Bernardi Siegfried Albini Explicatio tabularum anatomicarum Bartholomaei Eustachii, anatomici summi

발행: 1761년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

31쪽

quod res erat futura non cum quodam plebejo tantum scri Fore , minorumque gentium anatomico sed cum eximiis eruditione , scriptis , dignitate , meritis , , quod praecipuum , nostrae memoriae, nostrorum temporum. Honestius acturus cum iis mihi videbar, si non palam , sed tacite disssiderem , nullaque facta aliter sentientium mentione , quae

veriora esse putem , nude Proponerem. Et omittere praeterea omnem quamcunque reprehensionem malebam, ne

minus gratiae proferendo recta , quam offensae emendando

prava, mererer. Contra ea autem non leve momentum ad

confirmanda illa , quae veriora putem , ad excitandam omnium attentionem allaturum crat hoc si scire me, aliter alios sentire, productis eorum locis ostenderem, .non casu, sed data opera, quoniam poscat res, ab iis disced re Ac nunc etiam maxime, meam operam, quam Eustachii tabulis impendi, emissurus quum sim, mearum partium csse videbatur, ab alienis eas interpretationibus pro virili liberare. Jamque in eo eram , ut explicationem nudam exire sinerem , quum vicit demum utilitatis illa quaedam ratio. Hoc igitur unum superimit, ut pro veritate dicerem, neque tamen obliviscere honoris ac reverentiae , quam principibus viris, debeo, nitantissimo animo tribuo. Inter eos autem , quorum interpretationes expendendassumsi, Lancisii, quam aliorum, saepius facienda mentio erit. Cujus explicationem postquam accuratius inspexi, magnitudinem agnovi viri eximii erga anatomes amatores meritorum, simul indolui, inveniri in ea, quae detrahere de meritis illis aliquid videantur. Quamvis enim multa contineat, quae omni laude digna sunt, negari tamen non potest, continere etiam, quibus assentiri nequeamus. Quod quum ita sit, neque negligenda est laudabilia illa, quae tradidit, puto neque tamen plus ei tribuendum , quam veritatis cultores de-eret. Licebit igitur, ni fallor, quibus in rebus minus probanda tradiderit, monere veritatis amatores ita tamen, ne minuere existimationcm ejus velle videamur magis, quam communi utilitati consulere. Ignoscendumque vel ob unum

bene merendi studiumri valereque apud omnes justa debet excusatio, dissicultatis rerum, tangustiarum temporis, i rea quod conscripsit explicationem suam , multis alioquin, magnisque negotiis occupatus. Ad quod accedit, assecta fulsi

32쪽

PRAEFATIO.

se aetate, ac valetudine quod ex Morgagni tum adversari

rum anatomicorum tertiorum animadversione Ria , tum e

pistolae anatomicae primae paragrapho Lxxvi intelligimus. Addo quod ipse in praestatione scripserit, se in edendo hoc opere effeta tantiorem, ne scilicet multa inchoata solum, ac rudi , immo forte perperam ex commentariolis luis excidis quis opinetur; quem tamen velit praesentibus frui. Quapropter

aequo animo ferre vix possumus , durius , quam decem, reprehendi ea , quae emendanda ducantur , atque ita cum primi ordinis homine agi, tanquam si esset aliquis ex infima scriptorum plebe A quo tantum absum, ut quum explicationem ejus expendere coepi, tantum dederim honori .meritis ejus, ut toties dolore assici me senserim, quoties occurrerem alicui rei, quae justam emendationem effugere nequibat. Atque illa ipsa reverentia ab emendationibus proferendis cohibere me etiam nunc potuisset, nisi negligi ejus expIicationem ab anatome studiosis intellexissem, co quod in omnium animis insideat opinio haec, dubiam esse , incertamque, ac plenam errorum meamque adeo operam a

ferendam esse existimaverim , ut allatis emendationibus, si possem, efficerem, ut studiosius, .securius nisi modo ego etiam, dum emendare volui, hallucinatus sum explicatione illa utantur , fruantur. Nec dubium qui , ut quaedam emendavit ipse, sic emendaturus ruisset, si aberrasse se cognovisset. Nihil autem explicationis illius attigi, nisi quod ad rerum, quid sint, interpretationem attineat. Et praeterii levia quaedam, utpote per se apparentia, quae excidere Lanciso facile potuerunt. Cujus generis si qua tamen asserenda tironum caussa duxi; nolite, quaeso, in malam partem inte pretari. Illud autem animadvertendum est , plerosque quidem numeros, quibus in explicatione ejus res designatae sunt,

satis eas accurate designare non raro tamen , quas debere

videntur, non designare, ut, nisi vitiosos esse numeros illos agnoscas, multo etiam saepius a veritate deflexisse videri posse sit. Nihil autem refert hic inquirere, utrum mensurae illud vitio adscribendum sit, an metiendi rationi, an alii cuicunque caussae. Sed non potui, qui monerem, ubicunque tale quid occucurrit. Et fortasse aliis etiam in locis, ac de quibus monui, ubi error in re esse videtur, tantum in numeris residet. Monere autem operaeprecium non fuit, ubi tantum leviter ab-

33쪽

18 PRAEFATIO.

errant, ut vel a mediocriter exercitato facile, quid designetur, perspiciatur. Et in aliquibus etiam ne aberratum quidem esse dici potest , eo quod aut numeris illis ita accurate

designari res nequeant, aut designari necessarium non fuerit, quum nemo facile reperiatur , quem talis tam parva differentia moretur. Quam difficile autem sit , talibus in rebus cavere ne quicquam alicubi aberres , neque gravior error irrepat, nemori puto, non videt ne videar negligentiae accusare velle aut Lancisium ipsum, aut Soldatum, qui refert in monitis , Lancisium voluisse , ut singulas tabularum particulas , quae animadversione magis dignae habitae sint, per appositos numeros deliter ostenderet. Restaret nunc , ut de illis virorum clarissimorum annotationibus loquerer , quibus multa ab iis tam egregie partim explicata sunt, partim illustrata. Multa primum Lancisius protulit qui satis non esse putans , tabulas a se diligenter secundisque avibus quaesitas, ac feliciter inventa , in lucem proferre sumsit sibi quoque laborem notas addendi. Et, ut tradit in praefatione , quoniam, ne frequens locorum obscuritas se in errorem duceret saepe , maximeque si veritus; idcirco in laboris honori societatem vocavit D. Antonium Pachionum medicum romanum S in rebus potissmum anatomicis apprime versatum , quocum singulas tabulas iterum ad examen revocare non detrectavit Datque ubi vel minimus scrupulus quod interdum accidit sibi injectus est, satis imaginem cum archetypo,

nempe conem cum dissecto cauaderis membro contulerunt, ct comparaverunt in partem quoque diligentiae, curaeque accito Francisco Soldato, juvene quidem medicis studiis cadaverumque lectionibus magnopere exercito. Neque dero, cum opportunum censuerunt, per Ubiolas quoque in consilium admittere praetermiserunt eximios viros Ioannem antonum, O Joannem Bapti m Mom gagnum suae aetatis in Italia experientis os anatomicos Scrip- utque eo tempore uterque ad ancilium epistolam elegantem et Morgagnus quidem uberiorem , qua de tabulis illis , deque re anatomica , praeclare meritus est. Post haec edita Morgagnus quaedam quoque attigit in adversariis suis anatomicis, epistolisque refertis, observationibus egregiis, eruditione Attigit, Santorinus in observationibus , Winilowus in expositione anatomica corporis humani, eximio laboris ac diligentiae suae monumento. Hic autem,

quae Disilired by Cooste

34쪽

PRAEFATIO. as

quae praestiterunt, non commemorabori exstant scripta eorum, dignissima quae ab omnibus , qui rei anatomicae student, diligenter legantur. Neque commemorabo quae alii eruditi homines sparsim attulerunt. Quum primum edidi, data, spero, haec venia indicem scribenti dabiturque etiam nunc denuo edcnti, declinantique praeterea , quod satis jam

occupatus, recognoscendi operam Annotationes autem eorum, quas quidem adhuc legerim , quoties meis observationibus confirmari animadvertita quoties vicissim illa , quae olim, ante quam scripta eorum prodierunt, notaveram , inveni confirmata ab iis toties magnam cepi voluptatem non modo , sed etiam fructum. Sed utinam studium suum operamque, ut in aliqua, sic in reliqua omnia contulissent, atque explevissent desiderium , quod editis speciminibus commoverunt Quod essicere si voluissent, facile , Auditores opera caruissetis mea. Atque ego etiam libenter peporcissem ei, dissicultatem timens rerum, inmagnitudinem operis, ni- ut vobis petentibus instantibusque, non satisfacere nefas esse duxissem. Quod si minus idoneus fui qui tantam rem efficerem , poterit tamen certe hoc, quod proferre ausus sum

aliquod obsequii mei voluntatisque esse documentum.

35쪽

AD EXCELLENTISSIMUM

BARTHOL O MAEUM

EUSTA CHIUM

Praeceptorem Optimum PETRUS PINUS.

cIL; poetamides velut Magister

Falsa scripta refellit inscientis Theuali mothodum docens medendi; Sic meus quoque BARTHOLUS procacem Fastum .dicta refellit impudentis Vessali methodum docens notandi Quaque in particula situm, figuram,

Structuram, numerum, ordinem, atque nraum.

Illi posteritas adhaeret omnis, Et mirata colit Virum futura Te nobis, Pater, invidebit aetas , Seque ortos citius volent Nepotes: Fortunata nimis, nimis beata Per te secula nostra praedicabunt.

36쪽

DE USU TABULARUM '

hanquam ad hanc explicarionem meam nihil opus est gradibus Eustachii, ad.

ditos tamen volui, ne, si quando usus eorum esset, desiderarentur. Quod quum fecerim, etiam de modo iis utendi dicendum est. Et ipse quidem Eustachius praecipit haec. Regulam ex charta, aut ex aere facito latitudine digitali, quae long tudine harum M. bularum latitudinem exaequetra es Ariduo in gradus ipsorum tabularum gradibus ac numeris respondentes. Sed regulam accommodabis ad lineas altitudinis tabulae, ex eo numero, quem Porum index ostenilit suo autem lineae concurrerint angulumque essecerint, ibi quaesitam partem inoenies Ela isero attendito in indiae, ores h rum partium , quae epictae sunt, commonstrante, priore numero altitu inem, post riore latituilinem significari. Potest etiam aut ex ferro, aut ex ligno fieri circulus planus, Cus ambitus sit paulo major, quam longitudo tabularum , eique iterum silum rectum , alterum transtiemum ad angulos rectos protractum obducere , ae insigere oportet. Si enim eis jusmodi regulae lata numeris altitudinis, E latitudinis in tabula descriptis, accomm stabis, statim punctum , quo sita me intersecant, partem, quam inquiris, ostendet. De primo autem modo Soldatus in monitis cum usu, inquit, eprehenderimus fore, ut si praefata regula transrorsus illi similis construeretur, quae ad indieanaeas partes a rebis adhibita mi irem regulas ex concura linearum oriundus plus justo anterior, aut posterior e ceretur, qui proinde suom ab indicata particulam tabulae, monstraret; propterea dum regulas, quibus nos usi fuimus, aeri inridendas urnon mus , quarum quae brevior est , octo prioribus rabulis optabitur, quae vero longior, in reliquis adhibenda erit. Addit dioide, studendum esse , ut librorum compactor inter pulsandos, tundendas.que libri pagisas, eosdem quoque regulas intus reponcti. Cum enim tabulae se ictis mallei paullo porrectiores in latitumne sint evasurae; certe, nisi etiam regulae id paterentur, jam quaesito partes egre inreniri possent. Addit praeterea, studendum esse, ut si eodem bibliopera praedictae regulae erasto.ri chartae membransceae superinducantur, atque a libri vertice si pendulae eo uenisium Animadvertendum tamen, regulam ex charta, quum, ut era ori chartae membranaerae superinducatur, glutine illinitur, madefactam ex eo laxari, fierique Ionis forem maxime ubi super crassiorem illam chartam post aequaliter extenditur: quamvis deinde, quum siccatur, contrahat se rursus, atque brevior incertum Mmen esse, a justam longitudinem receptura sit, nec ne. Denique addit, cum incisioris incuria contigerit, ut non singulae tabulae eadem eonstent latitudine, necesse esse, ut, dum milem regula uteris, illius principium in primo tabularum latere , ac supra illam altitudinis lineam, quae figuram immediate respicit, ad amussim semper Nonas, ipsiusque sinem extra alterum tabularum latus

excidere Delas.

Idem de altero Eustachii modo , non omnibus rabulis congruere fosse, admonet, eum graduum , seu numerorum vestigia iurassi quoque impressa expostulet, eademque in plerisque prorsus desiderentur. Cui tamen modo nihil horum dissicultatem asteri, sive charta tabularum tundendo fiat porrectior, sive laxet se humido , sive calore contrahat, sive alia sit in aliis aliisque tabulis graduum magnitudo ; quae quidem

caveri vix possunt.

37쪽

DE U M TABULARUM.

Proponit deinde alium Attamen, inquit, si expeditisrem exoptes modum prae demissu tabularum , sequentem addimus suadrilongum planum ex charta era ori, vel aliqua tabella construito, quod undique quamlibet tabulam aliquantulum superet deinde illud per lineam diagonalem ilicidito; qua ditisione duo triangula rectangula habebis, quorum alterum hoc pacto usurpabis Latera angulum rectum comprehenilentia ad linens eum altitudinis, tum latitudinis tabulae ex iis gradibus, qui indicati sunt, ita dispones , ut angulus rectus intra tabulam incidat quo ero idem inciderit, ibi quaesitam partem inoenies. Et expeditior quidem hic modus; quamvis tamen, triangulum illum ita apponere, aeque Promptum non sit omnibus. Ad quas disticuliates tollendas, posset regula ex ligno aut aere confici, ea odima , qua litteras scribitur, constans scilicet ex regula transversia, quae transverse lineae litterae illius respondeat; rex recta, quae rectae, quaeque ad mediam iungitudinem transversiae ad perpendiculum adnexa sit. Si enim ejusmodi regulae Partem transversiam numeris altitudinis in utroque tabulae latere descriptis, simul partem rectam numeris latitudinis in superiore parte tabulae descriptis, accommo abis punctum, quo pars regulae recta cum transversia concurrit, angulumque incit, partem, quam inquiris, ostendet. Quo vero ad quamcunque tabularum latitudinis, altitudinis partem accommodare eo modo punctium illud posses , partem quidem rectam regulae aeque longam esse oporteret, atque ipse sunt tabulata transversam autem esse fere duplo longiorem, quam quanta est tabularum latitudo. Ob quam thmon longitudinem regula talis etat ad usum paulo impeditior. nnovius alium modum , ta usus sit, tradit in expositione anatomica, in monito de figuris. Quoniam vero, ut prompte intelligatur, tabulas, in quibus eum

ex parte expressit, simul inspici necesse est idcirco tantum indicon ex ipso petendum.

Caeterum melius facturos illos moneo , qui res in tabulis secundum gradus ab aliis ex Romano exemplari designatas quaerent, si quaerent in Romano, quam in descripto hoc propterea quod, si aliquantum aberratum in gradibus a scalptore in hoc sit, ut suile potuit id in errorem inducere cos alicubi posseti

40쪽

pARTHOLOMAEI RUSTA CHii

EXPLICATIO

TABULARUM, FIGURARUM ANATOMICARUM

AD OPUSCULA ANATOMICA PERTINENTIUM. Ditiersae renum formae in his tabulis depictae sunt, non quia omnes sinimo rumae, sed quia hominis natura in eis conformandis admodum inconstans, ac varia est.

TABULA PRIMA.

FIGURA PRIMA. IN prima figura renis dexter est major, quaminister parte superiore uter

que aequalem fere altitudinem habet sinister enim nonnihil dextro est latior , inseriore dexter sinistro est humilior hoc evenit propter magnitudine, cujus causa sinister altior dextro dici potest. Glandula reni dextro incumbens, sermata figura , dc substantia ei re pondens, major est uam sinistra. Glandula reni sinistro incumbens, similis dextraeta sed ea minor.CC Venae cavae truncus. D Arteriae magnae pars. Venula orta a dextra parte cavae venae supra emulgenteirio in pinguem dextri reuis membranam distributa. Venula, vel a cava, vel a suprema parte emulgentis dextrae ortum ducens; quae partim G in septum transversum partim, in glandulam reni dextro incumbentem partim I in supernam regionem substantiae renis distribuitur. Vena emulgens dextra humilior, brevior, .magis obliqua, quam sinistra. Vena seminaria dextra. Arteria dextra emulgens. vas urinarium dextrum. Vena emulgens sinistra altius orta longior, Ac minus obliqua, quam dextrmoriri solent venae emulgentes e regione duodecimae thoracis, d primae lumborum vertebrae. Venula a superiori latere sinistrae emulgentis venae in medio ductu natari quae distribuitur eartim Q in septum transversum partim, in gland iam reni sinisti incumbentem partim Min superiorem regionem pinguis tunicae renis. Venula originem ducens a ruperiori latere emulgentis sinistrae juxta renem, disseminata in inferiorem partem pinguis tunica ejusdem. U Vena seminaria sinistras orta a emulgeate. Arteria emulgens sinistra. N X Arteriae seminariam Y Arteria inferior mesenterit. Z Vas urinarium sinistrum.

SEARCH

MENU NAVIGATION