Pauli Manutii In Ciceronis orationem pro Archia poeta commentarius, ..

발행: 1572년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 로마

12쪽

ILE USTRISSIMO,

, ET EXCELLENTISSIMO

IACOBO BON COMPAGNO

VM mihi tuae primum vi tutis , ac dignitatis , deinde

eius, qua me es complexus, beneuolentiae in mentem vet.

nis: (venit autem saepissime

tibi quidem animo ac mente pro meo erga te singulari studio vehementer gratu lore ego autem, ut eius felicitatis, quae in hominem cadere posui, haud minimam partem assecutus , laetitia stuor tanta, quantam animus meus capere maxima potest . rursus cum recordor, omnibus ad te quotidie honoris caussa confluentibus, quorum ego in te colendo atque obseruando nemini conc do, me unum tribus fere mensibus ad te non venisset quamquam intermissi caussas officii, ut opinor, habeo satis iustas, vel calores perpetuos, quibus maiores non meminimus, vel aetatem, imbecillitatemq. meam;quarum altera quietem postulat Ialtera non modo postulat, v .ium etiam flagitat; peccasse tamen mihi videor; & quasi excusatiohem accusatio vincat, ita sensibus angor intiamis , & in grauissimo dolore versor. Atque haec quidem aliquanto etiam acerbior cogitatio essennis perspecta mihi dc cognita naturae tuae facilitas, dc singularis humani- A a tra

13쪽

tas certam plane spem afferret, nihil mihi obesse apud te,

nihil detrahere prorsui aut de amore tuo , aut de iudicio absentiam meam . quod quidem abs te, artium optimarua pueritia studiosissimo, eo facilius debeo impetrare,quia non ego, ut alii, feriatus aestu maximo sum, iroh me languori, non inertiae, aut desidiae tradidi , nec rursus quibusdam voluptatibus, quae cum ab altare mea, tum etiam a voluntate abhorrent, operam dedi, sed ad explanandas Ciceronis orationes ex instituto meo totus incubui . quid autem his tribus mensibus, quibus vacationem sibi quandam a negotiis pleriquesumunt, ego in hoc negotii genere, omnium, ut arbitror, nobilissimo, praestiterim, cum cuperem te intelligere , ut quasi rationem otii mei. redderem, feci ut ad te mitterem non quas a quo diei ad te veni orationes explicavi; ne molesta fortaste in magnis occupationibus, aut parum iucunda tibi copia esset ; (d cem enim illae omnino sunt sed unam tantum, eamq. si iis breuem, pro Archia poeta, sane luculentam,& orn tam et in qua studia illa,quae ab humanitate nomen acceperunt, quibus uterque nostru mirifice delectatur,in caelum laudibus extolluntur. Equidem spero fore, ut, quemadmodum ego , cum interpretabar, voluptate me perfundi maxima sentiebam; sic tu, cum& ipsam orationem , de meam simul interpretationem leges, ( simul enim utranseque mitto non minorem animo voluptatem capias.

quod si ita erit: uberrimum tulisse me fructum industriae meae putabo : & , quod operis superest, ad id eo fiam alacrior , quo tibi magis, multas virtutes cum litterarum gloria coniungenti, quam ceteris , haec studia colentibus, placere & probari mea scripta velim . Opto ut valeaAmeq. ut facis, perpetuo diligas. Ex aedibus, pridie CL . M. D. LXXII. i Laudis, & amplitudinis tuae studiosissimus,

-- Paulus Manutius.

14쪽

IN: ORATIONEM

CICERONIS PRO ARCHIA

POETA, PAVLI MANvTII

R 3 E M Romam eximia primorum regum, prim rum l. conlatum virtus, quam posteritas imitata est, ab humili principio ad summa amplitudinem, gloriam perduxit. Ac mihi quidem in eas caussas, unde opes tantae manarunt, intuenti, cum aliae nequaquam leues o currunt, tum illa non sane minimi videtur esse ponderis, quod genti bus bello victis non modo locus in ciuitate, verum etiam paria cum ceteris ciuibus iura concedebantur. transiit ea benignitas in singulos ehiesi & primum ii, qui in enuam in proeliis operam nauassent, more etiam, si qui, doctrina praestantes, ad ornandas populi Romani res gestas ingenium contulissent, ciuitatis. iura consequebantur. atque alii quidem aliis temporibus, Archias autem, Antiochiae natus, Cicer nis aetate hunc honorem singulari principum ciuium studio est ad plus. qui cum poetica laude floreret, ubique iam iti Italia clarus, ab Umnibus fere populit expetitus, primum a Tarentinis, Rheginis, Locrensibus, Neapolitanis, deinde ab Heracliensibus ciuitate Lilatus, postremo in ciuium etiam Romanoru numerum adscitus est. verum. vi multi saepe reperiuntur non modo artium optimarum experies, verum etiam inimici, extitit quidam Gracchus, qui, quod Archiae beneficium virtus pepererat, in dubium reuocaret, eiq. litem de ciuit , te, ex lege, quam Siluanus & Carbo tribuni pl. tulerant, intenderet. Respondit ei Cicero: caussam probauit et merita hominis extulit: dugnum ostendit, non modo qui ciuitatem non amitterct, quam iure optimo

15쪽

i IN ORAT. PRO ARCHIA POETA

optimo teneret, verum etiam, qui, nisi eam haberet, consequeretiaeta autem haec omnis in quattuor distributa partes oratio. Prinumi ab ossicio suo, quo adduinis Archiae defensionem susceperit, Cicero emorditur . Deinde, quorum ille ciuitan amicitia, Sc familiaritate floruerit , & quibus tamquam gradibus ad Romanae curitatis honorem adscenderit , magna cum eius laude narrat. Tum, accusamri respondeias , Archiam neganti ciuem Romanum esse, a menta , quibus ille utebatur, dilusi, ac refellit. Quarto loco , qua doctrina praestet Archias , eam laudat a tribus rebus, a fructii, quod adolescentiam alat, senectiatem oblectet; secundas res ornet , aduersis perfugium , ac sol tham praebeat; delectet domi , non impediat foris: a dignitate, quia ceterarum rerum studia praeceptis, arie, docti ina constent; poeta vero suas vires, & suam prae lantiam ab ipsa natura sumat, & quasi ope quadam ac munere deorum ii timorialium excellat: a publica laude, quia , non eorum modo, quorum res gestas poetae versibus Perseouuntur, sed populi quoque Romani nomen illustretur. Postremo, ubi iudices de docuit satis , & delectauit, de minis i i docuit , donatione ciuitatis probata; delectauit digressus a caussa in laudes poeticae facultatis 3 imouit, argumentis , & exemplarum copia et commendat iis Archiae salutem:&iimul visi veniam petit, quod di de hominis ingenio , ct communiter de italis humanitatis, ac litterarum liberius alia quanto sit locutus , quam sori Sc iudiciorum cosuetudo serre videatur. Habitam orationem puto D. Iunio Silano , L. Licinio Murena cos.cum dicat Cicero, Archiam proximis censoribus cu L . Lucullo apud exercitum fuisse: proximos autem sine dubio significet Cn. Lentinium Clodianum, 'L. Gellium . nam a L. Cotta dc P. Seruilio, qui Caesare Sc Figulo cos. censuram gessere, censinmacui esse actum, dc Dio narrat , dc hic Cicero ipse testis est. habitam autem Post Cicer . nem consulem , declarant ea, quae depericulis reip. idest de coniur tione Catilinae clicuntur. quod si &post Ciceronem consulem, S an ite censores, qui post eum tuere , habita est: necessario, ut mihi vid

O , in Silani &Murenae consulatum incidit

16쪽

exiguum: anis qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse uersatum: aut si huiusce rei ratio aliqua, ab optimarum artium studiis, di disciplina profecta, a qua ego nullam eonfitere aetatis meae tempus abhorrui siet earum rerum omnium uel in primis hie A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet. nam quoad longisme potest mens mea re Picere spatium praeteriti temporis, pueritia memoriam recordari ultimam, inde usque repetens, hunc uideo mihi principem ad suscipiendam,=ad ingrediendam rationem horum Budiorum extitisset quod si h es ox , huius hortatu, praecepitis conformata, nonnullis aliquando saluti

fuit et a quo id accepimus, quo ceteris opitulari, di alios seruare possemus, Hic profecto ipsi, quantum est stum in nobis, Ur opem, es' salutem ferre debemus. Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quadam in hoc facultas si ingenis, neque hae dicendi ratio, aut disciplinae nee nos quidem hula euncti studio penitus umquam dediti fuimus. etenim omnes artes,quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune uinculum, edi quo cognatione quadam inter se continentur.

EXPLANATI

No Nisaciam, ut persequar illa communia de partibus oration se

quae iam vel pueri norunt et aut, si qui sunt ita rudes, ut ignoret, iis haec non scribimus. propositum enim nobis ab initio fuit, uerobustioribus nostra potissimum seruiret industria. quid Porro negotii cst, Prooemium a narratione, aut narratione a reliquis partibus distinguere cur duobus generibus , iudiciali, & demonstrativo, miastam essecorationem docet E iudiciali, quia de ciuitate Archias caucta dicite demonstrativo, quia studia laudantur humanitatis. Eiusmodi sunt alia , minimi sane pretii : quae veteres interpretes, ut inania, neglexerunt, recentiores, utilia Putantes, accurate perquirunt . nos, more uetes iun, liaec humilia fastidimus: in ceteris iucundus labor estiSI m. ID estin me ingenii, iudices, quod sentio quam sit exigui ;J grata iudicibus defensio est, ouae ab officio nascitur, Patro'DO, quantum reo debeat, & quibus rebus debeat, ostendente. Tria Cicero Proponit, ingenium, exercitationem dicendi, rationem, idest

17쪽

IN ORAT. PRO ARCHIA POETA

it iram, uoluntatem, disciplinam: quae ad acquirendam eloquen 'tiae laudem aeque omnia requiruntur. quid enim natura valet, nili accedat exercitatio quid exercitatio, nili eam ratio moderetur, acrae

gat 3 in his omnibus si quid profecerit, id Archiae in primis acceptum

a se reserri debere, Cicero satetur. Vitat autem suspicionem arrogantiae , cum subiungit: Quod sentio quam sit exiguum: et cum exercitationem suisse mediocrem satetur e , cum in ratione non se dicit semper esse versatum, sed ab ea nullum aetatis suae tempus abhorruisse . illud assimantis erat, hoc non negantis: in quo maior modestiae laus. Illa quoque non est inutilis animaduersio, cum dubitatio antecedit,isubiici definitionein . dubitatur in eo, Si quid in me ingenii, iudices: desinitur , Quod sentio quam sit exiguum. Eiusdem generis duo sunt inferiora membra. est enim dubitatio, Si qua exercitatio dicendi: de sinitio, La qua me non infitior mediocriter esse versatum. Tertia dubitatio est, Aut si huiusce rei ratio aliqua . eam excipit desinitio, Aqua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse. Vtramque colligit conclusio, Earum rerum omnium . Quae simul agnoscuntur in epistola ad Lentulum . praeinissa enim dubitatione , Regis caussa, si

qui sunt, qui velint: sequitur definitio, Qui pauci sunt: & post desinitionem cocluso, omnes rem ad Pompeium deferri volunt. Vno contenti simus exemplo : ne copia satietatem pariat. satis enim opin mur, siquid huius generis occurrat, unde augeri sententia, elocutio possit illustrari, notare paucis verbis, et, ut ait hic noster, quasi digitum ad fonte intendere. E A R V M rerum omnium J ingemi, exercitationis, rationis. V E L in primis J non ille quidem solus, (ite viai Archiae operam dedisse videatur; cum dc oratores audierit, & a philosophis multa didicerit, sed in primis, quia iam inde a pueritia illo avi ctore Sc principe complexus ea studia lit, quorum ope multorum s lutem, vel, ut ipse modeste ait, nonnullorum, defenderit, atque se uarii. HIC A. Licinius Lucullorum praecipue beneficio ciuitatem adeptus Archias, nomen Liciniae gentis de more sumpsit, uetere se irato cognomine. Auli autem praenomen a quo Lucullo ceperit, haud . satis constat. nam quos Lucullos eius amicos ac semiliares Cicero diacit suisse, non dubito quin Lucius,&Marcus, fratres, designentur. Aulum uero Lucullum non modo neminem, cuius consuetudine sit usus Archias, sed neminem prorsus, qui quidem his temporibus uixerit, inuenimus . nisi si Marcus, Lucii si ater, quem a Terentio va

rone adoptatum fasti Capitolini demonsti ant, Aulus fuit ante ad Plionem, Marcus autem esse coepit adoptatus et quod si ueriun est , po

18쪽

em Archias ab eo, nondum adoptato, praenomen accipere. FRVC T v M a nae repeterri ut optime de me merito gratia refera. Potest enim re tere, quae dedit,iure quodam suo . dedit autem, quidquid ingenio, exercitatione, ratione mihi uideor praestare posse. ET P v E RITI AE memoriam recordari ultimam, J non, ultimam, idest ultimos pueritiae annos, sed quae longissime a virili distaret in te, quaeq. cadere in memoriam Pollat equae uel media , uel etiam pruma, si modo in memoriam caderet, potuit esse pueritiae Pars. H o,.

R V M midiorem J quae infra uocat studia humanitatis. QV o Dalia quaedam in hoc facultas sit ingenii, J dissert enim Poeta ab orat re. HUIC cuncti iludio J Cuncti: toti e ut sit, toti penitus dediti. Studio autem ,eloquentiae o MNES artes, quae ad humanitatem Pertinent, J ars oratoria, poetica, historia o T I O. ED Meia uestra nuruim esse videarier, me in epiram ne ligitima, di in iudicio publico, cum res agatur apud pratorem populi lectismum uirum, crapud seuera

mos iudices, tanto conuentu hominum, ac frequemita, Me uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine iudici rum, uerum etiam a forensi sermone abhorreat: quaeso a uobis, ut in hae caussa mihi detis hanc ueniam, accommodatam huic reo, uobis, quemadmmodum Pero, non moleliam, ut me, pro summo poeta, atque eruditissimo homine a centem, hoc eorumcursu hominum litterati morum, hae velim humanitate, hoc unique praetore exercente iudicium patiamini de Budi, humanitatis, ae litterarum paullo loqui liberius, Ur m ejusmodi persona,qua, propter otium, ac nudium, minime in iudiciis, periculisq. tractata est,uti Prope novo quodam ct mustatogenere dicendi. quod se mihi a uobis tristat , concedis sentiam; perficiam profecto, ut hunc A. Licinium non m do trim segregandum ,cumst cinis, a numero civium, uerum etiam, se non

esset,putetis adsciscendum fuisse .

EXPLANATIO

-- -- R in quaestioneJ praetorum duo iudicabant, unus inter ciues, qui praetor urbanus dicebatur, alter inter per nos: ceteri 3 1 de criminibus quaerebant, qui de quaesitores Ideo uocabam tin', unde quaestio. quaerebatur aute in hoc iudicio, ciuis Romanus,

necne,

19쪽

5 IN AT. PRO ARCHIA POETA

caecum esset Archias, praetore iudicivin Coercete LE G IT IM A , de sua lex est, dc quae lege exercetur. IN IUDICIO publico,)iudicium publicum est, de quo accusare cuiuis licet: priuatu, in qu priuata lis agitur, de priuatim duo litigant inter se, ius dicente Praeto

re urbano, aut Peregrino, qui recuperatores dare consueuerant.

PR RETOREM populi R. Jadditur, Populi R.exaggeradi gra.

tia: ut cum dicitur, Senator populi R. nam & pCetor, dc senator, Perse amellatitur. SEVERIS OIMOS iudices, Junia suos, extra cavi Iam si quid affertur, locum habere non uidetur. TANTO conuentu hominum, ac frequentia, J magna populi corona. nam ad audiendos oratores, praesertim ubi caussa illuluis aliqua ageretur, PoPulus conuenire consueuerat. H o C uti genere dicendi, J de flu- diis, quae adluimanitatem pertinent. A FORENSI sermone j

Sermo en im in foro de huiusmodi midiis esse no solet. A C C O M-M O D A T A M huic reo, J qui excellit eo studiorum genere, de quo sum dicturus. NON molestam, J pro uestra humanitate,cum cie studiis loquar humanitatis. ERUDITISSIMO homine Jmnimus mi in poeta, etsi magnam uim atque facultatem a natura sumit, eruditione tamen ornatur uehemeter, atque expolitur . HOC

concursu hominum litteratissimorum, J audiendi sui lium non in populo tantum rudi, Ac litterarum experte, sed in doctissimi, etiam himinibus reus Archias, Poeta summus, ct homo eruditissimus, defendente praesertim Cicerone, commouerat. HAC uestra humanitate , J litterarum illarum scientia, de quibus mihi sermo simarus est. Hoc sensia interdum accipitur humanitas: Suod cum exempla decla-irant, tum Gellius quoque docuit. HOC denique praetore exercente iudicium, J a rebus quattuor argumetitu sumit, cur sibi liceat de stim diis humanitatis, ac litterarum paullo loqui liberius: ab ipso reo, ab iis, qui ad audiendum conuenerant, a iudicum humanitate, a praetore leuissimo uiro . est enim emphasis quaedam in pronomine, HOC MINIM E in iudiciis, periculis i. tractata est,J cum nouus Archias in iudiciis, periculisq. sit, mihi quoque concedendum uidetur, uri eius caussa prope nouo quodam, sc inustato utar genere dicendi. Tractata est. tractare, usum&experientia significat. PERFICIAM Profecto, J cognita Archiae uirtute. C V M sit ciuis, J oratorie, quasi aliud agens, Archiae caussam se esse probaturum significat, ubi ad locum peruenerit. ADSCISCENDUM J aggregandum,

adiungendi inb hoc uerbum de foro migrauit ad omnes res . nam,sesescere, plebis est: unde plebiscitum. ciuitas autem hoc tempore non

20쪽

aengillatim, plebe sciscente, dabatur: sed, quicumque foederatae ciubrati adscriptus fuisset , si Romae domicilium habuisset; & si sexaginta diebus apud praetorem esset professus; is , uel nulloPlebiscito, civitate donatus intelligebatur. posita sunt igitur, Segregandum , Adsciscendum. o T I o. A u ut primum ex pueris excessit Archias , atque aliis artibus, quibus aetas puerilis ad humamtatem insom risolet, se ad Icribendictussium contulit: primum Anti chlaec nam ibi natus est, loco nobili celebri quondam urbe , di copiosa, atque eruditissimis hominibus , libera- dismis studiis afluentio celeriter antecellere omnibus ingeniigloria eo tigit ino, hi ceteris Asia partibus , cunctaq. Graeciae , sic eius adue tus celebrabatur, ut famam ingenii exi ctatio hominis , exspectationem ipsius aduentus,admirarioq superaret. Erat Italia tune plena Graecarum artium, ae disciplinarum tyudiaq. haec di in Latio Aehementius tum mi bantur , quam nunc isdem in vidis; er hic Mma propter tranquillitatem reip. non negligebantur e itaque hune edi Tarentini, A Rhegini, edi rie politani ciuitate, ceterisq. pramiis donarunt: di omnes, qui aliquid deligenis; poterant iudicare, cognitione, atque hostilio dignum existimarat.

Hac tanta celebritate fama , cum esset iam absentibus notus, Ruemam uenit Mario consule , Catulo. nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res Bas, tum etiam dium,

atque aure adhibereposset. '

tius tacit. Ex ephebis excessit. A B IIS artibus, J a cognitione artis Poeticae, rhetoricae, hil oriae. AD humanitate Iiis olim artibus alii ini rudes ad humanitatem, & morum elegantiam

excoluntur. INFORA I AR IJ quasi ibrmae initium a litteris a eipiat puerilis aetas, quae Perse initamus esset. Informare autem non absolutam formam, ted inchoatam significat: ut sis , in sormam inducere. unde illud v. 3 . ad Att. Petitorum haec est adhuc informata cogitatio. Et ad eundem: Nae tu haud multum requireres illum uirum,

qui in sexto libro uis uiatus est. ANTIOCHIAE J urbs Syri B x fuit,

SEARCH

MENU NAVIGATION