Bernardi Siegfried Albini Explicatio tabularum anatomicarum Bartholomaei Eustachii, anatomici summi

발행: 1761년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

liis. Sic uteri, vaginae icones duae , altera tabulae xiv.figurae , altera tabulae, ita, satis ii miles sunt inter se

ut videri possit altera in alteram tabulam transsata Sic pulmonum in tabulae xv figura iii xvi. Sic uterus , tu hae Falloppianae , vasa permatica ligamenta uteri rotunda cum vasis suis , figurae I tabulae xiv majorem partem sumta esse videntur ex tabula xiii. Sic cor cum auricula dextra, vasisque , figurae, tabulae xvi satis respondent figurae . tabulae xvi. Sic portio cordis , cavae inferioris, venae coronariae majoris figurae vi tabulae xv respondent figurae ii tabulae xvi Cor cum aure dextra, vasis suis tabulae xxv respondet figurae I tabulae xvi, figurae ii tabu-

Jam vero illud, quod dixi, expreuisse omnia simplici quodam modo , nulla , quam pictores, scalptores laudent, arteri illud , inquam , ex ipsis constat tabulis. Itaque etiam peritiorem artis, qui artem tantummodo spectabat, neminem adhuc unum ostendi, qui eas laudaret. Mirari potius omnes , in tanto apud nos honore esse , quum habeamus Vesalianas , insigni adeo artis praestantia ad omnem memoriam commendatas Sordere prae idionianis, quae illa tam homines imperitos, artisque pictoriae rudes ignarosque, aut quos occaecaverat quam de Eustachio conceperant opinionem audivimus alios laudantes linearum extremarum , quibus descriptae paries sunt , pulchritudinem et alios luminis atque umbrarum nescio quam praestantisma alios scalpturae elegantiam. Profecto neque accuratam artificiosamque partium symmetriam, forma, neque linearum extremarum dignitatem , aut elegantia, neque luminis , umbrarumque artem quandam et neque naturae ipsius subtilem imitationem; neque omnino quicquam eorum , quae ars habet inprimis laudabilia, in iis videmus. Atque ita sane non videmus , ut eorum omnium nihil non modo non affectasse , sed ne curasse quidem videaturri qui alioquin commissurus non fuisset, ut, quum tam severus, gravis Vesalii censor fuerit, icones eniceret, reas quidem haud dubie magnam partem contra Vesalium , quae, quod ad artis laudes attineat, cum Vestalianis nullo modo sint comparandae. Satis ha

bens, Disitired by Cooste

22쪽

PRAEFATI o. r

hens , observationes anatomicas veras, certas simpliciter exprimere, plus artis , quam ad id satis perspicue cxequendum requirebatur , non adhibuit cum Vesali , cumque posterioribus , non de palma artis, quibus observationes anatomicae exprimantur, contendens , sed ipsis certans observationibus. Et certe si alterutro est carendum , id est , aut rerum, quae exhibeantur , veritate ac perspicuitate , aut arte qua exhibeantur carendum potius artera quippe quum icones praesertim propter res , non propter artem , expetamus. Quocirca Eustachii hae , in quibus res exquisitae , ars nulla , multo hercle laudabiliores sunt aliis aliorum, quae arte quidem superiores , interiores autem rebus illis , quae ad anatomen pertinent. Quanquam tamen illas inprimis laudare non vereor , quibus res, vere accurateque ac perspicue exprimantur simul quanta maxime possit arte. Quum vero Eustachii pleraeque impolitae sint, rudibre in primis plerumque modo expressae res illae , quas aliarum

caussa exhibuit ut multae etiam ex eo haud ita aegre internoscantur. Rudior figura hominis tabulae ix Rudis figura capitis figurae i. III. v. vi ii XI tabulae, Li. Rudis ossium in pedibus extremis tabula xxx ID. XIX. xxv, in mani' hus tabula xxiv. Rudis multorum musculorum in tabula XIX. XX. xv. xvi , aliis. Intervalla inter musculos, partesve alia , ita saepe rudi , ut nihil nisi intervalla significent exemplo sit tabula xxv m. Atque ex his quaedam etiam plane incuriose indicata, ut nisi hoc attendas, aut obscurissimus videatur , aut falsus. Sic in tabula xx vari ossa tibiae pedesque extremos non distinxit. In tabula xxi ab extensore longo digitorum pedis dextri tendines nulli per

pedem extremum neque in tabula xx m. ab extensore communi digitorum, proprioque auricularis , per manum dextram. Cujusmodi sane multa passim occurrunt.

At quam plane tamen perspicueque res illas, quas in primis volebat, expresserit, ex iis tabulis , quarum explicatio ab ipso relicta in manus nostras pervenit , habemus cogni- tumet in quibus illa, quae indicat in explicatione , tam evidenter apparent, ut nihil possit suprari quorum exempla in principio attuli. Ex quo colligi satis potest, non minus perspicue in tabulis nuper repertis animi sui sensus expressisseti praeterquam quod loca, ex opusculis anatomicis supra allata, qui-

23쪽

quibus aliquot rerum interpretatio continetur, id tam manifeste confirment.

Jam porro animadvertimus , sumsisse Eustachium icones suas ex hominibus junioribus. Quod ne dubitare possimus magno , ni allor, argumento est stemum sceleti tabulaex Lili, partibus nimirum sex constans cujusmodi est juniorum. Atque ejusmodi se invenlisse in hominibus , qui ad

quartum decimimi, aut decimum octavum amum usque vixerant, tradere in examine ossium videtur. In quo primum docet, puerulorum flertium in prima generatione totum cartilagineum

esse et ubi autem in os formari incipiat, natas in eo osseas partes cartilagine undique comprehensas , quasi plurium in tabulanodorum speciem praebe ferre: ac tandem ad summum sex tantum particulas , transversa sine a costarum cartilaginibus protractata sermum incisas obtinere , quibus a meret etiam tuam, quae mucronatae cartilagini sit praeposita. Ac paulo post subjicit, illud ita se habere in publicola musso se ostendisse, mu

tu emis ante oculos omnium positis , non solum parerisorum sed etiam tuorum, qui ad quartum decimum , ac decimum octavum annum usque dixerant. Itaque ad summum sex tales paraticulas obtinere, ultimumque terminum aetatis eorum , in quibus sexderit, annum memorare quartum decimum , ac decimum octavum et eoque ea aetate ex obtinere , indicare credibile est. Sternum autem secteti tabulae,et VII E particuistis talibus, quales illa aetate sint, sex constat: ut eum etiam aetatis illius esse indicetur. Praeterea non ita multo post in ossium illo examine tradit, de numero ossium sterni in adultis pauca addere oportere , esseque varium , modo quatuor, modo tria eorum apparere ex quo concludi posse videtur, sceletum illum tabulaeta Lirii, in quo particulas sex exhibet, ad adulti, quam vocat, aetatem nondum pervenisse. Adde quod in adultioribus tria inveniri soleant. Epiphyses praeterca, quas in ossium figuris distinxit, corum aetatem juniorem declarant, hoc est, illam, qua, quamvis ad plenum quidem magnitudinis suae maxime incrementum , nondum tamen ad plenam pervenerint perfectionem. Quin etiam tota

ossium figura juniorum ossibus similior est Vides, os ubtiforme ligurae xiv tabula xLvi in tria divisum esse, ut

est in juniore dii quis eo divisionem illam ostendi velit, quae aetate juniore animadvertitues sed tamen multis me figurae

24쪽

PRAEFATIO. 3I

figurae xii ejusdem magnitudinis eiusdemque etiam generaliter formae est, idemque integrum. Jam vero sceletos quoque illos , quibus musculi appositi juniorum hominum esse, ex divisione sterni, epiphysibus , habitu , judicamus: eoque etiam appositos iis musculos. Idemque illud ex ipsa musculorum figura haud obscure colligimus. Viscera quoque

juniorem aetatem referunt. Figurari v. tabulae, I junioris jecur, quam adulti, magis refert. Juniori maxime similis ventriculus figurae i. Qiii tabulae, Caetera praetereo Ipseque de venis, quas exhibuit figura m tabula xxv ia, intractatu de vena sine pari tradit, in puerulis non modo ejusmodi vasa, sed talia multa, quemadmodum menterii, quae exhibuit figura H. Qiv. tabula xxv id clarius, quam Modiatis cerni. Nec praetereundum, non pauca exhibuisse, quae semper non invenerit ne quis existimet, omnia , quaecunque exhi bit, in omnibus talia esse voluisse , qualia exhibuit. Inater ea sunt etiam rara inventuri sunt rarissima. Ita in tabulis parvis passim fecisse videmus. Ita etiam fecit in nuper repertisci in quibus aliqua ipso interprete cognoscimus, non modo ex parvis tabulis , ut in tabulam, rari translata sed etiam alia. Cujus generis in tabula xxv I venae sunt vertebrales, quarum major p p sextae vertebrae collis-ramen penetrat, minor es vero septimae et quo pertinere locus potest, quem explicationi ex ossium examine addidi Est

quoque venae humerariae vices erres , t figurae v m. tabula xxviri quam describit in tractatulo de vena communi profunda brachn. Est vena humerari , quae ita exilis quandoque occurrit, ut ni animis una cum oculis diligenter adve

isset, se prorsus essetisset, g, ut videtur , figurae x tabulae

xxviri quam describit in eodem Modicto tractatulo. Est deficiens futura , quae sagittam imitatum, d figurae III tabulae ctava de quo in examine ossium hoc, quod cliteram imittatur , gemina sutura circumscriptum , cd figurae viii tabulae,et v I de quo in eodem ossium examine. Sunt ossis hyoidis additamenta, quae cum aprum fibus si si ideis conjunguntur, figurae xiv Qxv tabulae XLvi C: de quo in examine eodem. Sunt, de quibus in codem, sterna figurae

XVIII. IX. XX. XXI tabulae XLVII. Alia quoque nonnul

la, de quibus nihil Eustachius attuli in explicatione. ma Et

25쪽

Et exhibuit quoque , de quibus ipse ossium in examine scripsit, miraculum se videre existimaturum , si quis sibi ostenderet. Id nempe existimaturum se scripsit, si quis casiariam sibi ostenderet, in qua puta ob capitis eminentias depravatas aut coronaria Iutura, aut ea , quae Asturae simius es , deficeret, aut tuam inveniret, in qua utrisque bis delenis, duae lineae , altera secundum capitis longitudinem , altam secundum aures protracta, inflaris calvariam intersecant quam appellat commentitiam calvariae fabricam , quam qui nempe Hi pocratem ma num sedulo reprehendere sudeant similiter atque veteres anatomici, a me describant. Et tamen exhibuit figurari. v. rivo tabulae XL vi, quae respondent Ve- salii ii iii. v. capitis, libri I de humani corporis fabrica. Ad quarum haud dubie exemplum exhibuit , non quod videatur tales calvarias vidussi ; sed , ut , illustrandae descriptionis suae, ac controversiae illius caussa Pra terea ex Vestalio in suas transtulisse videtur figuram . ta

bulaeta LVI.

Praeterea ad ea, quae juvare nos posse ad sensum Eustachii cognoscendum dixi, hoc etiam adjungendum est, multa procul dubio tabulis ejus contineri, de quibus veteribus cum sui temporis recentioribus controversa erat multa praesertim, quae spectent illa, de quibus a Galeno Ve- salius dissentit multa quidem contra Vesalium multa quoque , quae ipse dicturus esset non animadversa fuisse in aliis, aut non descripta , non pictae Cujus existimandi copiam dare non modo ille ejus animus, quo opuscula sua conscripsit, potest, sed certius etiam argumentum praebere explicatio tabularum I quae cum opusculis illis exstanc Partim Pinus quoque confirmat Barabolam , procacem fastum , dicta refellere impudentis Usali methodum docentem uotandi quoque in particula tum , figuram, ructuram, numerum, o

dinem , atque nexum.

Quorundam denique interpretationem invenimus in opusculis anatomicis. Atque utinam inveniremus in iis plura quae ad has tabulas pertinere possint, ad obscuriora praesertim earum locari Sunt certe , quae quis non facile intelligat, nisi ipso interpretante Eustachi , aut certe adjuvante. Sic haud scio, an ita promte intellexissemus figuram xi &inprimis viii tabula xx vota nisi explicuisset ipse Lan-

26쪽

PRAEFATI o. dii

cisum undecima diu incertum, dubiumque detinuit, donec j-- fortuna in butam de vena , qu avgos dicitur , inciderit, rex antigrammate xii perspicuum lumen ad o curam hanc rem illastrandam acceperit. Octava , etsi haud absimile quiddam in homine semel inveneram , detinuit me , donec animadverterim clarissimum locum in tractatulo de vena communi profunda brachii.

Nunc , quum jam satis dixisse mihi videar de iis , quae

ad intelligendas tabulas utilia sint, ac necessariari tempus erit de iis dicere , quae praestiterim, aut potius, quae prae

stare conatus ii m.

Breviter summatimque quid quaeque res sit tradidi. Non addidi descriptioncm pleniorem , quod aut describenda fuisse sent, quae manifeste apparent, ut magnitudo, figura , situs

connexio, caetera ejusmodia aut addenda , quae non apparent. Quorum illud supervacaneum visum est , eo quod nihil attineat verbis declarare illa , quae diligentior quivis ex rerum figuris ipsis lacile cognoscat. Immo homnia, quae in tabulis unico intuitu cuivis sub oculos subjici possunt, oratione declarare tentarem , non solum longitudine orationis fastidium exhiberem , verum etiam multo difficilius id exequerer ac praestare, perspicuum enim est quam rectius oculis , quam aurisbus haec noscantur, percipiantur et ipsius Eustachii verba haec sunt, ex capite xv tractationis de renibus descripta At, dicas , ille tamen ipse in explicatione illarum ipsarum tabularum, de quibus illa profert, alia quidem simpliciter indicat, alia autem describit plenius plenius quidem illa

quorum in primis causis confecit. Certe Imitari autem non potui non quidem ita, ut cuperem , ut deberem , ut praeivit. Quod sane fateri non erubesco, si modo fatendum est, neminem unquam inventum iri, qui ita interpretctur , ut interpretaturus fuisset ipse. Profecto , etsi res ipsas , quae exhibitae sunt, intelligere fortasse plerasque possumus , In multis quoque propositum satis videmur assequi nulla tamen ita illud plane assequendi spes est, qui aut aliqua, aut etiam multa superesse dubitatio plerumque possit, volucritne, quod Putemus , nec ne Apparet hoc ex tabulis , quae opusculis anatomicis addita, quas qui seposita, .nihil quicquam vante Eustachii explicatione Duo marte explanare aggrederetura fieri aliter non posse intelligeret, quin ab ejus prom --

27쪽

PRAEFATIO.

posito passim discreparet. Et si conari tale quid ad ejus mentem voluissem plenius fortasse deseripturus fulissem, quae ipse simpliciter dicaturus ipse quae descripturus, simpliciter indicaturus ego. Et si qua etiam eorum, quae descripturus misset, descripsissem casu tantummodo factum isset, si id satis ad mentem eius fecissem. Ac multo etiam minus addere volui , quae in tabulis non apparent, quamvis potuissem multa, atque Eustachius etiam praeiverit in explicatione tabularum parvarum; qui in sua figurae, tabulae iv. ureteris addidit originem, quaedam de vasis renis inferioris, quae non exstant in ea. Quae quum ita sint, hoc unum inihi certiora tradere quam maxime cupienti, superesse credidi, ut res, quae apparent, simpliciter indicarem reis quod pauca quaedam adjecerim, quae ut aliquae melius intelligerentur, praeterire commode non potui Satis mihi sit, hune

tantum tabularum thesaurum ad usus anatomos amatorum cultorum quodam modo accommodasse, quo frui eo interca, dum aliquis ab Eustachio relictus commentarius si quis modo alicubi latcbit, sic satis possint. At fortasse satis omnium exspectationi a me factum non crit co quod , quid quaeque in tabulis expressa res sit, proposuerim quidc- oportuisset autem praetereari quare il-su esse consendum sit, ostendere. Quod sane ostendere si instituissem , quam non mihi modo operosam & taedii plenam rem aggressurus fuissem , sed etiain quam parum necessariam , quum multa satis manifesta per se sint, relera- quo etiam alia anatome ipsa ostendat, confirmet. Ubi tamen scrupulus aliquis residere visus est , subjeci rationes quasdam interprctationis meae studiosius quidem, ubi in re-hus non omnino manifestis dissentiendum mihi fuit a viris gravibus. In antecessum autem , quae fortasse objicientur quis mortalium diluat 3 Potui alicubi selli , ut humanus potui, quod chementer occupatis temporibus meis haec congessi, quod multa perdissicilia fuerunt. Hoc tamen scio: hoc ne quis dubitare velit rogo dedisse me saltem operam,

ne quid temere inconsiderateque assirmarem. Utinam modolia omnia recte, ad veritatem interpretatus sim , ut nihil

praetermisi , quantum miti potui , quin quid sint perspicerem Quoniam perpetuum indicem tradere susceperam, non potui

28쪽

tui quin multa in eo notarem , quae minime obscura sunt: multa , quae videri possint non egere interprete et multa quae momentum, non habere. Neque tamen diligentia nimis scrupulosa indicavi omnia, quaecunque expressa apparent cujusmodi quidem iudicem jam fere confereram, quum, ecce, poenituit lacri, mutatoque consilio , rescidi plurima ne inutilibus notis tabulas obscurarem , inplicationemque

praeter omnem necenitatem interrumperem. Et an operae

quidem pretium fuisset indicare ad rem non pertinentia, eademque notissima' ut partes exteriores corporis in tabularx aliisque. An , indicare manifesta omnibus ut intestini dolii quas vocant cellulas, in figura . iv. v. tabulae, ut intestinis simileni cerebri speciem quandam in tabula x xv I I. xvj. Et praesertim, si qua ex illo genere rudia sint ut columnas carneas in corde, ejusque auriculis , tabulae xvi. An quicquam , quaeso , exposuisse juvaret, quae nihil, ut videtur, significant' ut intervalla inter musculos , partesve alias An, exposuisse rudia quaedam, in quibus momentum esse non visum An denique quae etiam magis elaborata sed ex aliis tabulis translata, ex iis certe facile cognoscenda, exponere necessarium erata ut sceleti partes tabula xxxiv.

xxxv. XXXVI. XXXuo. XXXum I. XXXIX. Quorum , si

quid Eustachii ingenium perspicio; si quid ex eo , quod in tabulis, quae opusculis anatomicis additae , praestitit, judicare valeo ipse fortasse rationem habiturus non fuisset. At ignoramus , inquis, anne fortasse habiturus fuisse Et in summa, si quid modo utilitatis afferre possunt, digna sunt, ad quae animum attendam es Possunt autem , vel si aliquid modo juvare possim ad intelligendum paulo plenius Atque

idcirco addidi etiam illius generis non pauca x, ut videtur, plus etiam satis. Caeterum adeo non quaesivi illam non iam scrupulosam , sed rupervacuam ae rationem , ut, nisi in mentem venisset, posse eam fortasse aliquos juvare, longe etiam magis evitassem. Quae vero ex illo genere praeterii, vix morabuntur reum , illos , qui paulo attentius, tabulas considerabunt j explicationem expendent meam. Et quaedam fortasse non crebretur operam , quam impendi. Profecto quum multa dissicilia fuerint , perdic ilia simul, permolesta fuerunt, in quibus rudior figura obscuritatem peperit, aut dubitationem. In tabula xl x xx.

a XXI.

29쪽

PRAEFATIO

XXI. XLI. XXIII. XXI v xxv xxvi musculorum aliqui

ex figura, qui sint, non satis apparet; sed lare ex loco posissimus suspicari. Aliorum non gura , sed Potius locus, aut eorum loco spatia inter musculos , partesve alia , indicata videntur. Fieri itaque illis in locis potuit, ut, quo plenius explicarem, musculos esse dixerim , ubi locum tantummodo eorum adumbraverit. Quare obscuris, rudibus illis in locis , in quibus parum curiosus fuit, quorum fortasse, si explicaret ipse mentionem non faceret in iis de eo, quod videatur , quod suspicer, intelligi velim potius, quam de eo, quod manifestum sit. Sunt quaedam , quae dubitanter interpretatus sum. Perpauca , de quibus ne quidem conjectiaram vel suspicionem ausus sum proponerc. Tales sunt figura, vi vo tabulae xi Tales fuissent renes sinistri figurae iv. tabulae, rari nisi exposuisset ipse in explicatione figurae, tabulae iv. Et si cui forte fortuna simile quid obvenisset, ni totum toti simile suisset, multa superfuisset dubitatio Cujusmodi respondens quidem, sed tamen discrepans , multinus theatri anatomici librii capite xxii memorat, figura L. tabula xxiv. libri illius exhibet. Ex varietatibus dissimilitudinibusque aliquas , quae notabiliores visae sunt, indicavi. Insunt fortasse plures' sic malui vitare conjccturas nimis incertas. Quaecunque in reliquis Eustachii operibus invenire potui , quae ad tabulas pertinere , aut ad eas illustrandas pertinere posse arbitratus sumti ea indici illarum partium , ad quas pertineant, ipsis ejus verbis adjeci. Eustachii cum aliis anatomicis , potissimum cum Ves si controversias , ubi fortasse eas in tabulis spectaverit, ne

attigi quidem partim quoniam , quicquid dici de iis posset,

sere tantummodo conjehuris niteretur; partim quod impetrare a me non potui, ut tantum eriperem temporis ex utilioribus occupationibus meis , quanti illud indigeret. Et quamvis tale quid non injucundum sit earum rerum amatoribus , fortast tamen utilius , quam nostris , Eustachii esse potuit temporibus , quum Vesalii libri omnium manibus

maxime tererentur.

Neque, quaenam Eustachius eorum , quae exhibuit, aut primus ante omnes invenerit, exhibueritve aut quaenam,

30쪽

PRAEFATIO.

quantum ea perfecerit, disquirere per otium licuit neque ad. dure alia, quae addi potuissent. Sed quid apologiam scribo pExplicationem in modum indicis fere nudi promittere utique

potui : promititi promisso, quantum in me fuit, satisfeci.Quum vero compertum haberem, Eustachii rationem qua in designandis iis, quae expressa sunt, usus est , utcunque alioquin non improbandam, vitiis laborare , quibus fiat, ut minus ad usum commoda sit .assiduas ctiam querelas audiverim de dissicultatibus, quibus utentes impedit; idcirco nolui declinare laborem lineares tabulas essiciendi, iisque notas necessarias inscribendi, eo modo, quo feci alias. Nec potui, quin tabulas ipsas, denuo descriptas, adderem, ut simul cum explicatione ad manum essent. Neque enim aliam ob caussam addidi quippe quum omnis laus, commendatio in eo consistat, ut Romae primum editis quam

simillimae sint. Potuissem tamen certe melius ponere tantum operae temporisque, quantum in eo consumendum mihi ultri quum praeterea res sit, in qua si quid erraveris vix ulla veni ; si rec te feceris , exigua laus proposta sit. Ut tamen arctietypis iis rebus, quae uuae mihi sunt alicujus momenti esse , responderent , operam , quantum potui dedi. Et si ab iis lineolis, punctis , quibus umbrae exprimuntur , aliisque rebus, quae sive hoc , sive illo modo expressae sint, parvi aut nihil refert, aliquantum discrepent; quamvis maluissem totas totis simile essici potuisse, nec culpa factum sit mea , ita similes non esseti tamen non ita

opinor , discrepant, ut in rebus ipsis aliqua sit distorentia,

quae momentum habeat. Itaque ad eos usus , ad quos addidi, satis idoneae esse poterunt. Si autem aliquid in disceptationem veniat, dubitatio fortasse accedat, quid sit id, quod exhibere voluerit quamvis quod tamen obtineri ab artificibus non facile potest haberes archetypis omni ex parte plane similes ; nihilominus ipsae archetypae inspiciendae, ut quae non habeant admissi per imitationem erroris cujusdam ullam suspicionem. Creterum diu multumque cogitavi, deberemn etiam illas omni alioquin laude dignissimorum hominum interpretationes expendere , a quibus recedendum mihi fuit. Quippe impetrare a me vix poteram , ut publice proferrem , tanquam in luce collocarem , quae emendanda esse putem;

F quod

SEARCH

MENU NAVIGATION