Epistolae politicae et historicae ad Philippum Sydnaeum ... Hubert Languet

발행: 1646년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

L et sasuorum Tarso viam ad tertium diem Iunii , sed audio eos mutasse sentcntiam postquam audiverunt Bathorium constituisse eo accedere in aliud tempus conventum ejecisse. Dicunt ipsum Bathorium constituisse bello persequi eos, qui ipsi adversantur, quorum duces sunt in Polonia Archic pisc.Gnesinensis, Lashius , cujus arcem. primariam Laiadshroniam obsidet. Quando est inauguratus legatiLithuanorum , qui tunc temporis fuerunt Craco viae, significaverunt Polonis se potius discessuros ab unione facta ante aliquot annos, quam ut hunc regem agnoscant, insane videntur constanter manere in sua sententia Moschus etiam Imperatori nostro suam operam alacriter defert hortatur eum

ut jus quod ad regnum Poloniae est

consequutus, armis persequatur Tartari persuasi a Turcis, nuper magno numero progressi sunt ad sine Lithuaniae, ut res Bathori adjuvarent verum Moschus corrupit cos pecunia, ser- fecit ut ad sua redirent. Ego metuo ne Imp. nolens volcns involvatur bello, a quo tamen adhorrere videtur, cquidem non immerito Vnarn non est

282쪽

dubium ii in Turca suscepturi si Balliori patrocinium , moturi bellum Imperatori in Hungari , si ipse Bathorio moveat in Polonia Ajunt eorum esse novem aut decem millia ad Themes variam , qui hauddubie irrumpent in nostros sine statim, ubi audient nos mittere militem in Polo niam : quod jam fieri puto Fama est etiam Beglerbeium Graecia est ad Adrianopolim cum validis copiis, qu Tres nobis terrorem incutit quamvis multi assirinent Turcas tanta rerum ad victum necessariarum , praesertim

frumenti penuria laborar ut nihil magnum hac aestate tentare possint. Imperatorjam profecturus est ad Imperii conventum. Intellige tibi quantum sit auxilii sperandum ab ordinibus Imperii si bellum moveat. Itali, Hispani nihil non faciunt ut Imperatorem ad bellum impellant quod credo os facere, ut derivent in Germaniam periculum, quod Turcis imminet Italiae. Imperator est eo ingenio de ea prudentia, ut non dubitem quin satis intelligat, quo haec eorum consilia spe es eni erum metuendum est ne Bathorius sit

nobis vicinus, si patiamur cum res suas

283쪽

stabilire in Polonia, cum credat se a nobis affectum esse injuria, .multis beneficiis sit devinchus Turcis Orandus est Deus omnipotens, ut quicquid in ea re statu et Imperator, si ipsi ac toti orbi Cluistiano faustum, fortiae. Accepi literas quas ad me dedissi Caalend. Febr. Wri die Apr. Misi Doct. Thaddae literas filii Pragam, quo est

profectus cum rege Romanorum Ma

le sibi consulit filius quod non dili-

pentius incumbit literis jam non sunt ei expectanda magnae pet a parentibus Literis quas ad me Calendis Februarii dedisti, nullae erant adjuncta ad Clusium , ut postea ad ipsum scripsisti, sed ad Vacherum unae quas ipsi misi,

discessit enim a nobis Dominus Vul-cobius expectat hic successorem Carolum de Harlay, qui te Venetiis salutavit. Petiit a me ac etiam Bouchetet lus, ut tibi stantem asscriberem Putonos hinc discessuros post septem aut oes , lics: quare si voles rescribere, mittendae erunt liteiae Ratis bonam Bene vale,&Dia motionum meo nomino saluta Viennae 18. die Maii Is s.

284쪽

LII. SAtis conjicio ex literis quas et r. die Junii ad me Londino dedisti, te habuisse in animo nihil mihi de illo tuo itinere in Hiberniam indicare, nisi sub ipsum tuum discessum iteras meas accepisses nam istud tuum consilium dudum ad alios amicos perscripseras qui mihi illud significaverant, Iam

eras in procinctu cum ad me scripsisti. Forte metuebas ne non tibi bene precarer, aliorum benevolentiam erga te majorem esse judicasti quam meam. Sed cum ejusmodi querelis effecerim antea ut sic de me sentias, ab iis posthac abstinebo,, tantum accusabo meum satum. Laudo tuam pietatem quod Illustrem tuum parentem tuo conspectu diutius carere non patiaris , nec tam longi itineris pericula, molestias re- imide modo ipsi voluptatem adferas, quam summam percipiet cum te conspiciet ornatum iis virtutibus, quas viri sapientes suis liberis optant potiusquam sperare audeant Laudo quidem praeclarum illud tuum institutum, sed cum salebrosos Cambriae montes

procellosum illud Hibernicum fre

tuma

285쪽

LANCvETI. as trina, ibique fere pes ilentem autumnum mente revolvo, solicitudo de te mirum in modum me exercet. Quare per illum amorem quo me ante aes prosequutus se adiuro , ut quamprimum in vestra aulae portum ac delicias reversus fueris, me de tua incolu- mitate certiorem facias in me liberes cura quae ut ait vetus poeta me coquit, versa sub pectore fixa De Hi- bernicis miraculis ad nos hauddubie diligenter scribes, taliquid mittes ex reliquiis avium, quae illic ex arboribus nasci dicuntur. De hoc Imperii conventu nescio quid scribam , quamvis

enim totos duos menses hic haeserimus, nihil tamen quod sciam, hactenus decretum est quod ad reipub Germanicae si lutem mi agnopere pertinere videatur Deliberatur de repellendis Turcis, de invadenda Polonia ideturbando Bathorio, te ineundo foedere cum Moscho vitarum principe, qui huc misit legatos speci uac moribus adeo foedos, ut Turca viderito sint culti, elegantes, si cum his barbaris conferantur. Ad haec perficienda de quibus deliberatur opus est grandi pecunia, quam ut liberaliter conse

286쪽

praebent, quam ipse cuperet. Quoniam autem nulli fere principes adsunt, Im perator in suis rebus magnas dissicut tale experitur: nam absentium te alidicunt se a suis principibus habere mandata, quae non licet ipsis excedere:

quod si adessent ipsi principes possent

de multis rebus ab Imperatore edoceri ac persuaderi Disceptatum est etiam hic adhuc disceptatii de relic ione: sed cum nostri principes non situ satis

concordes, nec etiam valde serio hanc rem agere videantur, eorum conatus

facile eluduntur a Pontificiis, qui hic

ad omne genus versutiarum magistrum habent Cardin Moronum aula Romana artibus imbutum , ut etiam

suis collegis sit formidabilis, labeam rem aliquoties exciderit Pontificatu, licet collegae qui alios praetulerunt, non ignorarent eos esse minus industrios quam hic sit, taminus instructos iis artibus , quae necessaria sunt ad retinendum in Racio principes Christianos , de ad fulciendum labefiictitam Pontificatus authoritatem. Ego sane metuo ne ejus adventus in Gei

madi

287쪽

laniam nobis non sit salutaris ream video in contentionibus de relio ione animos hominum , valde exacerbari veterem illum consensitim in repub ii non prorsus scindi , at s litem minui. Pontificii quidem superant nostros Monsilio & inter eos dissidia astute serunt ne quid in commune consulant:

erum nostri sentiunt se fallii sunt ibiti larum virium conscii, quare verendum est ne tandem secent nodum quem bivere non poterunt, si alii pereant ipsis illudere. Quia tardius tibi Uddentur meae literae de rebus publicis, plura non adjiciam. De meis privatis sic habeto: me a tuo discessu, praesertim ab initio superioris hyemis, expertam esse incredibilem erga me inhumanitatem ac etiam perii diam quorundam , qui se mihi amicos esse prius simulaverant: nam nulla a me la- cessiti injuria non solum ab amicitia discesserunt; sed etiam mihi perniciem procurare conati sunt, nec adhuc desinunt id facere. Sed Deus me hacPenus ab istorum insidiis tutum reddidit, Screddet quandiu ipsius clementia videbitur. Noli itaque mirari si in his meis miseriis rarius solito ad te scripserim.

288쪽

a d EPIT SOL RHic non parva in voluptatem capio ex consuetudine Doctoris Andreae Pauli cum quo vivo, taliorum amicorum quos hic plures reperiri nec tu paucos invenistes si huc excurrilles , licui siet tibi frui multorum praestantium virorum consuetudine , de praesertim Domini Laetari uendii, apud quem saepe tui mentionem facimus. Salutant te Comes Solinensis,&Baro a Donatui amantissimi. Mitto ad te scriptum de rebus Persicis, cujus siceram mentionem in superioribus

meis literis, quod ubi legeris, intelliges nos minus magnifice sentire de illius gentis opibus Verum Ismahel qui nuper defuncto patri successit, Scregnum a fratrum caede auspicatus esse dici ir, collapsim disciplinam militarem forte restituet. Scriptum est Con-shantinopoli eum cum copiis quibus ad opprimendum fratres cst usus, pro- Credi Babylonem versus, quam patri u Thammae ab Imperatore Solimanno ereptam, conabitur recuperare , ut

multi existimant. Mitto aliud scriptum de rebus Hispanicis, cujus lectionem tibi nec injucundam, nec inutilem fore spero Bene vale. Ratis bonae, decima tertia die Aug. Is s. LIII.

289쪽

LIII. Cripsi ad te supeliore mense,& simul

cum literis involvi quaedam de reus Persarum, Hispanorum , quae forte tibi non erunt ingrata. Dedi fasciculum optimo viro , Doct. Ioachim Mollero, quo missus est Ham- burgum, ad fratrem , qui in ea urbe consulatum gerit, qui hauddubie dabit operam, ut ad te perferatur Aleis literis suas adjunxit Do et Andreas Paullus tui studiosissimus Scripsi antea de quibus rebus hic praecipue deliberetur. Nihil ab eo tempore decretum est, quod te scire multum tua referre putem Moscho vitici legati dimissi ab Imperatore, reddiderunt ei literas, quas ad ipserum principem scrip serat, eo quod earum inscriptioni noncssent inserti omnes dignitatum tituli, quibus se barbarus ille vult ornari. Card. Moroni literas ad suum Principem accipere noluerunt et dixerunt enim sibi esse mandatum a suo Princi pe, ne cujusquam ad ipsum iteras, pra

terquam Imperatori acciperent. Nondum hinc discesserunt ob adversam Imperatoris valetudinem, cum qua per

290쪽

EPISTOLAE

decem , alit duodecim dies graviter conflictatur Ante quatuor dies excrevit calculum ejus magnitudinis clijus cst nucleus olivae grandioris. Ab eo tempore coepit paulo melius habere, sed tamen nondum convaluit, ad calculum enim accesserunt, alii morbi. Hic adhuc deliberatur, an consultum sit, ut Imperator armis persequatur jus, quod se habere dicit ad regnum Polonicum. Existimo paucos fore et autho - 1es, ut bellum suscipiat, cum Bathorius jam videatur adeptus pacatam regni possessionem Tota Lithuania diu partibus Imperatoris stetit verum cum viderent Lithuani Bathorium regno inaueuratum duxisse uxorem sororem

regis Sigismundi Augusti Polonos

omnes, paucissimis exceptis ejus authoritatem sequi, Imperatorem vero nec parare a Ima, nec facere ullam spem sui adventus in Poloniam accesserunt&ipsi ad Bathori partes. Initium desectionis factum est aruos ho vitio Samogitiae praefeeto, qui cum sit Mares chalcus Lithuaniae, Villis in locis authoritate plurimum valeat, plurimorum constantiam suo exemplo labes actavit. Accessit ad haec metus Moschi, quem

SEARCH

MENU NAVIGATION