigit 3 aequitas vero es, quae de iure multum remittiν.
f. X. ij sesso ἰ- qu hactenus enumerauimus, de aequitate et subtili iure, di
bus utriusque. turnas Labeonis atque Capitonis discordias, PROCvLus deinde, qui a s ABlNO; et p EGAs us , qui a C Ass Io dissidebat, tractando augendoque multo maiores illustrioresque secerunt. Audiamus POMPONivM: Atteio Capitoni Massinius Sabinus successit, Labeoni Nerua. Sabino siccest Cassylas Loginus s Neruae successit
Proctilus. Sed Proculi auctoritas maior fuit. Nam etiam plurimum potuit, appeliatique sunt partim Cassiani, partim Proculeiavi, qua ergo a Capitone et Labeone coeperat. Cassio Coelius Sabinus serras Di sitirco by COO
26쪽
DusENsIONUM INTER I. cTOs usit, Proeulo Pegasius. Coelio Sabino Pristis I Olenus; missi GL su; Patri Celse Ceybs filius et Prisus Neratius; Duolevo Prisco Aburvus , Valens et Iosianus item Saluius Iulianus. Haec narratio ut melius intelligatur , hanc quasi generationem Oculis sub
Neque tamen hos duos existimandum est, primum in iure se Iam au . Laodas constituisse. Sparsum enim longe antea semen discordiae si vir. re opis. illius, quod, cum aliquo tempore quasi occoecatum iacuisset, tandem uom usuium Augusto renapublicam tenente, per horum studia , in herbescentem' se quamdam viriditatem paulo altius fuit elicitum. Atque nos vetusti Liimam iudicamus discrepantiam scripti et voluntatis, sumusque exemplis demonstraturi clarissimis, idem dissidium iam antiquis limis inde temporibus in sapientibus obtinuisse. Nam in omni lege cum duo adlint, scriptum videlicet et imperantis sentetitia, quae saepe latior, saepe angultior esse scripto solet, fieri aliter non potuit, quin, Vt ingenia interpretum 1 uerunt, ita mOX scriptum, mox natura et voluntas triumpharent. Solent enim tristiores ac seueri interpretes scri-Ptum , leuiores autem et humaniores aequitatem potius probare, ut in superioribus g. U. a nobis dictum est. Itaque quas aeternae sectarum ac necessariae causae , nec Romanis sapientibus hae peculiarcs ac propriae diliensiones, sed omni fuerunt tem- Pori et populo communes. Scribit PLATO in Minoeo Lacedae. D a monios Diqitigod by Corale
27쪽
DE PRINCIPALI C A v s Arimonios leges suas m Creta petiisse, quas Minos et Rhadamantus in diuella inclinantes ibidem sciuerint. Sed RHADAM AN TvM plexetque secundum aequitatem iudicasse, MINO A autem iudicia seuerius ac durius eXercuisse, quam Ob causiam hic ab Homero et Hesiodo iudex in orco mortuorum inducatur , cum de Rhadamanto idem non fingatur. In Romana historia inuenio apud Livi v M libro Las. in illo Horatii iudicio, qui sororem ferro, Curiatiorum victore,
transfixerat, Tu LLVM vocari clementem legis interpretem, cuius
auctoritate factum sit, ut Horatius absolueretur magis admirati ve, virtutis, quam iure causae, quibus verbis manifeste aequitas fgnifieatur. Ciceronis aetate M. CATO iura ad exactissimam rationishormam direxisse dicitur, et pro summo iure eum saepius depugnasse, ipse cic ERO in Oratione pro Muraena, capite XXIX. indigitat. Arguit enim eum constantiae cuiusdam ac seueritatis nimiae, quippe qui admodum tenaciter illa Stoieorum tenueriti Sapientem gratia numquam moueri, Numquam cuiusquam delicto ignoscerer neminem misericordem esse, nis fultum et leuem e viri non esse, neque exorari neque placario omnia peccata esse paria, nec minus delinquere eum, qui galium gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum, qui patrem sulfo uerit: Sapientem nihil ostiuari, sententiam mutare numquam. caue quidquam habeat momenti gratia. Dixisti quippiam; saeum et satutum est. Sapiens visis Uinatur. Mutare sententiam turpe es; exorari scelus; misereri sagitium. Ac omnes prope
QATON Es ad incredibilem a natura seueritatem efformati sunt, quod vel ipsa regula Catoniana demonstrat, per quam ea, quae initio sunt vitiose, tempore nullo conualescunt. Huius regulae ratio naturalis reddi nulla potest, eamque Ob causam Omnino videtur aequitati contraria , quemadmodum BALDUINVS ad reg. Caton. optime declarauit. Idem CiCERO in libro primo de Oratore, capite LVI. meminit disputationis cuiusdam, in qua GALBAM refert, multa Pro aequitate contra ius diXisse, CRAssv M autem iurisconsultum, cum ius summum defenderet, nec par esset disserendo, ad Mictores consu-gisse, et idem, quod ipse doceret, in P. Mucii et in Sex. Aelii commentariis scriptum protulisse. Similiter in oratione pro Caecina,
eapite XXIV. M vC VM sCAEVOLAM tam amare et superstitiose verbis scriptae legis haesile commemorat, Vt aequitatem Verbis saepe oppugnare visias sit. Huic si addatur, Eius DEM in Bruto, cap. XXXVIII. de Scaevola restimonium, dubium tae non
28쪽
DIgsENsIONUM INTER I. CTO . asii
potest ulli, quin Scaevola summum ius acerrime defenderit; s Ε v IVM svLPIT lv M vero in V. Philinica, cap. V. laudat a contrario r Neque enim, inquit, Sulpitius magis iurisconsultos, quam iustitiae fuit. Itaque quae prosciscebantur a legibus re a iure civili fem per ad facilitatem aequitatemque referebat. Plane igitur diuersa in Mucio et in Sulpitio studia; in illo durities atque scrupulo stas,inhoc facilitas, atque clementia summa. Hanc si inter utrumque diuerstatem intueamur,ratio reddi potest, quamobrem Sulpitius in notis ad Mucium discessionem ab eo plerumque secerit, ac ita in eum commentatus si, ut huius inScaevolam animaduersones non Notae, sed reprehens Muciae pita appellarentur, GELL. IV. t. ls.-XXXVI. f. depenu let. Eadem humanitatis laude concelebratur a CICERONE, in oratione pro Caecina , capite XVII. C. AuvIL Vs G A L Lv s, Propterea Milicet,quoae iuris ciuilis rationem numquam ab aequitate seiunxerit. Quam hic A Q. v I L I us autem in aequitatem pronus fuerit, indicio vel illud est, quod de dolo malo formulam, quam Cicero euerriculum Omnium malitiarum vocat, contra ius subtile protulit. Confirmat Praeterea id , quod de Q. Mucii subtilitate et Aquilii humanitate narrAt Cicero, LAR Eo etiam I. v. g. r. XXXII. F. de DTH. Cognoscitur ergo, hoc, quod inter Capitonem et Labeonem fuit dissidium, omni tempore ac prope aeternum suisJe,et quamquam imperatorum decisonibus,ut illico a nobis dicetur,illud sectarum studium paulatim leserbuerit, tamen postea etiam, licet abolito sectarum nomine, res ipsa nihilominus restitit. Nam vLν1ANvM Capitoni, PAvLVM Labeoni adnumerare non dubito, cuius subtilitas iis, qui eius enata consiler bunt diligentius, omnino illucescet. Itaque verissime iudico , quae de Paulo et Vlpiano G R A v i N A, in libro primo Originum Iuris ciuilis, capite LXXV. his verbis retulit: Hoc etiam V iano Paulus dissim, iis, quo Vlpianus in iuris ae sitionibus remissior es , et pronior ad aequitatem, Paulus vero fuerior et religiosor iuris. Quid , quod
et nostra aetate vi TEn ERGENfEs iurisconsulti ob aequitatemiuam, vi clementes legum interpretes, Vulgo laudantur, habeoque certissime persuasum omnes collegiorum dissensiones non ex alio, quam eodem sonte emanare, cuius rei longe Plurima exempla ac testimonia adducere poteramus, si IOHANN s s TR AvCHII Iuri CPUultorum Saxonicorum in sectas horie abeuntium dissidentes opiniones , quae dissertationibus eius undetriginta ad Ius Iustinianium priuatum, praemilia sunt, ad suos sontes reuocare animus vacaret,
29쪽
ex ovibus, perlectis a nobis, omnino illud intelleximus, sc An 1-
Nos i Psi ENfEs prae cetcris iurisconsultorum collegiis, Strau-
chii tempore, subtilissimos ac seuerissimos fuisse. XII.
Iam quoniam de sectarum interitu quaedam polliciti sumus, antequam ad probationem sententiae nostrae progredimur, breuiter, quo tempore et quamobrem haec dissidia dcsierint 3 ostendemus. Primo si PoMpo NivM consulimus, qui lociis g. X. a nobis allatus est sALvius iv LIANus inter Capitonis silios omnium postremus collocatur, ex quo coniectura capi potest non improbabilis, edi umperpetuum, quod hic Salvianus condidit, sectarum finem attulisse. Nam cum sAL v I vs avLIANvs Sabinianis addictus et summae auctoritatis esset, sane credibile, cum in hoc edictum suum intulisse scholae suae primaria decreta. Vsus ille enim in hoc Ordinando
immani libertate, ut, quae edictis veteribus deesse viderentur, non raro t I. I. XXXVII. F. de coni. cum emanc. m. Itaque perpetuum edictum omnino Sabiniana resertum sapientia, cum postea oratione principis atque Senatus consulto confirmaretur , ne quidquam a praetore ullo in hoc mutari posset L 13. C. de testam. eamque ob caulam perpetua iuris auctoritas et perpetua iurisdictio vocaretur l. a. C. de resis. mil. auctoritate illius, ut plerisque videtur,
omnino deleta est Proculianorum familia. Quid cnim potest clatius essu C ALLIS TR ATI verbis, qui I. r. q. t. ALIX. f. de iur syc. ita commentatur: An bona, quae fluendo non siit, 'so iure ad ysium pertineant, quaesitum est. LABEO scribit: etiam ea, quae soluendo sint, ipse iure ad si cum pertinere. Sed CONTRA SEN iTENTIAM Elus edi Zum pemptuum scriptum est. Ac licet fortasse non uno ictu iurisperitorum distidia prostrata fuerint: nam, dum homines erunt, certum est, easdem inter sapientes discordias iore: g. XI.) certe tamen nomen sectarum omnino detiit, nec post sALVI A N V M quisquam reperitur, qui Sabinianum sese aut Proculianum appellaret. Ab hoc tempore misi, est igitur ciuilis ratio fere omnis sub aequitatis iugum. Accessit praetcrea imperatorum nimia ad lenitatem propenso, utpote quorum maximus labor in eo Occupabatur , Ut ius vetus, acutum illud et subtile, ad maiorem smplicitatem iuris naturalis adducerent. Multa Constantinus, multa Theodosius, multa Diuitiaco by
30쪽
multa reliqui radicitus amputarunt, nee nouum est, subtilitates illas et phantasmata, item: Prudentiae antiquae ludibria, antiquas fabulas atque aenigmata Vocari. Sic enim palam, g. r. L de sidete. hereae. IvsT1NIANus: Nobis in legibus magis simplicitas, quam di cu tas placet, et in g. 3. I. de legit. agn. tui. simplicitatem dicit legibus
amicam, et porro: laudamus praetores suae humanitatis. I D EM in l.
13. C. de contr. stip. Ilia subtili et superuacua scrupulositate explosi.
Ridet praeterea non uno loco, sed ubique sere superstitionem atque subtilitatem eorum, qui non sensum , fled vava nominum vocabula, ample eri desiderant l. a. g. r. C. de cons. pec adde: I. I . C. de legit. hered. l. vlt. C. de legib. I. I. insu. C. M in . et subst. I. I. pr. C. ad
se. Treheli. I. φ. pr. C. de Iib. praeteri l. t. C. de v,. iur. Guirit. I. vlt. β. vlt. in meae. C. de iure rit. I. vlt. C. δε resam. L 7 . g. r. XXX VI. F. ad Sci. Treb. ibi P AvLus: Imperator autem nose motus aequitate rei, contra teritricem prouunciuuit. Nec imperatores solum, verum etiam anteriori tempore prae res, imo ipse Senatus,
aequitatis saepe patrocinium suscepere, I. r. I. a. XVI. F. ad So. Vesiei. I. s. XXXVIII. f. ad So. Tertuli: Vix ergo erat, ut aliqua iis temporibus gliscere posset dissensio; praesto enim imperatores, qui hos captandae simplicitatis laqueos quali manu armata, eodem modo, quo ille Macedonicus Alexander Gordium nodum , dissecarent: et quoties quaestio incideret, quae ambiguos haberet cXplic tus , non iurisconsultos conuocare permissum erat magistratibus, nec
ipsis decidere licebat, sed adeunda erant illa sacra principum atque diuina oracula, ut illi saepe in legibus suis, quae in Codice exstant,
Praeceperunt. Haec deinde rescripta, nimio quodam iurisconsul torum obsequio , tamquam ius generaliter constitutum ad alias pr scrobantur species, atque illa sententia continuo recipiebatur ab omnibus , quam princeps approbasiet, uti ex multis digestorum locis et M E RI LLi I I. Ohf. F. satis cognoscitur. Ac adeo quidem imperat Tes antiquam subtilitatem oderant, ut ne quidem regulas veteres in lege noua valere vellent. I. T. XXXI F. de reg. Git. Quare, cum praeter modum simplicitati aequitatique studerent, et moderationem in suis scriptis ubique laudarent, euenit inde, ut quemadmodum olim edictum praetoris, iuri contrarium perhibebatur, ita postremis tem- Poribus, Ius contra constitutiones Principum, tamquam contra Aequi talem nominaretur. LII. XXXV. f. de conae. et demonstr. I. q. g. I .
XLIV. F. de doli mali exe. Sic prostrata Proculi sectione Sabinus